Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

202쪽

FRATRIS LAURENTII i FVNIANO FRATRUM CAP INORVM BONO MENSIS PROVINCIAE VICARII .

PROVINCIALIS

VITA, ET GESTA.

V 'aeta κγLAvκε Μrius a Funiano, Conesonator, prudentia , & vitae sanctimonia insignis, cum per aliquot annos, in Bononiensi Prouincia Prouincialis munus exercuisset; praeclarum exemplum Superi ribus: qua prudentia languidas interdum sui gregis oues curare debeant) relinquit. At veris cum non solum prudentia,sed & caeterarum in eo virtutum exempla eniterent; illud tamen insigne prae caeteris castimoniae testimonium estulsi: cum enim Forolivij, in illius Vrbis Cathedrali Ecclesia Dei Verbum qua dragesimali tempore disseminat, acriusque in effoeminatos , ac Venereis addictos, squibus ca Vrbs maximε eo tempore contamina

batur) pro suggesta inuehitur; nonnulli Iuuenes , quibus illud

vitium commune, ac familiare erat, Virum experiri, dc num quae verbis insectabatur, reuera exhorreret, probare statuunt. Qu'mobrem suadente luxuriae Patre, inter se conducunt, ut impudicum scortum, clam in ipsius cubiculum, in saeculari domo, in qua ipse de gebat, nocturno tempore immitant: ingensque illi pretium, modo illum ad turpia alliciat, pollicentur; Stud ijs vacabat Laurentius: cum nocte petulans, ac impudica Mulier scitin cubiculum ingressa, hominem varijs artibus, ad turpia pellicit : At castitatis amator, ut Sinhonestae Mulieris impudicitiam cohiberet, carnis sensiim in seipso extingueret; nequicquam loco motus, digito flammae, quae in lucerna ardebat, admoto, tam diu in ea immotum tenuit, donec digiti carne defluente, Mulier aspectu exhorresceret,ic factum admirata, compunctaque discederet. Quod cum illa ijs qui rei exitum expectabant, retulisset; animo confusi Viri virtutem vel inuiti commendant. Res vero confestim per totam Urbem diffusa, solidam illi apud omnes laudem comparat : dum non verbosam , sed operosam Viro virtutem, ac sanctimoniam inesse conspiciunt. Denique cum itam praeclarissimis virtutibus ornatam, magna cum sanctimoniae

- fama,

203쪽

fama, usque ad senectutem perduxisseis nonnullaque vivens Mira cula diuina virtute edidisset Bononia: corruptibile corporis indumentum deponit, ut incorruptum accipiat. Ipsius vero obitus fama pet Vrbem dispersa, mox plurima Populorum tuiba ad eum vene. randum conssuit : tamque ingens apud omnes percrebescit illius sanctitatis opinio 3 ut cum tunicam , qua tegebatur , quisque praescinderet, ut ex ea sibi particulam vendicaret; altera, bis, ter, eum indui opus fuerit. Eo itaque sepulto , plurimi illius apud Deum merita implorantes, varias morborum curationes accipiunt: qua rum illud non obscurum testimonium fuit: quod plerique claudi aenetuis attracti, ipsius suifragio curati, alares ferulas ad illius Sepulchrum attulere: Intei alios vero, quidam ex Campanaticorum eius dem Vibis Familia, qui intestinis defluentibus,hernia laborabat, cum Laurentij, iam defuncti, opem ad incolumitatem deprecatus esset; mox tuniculis consolidatis, integram a Deo sanitatem consequitur. Denique cum is post obitum Fratri Iuliano Puniacensi Sacerdoti adiparuisset; aeterna se a Deo Corona donatum assirmat . Obijt

FRATER ANGELVS , CASTELLANDTA PROVINCIAE S NICOLAI VICARI

PROVINCIALIS, VIR ILL VsTRIS.

per aliquot annos , S. Nicolai Prouinciam, magna cum Regularis Obseruantiae utilitate administrat: Vir summa prudentia , ac integritate illustris , cuius etiam virtus in diutinae infirmitatis languore , admirabili cum patientia tolerato , ita enitet s ut praeclara Posteris exempla imitanda relinquat . Probatus denique , cum obitus sui horam , Deo reuelante, didicisset, ac Fratribus praedixisset; Messapiae repromissam gloriae Coronam accipit.

204쪽

FRATRIS AMA DEI O ANTENIATO MEDIOLANENSIS PROVINCIAE

VICARII PROVINCIALIS VLTA, ET GESTA.d Ram: AM naus de Antentato, plurimis virtutibus clarus, ex Amadeorum Congregatione , ad Capucinorum Ordinem translatus, summam vitae austeritatem colit: seuerus sensivum custos, abstinentia, paupertate, charitate, integerrimus extitit. Qui cum ob coelestis vitae institutum , plurimis a Deo donis cumulatus suisset; inter alia Prophetiae dono ornatus, pleraque sutura praedicit, quae suo tempore contigere . Nobili Viro illius petitionis effectum sua oratione impetrat. Prudentia,&consilio praestans; Mediolanensem Prouincia aliquot annis sapienter moderatur.Deniq; clim obitus sui diem praedixisset. Bergomi iura siu- prema neci per luit: Religionemq; suavi virtutum odore respersiam deserens; ad beatam Coelestium Regionem conscendit Anno Is 68.

FRATER IOANNES VITE IENSIS,

ROMANAE PROVINCIAE VICARIUS PROVINCIALIS, VIRTUTE ILLUSTRIS.

Emini ex Romana Prouincia Sacerdotes Anno I 3 6 9. e cor poreo carcere soluti, coelestis Patriae munera laeti subeunt. Primus est Frater Ioannes Viterbiensis , qui cum saepe alias, tum etiam eo tempore, quo hinc migrat Proii incialis Vicarij munere in Romana Prouincia fungitur: alter Frater Nicolaus ab Antio nouo , Guardianus Tiburtini Conuentus. Hi cum virtute illustres, maximisque in rebus probatissimi, plurimum in Regularis obscruantiae cultu laborassent ue magnam que apud Fratres fanctimoniae laudem consecuti essent; Romae una die , parique salietimoniae fama , vitae finem imponunt. Quo tempore ambo, Fratri Tholomaeo, seni, annoso, qui Tiburti aegrotus iacebat s glorios , ac plurima luce circumfusi apparentes s has simul voces effundunt: Vale, Tholomaee, iam una Coelum conscendimus.

205쪽

FRATER IOANNES IARRATANENSIS SICVL E PROVINCIAE VICARI

PROVINCIALIS, SANCTIMONIA INSIGNIS.

RATER Ioannes Iarratanenss, totam Siculam Prouinciam quo tempore nondum in tres dissecta erat prudentissime, maximoque Regularis obseruantiae zelo moderatur . Sui obitus diem his verbis Fratribus praedicit: Me olim dies S. Ioannis in lucem editum excepit: idem me sacro Baptismi lauacio ab Originali peccato lauit: Iotumque, Ioannem appellet Rixa mihi congratulamini Fratres, si idem quoque dies B. Ioanni sacer, hinc ereptum, meo me principio reddat. Hac porro , qua praedixerat die , post huius vitae labores, Siracusis ad praemia euolat Anno I 3 7 I.

FRATRIS HIERONYMI RHEGINI

RHEGINAE pROVINCIAE VICARII PROVINCIALIS VITA, ET GESTA.

RATER Hieronymus Rheginus, Sacerdos, in eadem Prouincia Vicarij Prouincialis munere fungitur, plurimamque in Regulari obseruantia tuenda operam nauat, ac Religionem miris virtutibus illustrat. Prophetiae spiritu clarus, pleraque futura praedicit. Fratri Matthaeo a S. Martino in Romanam Vrbem prosectionem , ab eo necdum excogitatam , Variaque

quae ibi passurus erat, praenunciat: quae illi adamussim contigerunt. Cum Nicastrum ad Dei Verbum disseminandum cum Socio pergit, eidem eam extremam fore sitae praedicationis metam diuinitus reuelat, Idemque Populo , dum praedicat, pro suggestu confirmat. Paulo post, cum in supremum morbum incidisset, Ecclesiae Sacramentis , summa deuotione susceptis, Nicastri mortalis Corporis exuuias deponit. Huius Corpus in ipsius Sanctitatis testimonium,tam candidum, molle, ac tractabile post mortem euasit z ut tenera pueri caro esse videretur, quae nouam in C o natiuitatem assequutum fuisse declararet. Obijt Anno Is 72. FRA-

206쪽

TANVS, SIC VLAE PROVINCIAE

RATER ANfELMus Panormitanus, Conesonator, huius facta,

vel temporum intutia, vel seriptoruin incuria absumpsit, mentoria tamen apud ordinis Monumenta adhuc vivit superstes: quam silentio extinguere , rationi, ac pietati minus consentaneum duxi. Hic Siculam plouinciam sex annorum spatio tanta prudentia ac sanctitate administrauit;vt in ea Euangelici, ac persecti Pastorisnomen sibi conlpatauetitue Cunctis virtutis norma fuit, Regularem obstiuantiam tam integrε seruauit , ac suo exemplo auxit, ut in eo B. P. Francisci spiritus reuixisse videretvt. Demum laboribus confectus, octogenarius Fatis cedit Anno 1

FRATRIS LUDOVICI NETINI

PROVINCIAE SI RACUSANAE VICARII

ἴROVINCIALIS ITA, ET GESTA.

Rhyix Lun fos ut itius; Siracusanam prouinciam necdum in plutes distiertitam in multis annis magna prudentia administrat . Vir maxima humilitate, maxima integritate , maxima austeri latc,maxima Oratione,maxima tandem virtute, maximus fuit. Omni saeculorum memoria dignus: Deo,ac hominibus gratus, atqueoinnium opinione inter illustres Religionis Viros recensendus. cui,csi virtus semper in actione effet,nihil in eo Otiosum erat, semper solus Munquam tamen solus. cum enim illius mens circa diuina iugiter esset occupata, nunquam minus solus erat, quam cum solus esset. Cum per otia liceret, cilicia texebat, quibus S seipsum, ad corporis exercitationem excitaret, ec alios ad ampliora virtutum studia amplectenda prouocatet. Carnis petulantiam vehementiori labore coercebat. Hinc saepε cimi a Prouincialis munere Vacaret, membra ligone exercere, ac caetera domus obsequia , quae laboriosiora erant, ingenti studio praestare consueuerat. His dum P virtutum

207쪽

virtutuni operibus impiger incumbit, Siracusae laboribus sinem ima

ponens, in beatum concedit Anno Is 7 .

FRATRIS MARTINI S VICTORIA PICENTIS PROVINCIAE

VICARU PROVINCIALIS VITA, ET GESTA.RMik MARTINus a S. Victoria Concionator, ex MinoruConventuat. Ord. ad Capucinos migrans, vel ut hortulus Domini, tot Euangelicae perte stionis floribus exornatus fuit; ut omnium in seipsis odoramenta Virtutum collegisse videretur.Hinc saepe ad totins Picentis Prouinciae gubernacula vocatus,tanta animi prudentia, paupertatis Zel Regularis obseruantiae disciplina,vitae austeritate, orationis studio, mansuetudine, charitate, beneuolentia, fide, Religiosum Grege administrauit,vt,velut foecunda Mater,plurima Prouinciam illam vise tutum prole foecundauerit.Hunc ordinis Monumeta Miraculis clarucelebranti Ex quibus illud tantiim memoriae traditu est, qudd Ioanne Baptistam Anconitanum ex nostris Sacerdotem, membris attractum, vivens, Signo Crucis pristinae sanitati restituit.Obijt tandem in Opp. s. Ginest j septuagenarius virtute,ac sanctimonia apud omnes celebris.

FRATRIS AEGIDII L PINENSIS MESSANENSIS PROVINCIAE

VICARII PROVINCIALIS VITA ET GESTA.

RATER AEGIDius Luppinensis, Concionator, Vir integerrimus,Regularis obseruantiae cultor, ac propagator acer Iimus, rerumque Diuinarum contemplatione adeo insi

gnis; ut illud de eo reseratur, quod aliquando in Oppido Castro boni, ubi is diuini Verbi praedicationi insudabat, a Fratre Antonio a Castrobono Socio clarissima in ipsius cubiculo lux corruscare conspecta fuerit, qua ille obstupescens diuina aliqua visione eo tem Ore Egidium potitum fuisse, certa sibi opinione persuasit. Is tandem,cum plerosque annos Messanensem prouinciam magna pruden tia, ac integritate administrasset, multisque in ea laboribus perfunctus suisset,magna post se sanctimoniae fama relicta, Messanae ad Coronam

208쪽

FRATRIS FRANCISCI LVPPIENSIS

LUCANI E PROVINCIAE VICARII

PROVINCIALIS VITA, ET GESTA.

RATER FRANCiscvs Luppiensis,cuius memoria in Lucaniae Prouincia in compositione odoris omnis, apud cunctos suauis sinae olet. Huius prudentia, ac Regularis disciplinae dieius cunctis manifestus suit, at animi virtus apud Deum clarior, quae illustrissimis vitae exemplis,posteris praeluxit . quis fit, ut eam Prouinciam cum Regularis obseruantiae utilitate, oc incremcnto diu administrauerit. Vitae austeritate inter suscepti muneris curas ita s raecelluit,vt s. Francisci Quadragesimas, ac inedias obseruans, cilicium ex bouinis pilis abrassis confectum,asperrimum usque ad mortem desurret, quod interdum cum ferrea lorica commutans,carne varijs modis vexabat :nadis tabulis,qubad vixit ad quiete pro strato est usus.Honestatis ace rimus propugnator, ad carnis tentationem superandam , qua eum aliquando tartareus Hostis inuaserat. usque ad duodecimum dicta, nunquam cubans, sed absque somno stans perseuerauit. Huius Sancti tali ascriptum fuit, ut puella quaedam a Daemone obsessa, liberata fuerit. Grauissima aegritudine oppressiis, per quatuor mensium spatia ob morbi saeuitiem nunquam in lecto recubuit, scd scabello innixus, diu, noctuque in eo sedens. quiescebat. Quo tempore, nec minima quaedam lamentationis, aut querimoniae ex illius ore vox audita suit. Diutino itaque huius morbi languore a Deo probatus, morte tandem ad foeliciora contendit: cuius post obitum incertum Sanctimoniae signunt, membra adeo mollia , ac tractabilia apparuere , ut non defuncti, sed viuentis esse videremur. Obijt Anno i 379.

FRATRIS IACOBI ALETIND HIDRVN TINK PROVINCIAE VICARII

PROVINCIALISVIT A , ET GESTA.

RATER IACOBvs ALETims, Concionator, ob praeclara virtutum om

namenta,quibus abunde cumulatus fuit,merith inter Illustres illius tempestatis Viros recensetur. Hic prudentia, &consilio -- y a clarus,

209쪽

it 6 FLORES SERAPHICI.

clarus, verum vitae probitate. morum integritate, ac Regularis obse Cuantiae zelo clarior, saepe in Hidruntina prouincia Uicarii Prouincialis munus egregiε administrauit: cuius tanta fuit vitae sanctimonias ut etiam Prophetico a Deo Spiritu mirifice illustratus fuerit. Cum vero ad extremum usque senium vitam maximis virtutibus illustratam duxisset, magno tandem sanctimoniae nomine apud omnes relicto, diem nouissimum claudit. Anno Isso.

FRATRIS PETRI QVARTERIIS RHEGIENSIS PROVINCIAE VICARII

PROVINCIALISVIT A , ET GESTA.

RArax paraus de Quarteri', in Rilegiensi prouincia prouincialis munere saepe funeriis magnam ex eo laudem consequitur. Omnia in hoc Viro esse videntur quae

aut natura, aut rerum experientia, aut virtus hominibus

largiri solet. Vis ingenij, prudentia, consilium, moderati aequitatis amor, improbitatis odium, Religionis studium , Regulatis disciplinae ardor, & quid quid virtuti amne, 6e consanguitieum est, sira qu aeque praeclara in eum dona contulerunt: quo fit, ut cum omni pietate, ac virtute ornatissimus sit, pia, ac praeclara administratione huius lyrouinciae rebus lucem adferat. Regularis disciplinae acerrimus propugnator, usque adeo eam sartam tectam seruat, ut seuerioris inca tuenda nomen sibi comparet. Orationem sibi ad Prouinciae ad ministrationem assiduam adhibet, quam post matutinas Horas ubgilijs , usque ad primam protractis , perpetuo colit. Charitate eximius existit: qubfit, ut cum aliquandb pauperes quosdam in via obuios habuisset, qui ab eo vini potum esslagitabant, is cucurbitulam vino plenam obtulerit: qui cum ad stis extinctionem bibissent, vi num tamen nequicquani in cucurbitula imminutum, cliaritati in eo plenitudinem declarauit. Hinc tandem cum multis pie laboribus perfunctus filisset, obitus sui tempore Fratribus praedicto, Cassant, corruptibilis corporis sarcina deposita, immo tali stola exornatur. Anno I go.

SEARCH

MENU NAVIGATION