Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

integra salute donat. Antredoclii iter faciens , Mulieri vinum sua oratione impetrat , ac in dolijs multiplicat, rusticoque aegrotanti in agro Leonissensi, aquam in vinum conuertit: quo guctato , mox aeger ab infirmitate conualescit. Huius generis quinque alia , tum Aquilae , tum Antredochi Miracula ab eo patrata narrantur, quibus admirabilis huius Viri sanctimonia magis indies apud homines illustrabatur. Veruntamen alia quae subsequuntur illustriorem procul dubio reddidere . Nam , uti publica bellionis fide constat: dum is in Aquilana Vrbe , Conuentus aedificationi praesidet, contigit; ut Rinaldi cuiusdam , Imis utriusque Doctoris Filius, qui illi unicus erat, diem tandem nouistimum clauderet: cuius obitu cum Pater velut prς dolore insaniens, sere in desperationem rueret s Matthi us, dum mortuus adhuc in lecto iaceret, ut patris dolorem lenitet, a Propinquis vocaturuequi illius casum miseratus , ubi cunctos e cubiculo egredi compulit , positis genibus diutius pro defuncto orat e tandem ab Oratione surgens, clim defunctum Crucis Signo consignasset,

eundem ad vitam reuocat : factumque ita evulgatur; ut non

modo Patrem , sed oc Vrbem totam testem habuerit. Huic quinque simile accidit, quod in eadem Vrbe contigit: Cum enim Mulieris cultisdam viduae Filius , qui Matris canitiem suis laboribus subleuabat, morte sublatus fuisset: flebat irremediabilibus lacrymis Mater , ad quam cum Matthaeus conseiator accessisset, illa S. Viri pedibus prouoluta, summis eum precibus, ac lachrymis rogat, ut mortuo Filio vitam reddat: recusat ille, seque peccatorem affirmat: insistit illa , viduamque etiam lacrymantem Dominum repulisse asserit, cuius Filium e sepulchro reuocauit; Stetit Matthaeus , dc Viduae vices miseratus, ad desuno tum pergit, genua flectit, orat, mortuum Signo Crucis benedicit , rursumque ad lucem reuocat, atque inde sestinatb discedit, defunctus vero rediuiuus surgens, cum supplices manus ad Coelum tetendisset, Matri inquit: Deo gratias agamus, qui per huius S. Serui sui merita , mihi vitam reddidit: resque ubique per Vrbem diffamata fuit. Tertium quoque in eadem Vibe mortuum Amno is I . ad vivos reuocat. Paulus enim quidam Aquilae erat. Virpius, ac Capucinorum cumprimis deuotus, qui cum unicum Filium charissimum haberet, is aliquando in morbum incidit, ac tandem inter Parentum manus expirat. Tantus igitur ob Fili j obitum,

utrumque Parentem dolor invadit; ut nec cibum sumere, nec moen

ris solatia ulla capere vellent. Interim Propinqui, dum funus desumetoparant, Matthaeum accersendum curant, ut moestissimis Pare tibiis

232쪽

tibus aliquid conitationis impertiretur; conuolat ad pium opus Matthaeus, ac domum ingressus, cum plurimam lugentium turbam videret, cunctis silentium indicens, mox in secretum se cubiculum confert: ubi diutius orans , post remo ab oratione surgit, cumque ad defunctum Adolescentem reuersus , uniuersios hilari vultu salutasset : Quid ploratis, inquit, non est mortuus Adolestens, sed dor mit : tum ad mortuum accedens , ubi illum tenerrime amplexatus est , Signo Crucis benedicit. Adolescens vero, cum rursus huius vitae usiira, diuina virtute frui coepisset s oculos aperit , ac rediuiuus, parentes, ac circumstantem turbam ad Dei laudes , quas ille prior exorsus est, celebrandas prouocat. Didacum quoque Hieronymi Cerquae , Aquilanae Arcis Praefecit Filium, extremo conflictu, cum morte colluctantem , post Orationem, Patri incolumem reddit. Alterum quoque , undarum vi raptum , ipsius opem in stimmo vitae discrimine efflagitantem , absens a periculo liberat: isque se repente in alteram Fluminis ripam delatum conspicit. Aliquando etiam cum Socio Leonissam iter iaciens, imbre undique e Coelo cadente, ne pluuiae quidem stilla ipsum contingit, quamuis aquae

propter imbrium copiam, undique exundarent. Clim igitur Deus, Seraunissium , quem ad gratiae dona vocaverat, quem Fide , di praeclaris operibus iustificauerat, tanta quo que Miraculorum dignitate , ac splendore magnificasset; ut eum Vniuersi , velut coelestem hominem praedicarent, & venerarentur. Postrembeum glorificare , & Corona donare statuit. Quapropter cum semel in Oratione desxus, ad coelestes diuinae chalitatis amplexus anhelat,breui, Dominus, Corporis dissolutionem illi flaturam ostendit. Paulo igitur post in languorem incidit, cumque eo morbo diutius aegrotaret, ab Aquilanae Arcis praefecto, cuius Filium a funeribus reuocauerat, in quoddam Castrum Medicorum consilio transmigrare cogitur: ea porro loci mutatione, cum necdum morbi vis remitteretur, sed potius aucta in peius proficeret, iterum Aquilam redire compellitur. Interea , qui as Aquilanae Arcis Praefecto missi Herant, ut Matthaeum , equo impositum , Aquilam reducerent, Dei Virum rogabant, ut equi beneficio frueretur :ireluetabatur Matthaeus :Neque enim decet, aiebat, eum, qui toto suo Religionis curriculo, vivens pedester incessit, nunc moribundum equitare. Cii in vero

illi cogerent, inuitumque ad ephippium raperent: Agite , inquit, quod vultis, nam frustra in id adnitimini, Deo enim id mini

me gratum est, quod ipso rerum experimento percipietis. Itaque cum Vitum Dei, cquo imposuissent, cia extemplo fraenum cxore equi dilabitur , habenae ditatuuntur, perfringitur cingulum , S a antile-

233쪽

antilena dissetuuntur, uniuersaque humi prolabuntur Quamobrem, qui aderant facto perterriti, Dei Seruum ςx equo deponunt: cumque pedester progredi non valeret, sella gestatoria collocatum , Aquilam perducant. Hic igitur Vir Dei , cum se ad vitae occasum

properantem cerneret, Omnibus se Sacramentis muniri curat: tandemque hora obitus sui praenuntiat, scelix ad Dominum migrat. Porro vix Anima mortale corpus deposuerat, clim eadem hora pleraque circa pinnaculum Templi S. Bernardini lumina e Coelo apparent . quae gloriosum illius transitum declarant. Igitur cum altera die Corpus in Sepulchro conditum esset, plurima statim in eos, qui ad ipsuis opem confugientes . illius Sepulchrum visitabant , Dei Miracula corruscare coeperunt e Quorum tanta copia fuit, vita vintivas Tabellas pendere , diuque lampadem ante ipsius Sepulchrum lardere permissum fuerit. Quo tactum est , ut neque alio, praeterquam B. Matthaei nomine in Urbe , di Aquilano agro appellaretur. Post huius S. Viri obitum , atque eadem , ut putatur, hora, qua is ex humanis excesserat, pia quaedam Mulier, Leonissae, dum orat, in mentis excessum rapta, Matthaeum ornatissimo Palatio dona tum , atque in magnifico quodam Throno gloriose sedentem con- sspicit, qui statim ex illius oculi euanuit. Alteri quoque deuotae Foeminae , quae ipsius merita ad masculinami prolem consequendam , inuocauerat , post mortem Visus est, masculum illi pol licens : quo deinc*ps post breue tempus potita est. Post aliquod vero tempus percrescentibus Mir culis , quae ad S. huius Viri Sepul- lchrum parabantur, cum Arcis Aquilanae Praefectus , qui Viro deuo. ltissimus erat,itumulum perili impetrasset, candidum in ipsius ore Lilium procroatum, ab omnibus conspicitur, ex quo su uissimus plane coelestis odor emanabat. Obijt Vix :

235쪽

Francisci opem humiliter implorasset, B. pater illi visibiliter a parens , dolorisque locum manu contingens, ab eo illam lan guote liberum reddit. Alio quoque tempore , cum iter faciens, flumen traijceret, a rapido illius cursu manifesto naufragio de . orsum trahebatur: quo in discrimine , eum ad B. P. Franciscum animum , verbaque dirigens , dixisset: Nosti B. p. quoniam non sponte is sed ex obedientia hoc iter suscepi, & ecce nunc aquis submergor: vix haec prolocutus fuerat, cum statim se ad alteram

fluminis ripam delatum conspicit. Atque haec quidem in Dei Seruum beneuolentiae si na fuere quibus illum vati ἡ afflictum

consolabatur. At sanὁ mirabiliora sunt, quae ad Serui sui Sanctit,tem demonstrandam , diuina per eum virtus operabatur. Contigit enim aliquando , ut urceoli vitrei qui Missae ministerio inseruiebant , AEditui incuria , humi decidentes , confringerentur: AEdituus vero , eo magis lapsu cruciabatur. quod alij eorum I co subrogandi haud sibi eo tempore superessent : quod cum Viro

Dei, qui etiamnum eo mane Missam celebraturus erat, renunciatum fuisset , , dituo inquit: Quid turbaris modicae fidei ZVrceolorum ad me fragmenta adser: quae cum sivis locis apte copulasset, Signo Crucis adhibito , integros illos AEdituo restituit, Posthaec cum Leontium prosectus fuisset , Mulier quaedam, quae iam diu paralysi laborauerat, cumprimum S. Viri aduentum in Urbem per epit, a Guardiano postulat, ut Lucae tantum semel praesentia frui liceat: re a Guardiano impetrata , cum Lucas ad aegrotantem peruenisset multamque cum eo propinquorum turbam , quae ad eam visitandam confluxerat, offenderet 3 ab ea

percunctatur : quam bene se habeat, quisue illam morbus assii gat: respondet languida , diutina se paralysi laborare: cui Lucas: Nequaquam ita erit, bene valebis, si Deo placuerit: quam Vit Dei Signo Crucis obsignans, protinus incolumis E strato surgit, atque a paralysi se prorsus liberam sentit. In oppido Ennae extremo agone conflictabatur , Adolescens Nobilis cuiusdam Foeminae Filius, quae cum Capucinorum ordinem haud vulgari beneuo

lentia complecteretur , moribundum Filium Frainina precibus impensius commendauerat . iamque eo lethalis morbus Adoles centem adegerat, ut desperata valetudine , supremus duntaxat illius vitae exitus exspectaretur. Noctu igitur dum Mater Filio morienti moesta assistit, moribundus ad Matrem conuersus, abr Mater, an non animaduertis, patres istos Capucinos, iam dudum genuflexos orare, roga ut surgant, ac paululum quiescant. Cui Mater:

Nulli, inquit, Fili mi , hic Capucini orantes sunt. Rem tamen altius

animo

236쪽

animo consderans, noua de Filij salute spe concepta, statim ad Cap cinos nuntium mittit, qui Guardianum rogaret, Vt Fratrem Lucam, qui tunc in eo Conuentu degebat, quam primum ad qgrotum mitteret: venit Lucas, Scum iuxta grotum sedisset, placidis illum verbis consolatur, aquam sibi iubet a ferri, quam Signo Crucis benedicit, grotantemque Adolesentem monet, ut Salutationem Angelicam deuote recitet: qua ab eo persoluta, aquam illi potandam prpbet, ac ea vix hausta repente adolescens,a lethali morbo conualestit,

e strato surgit, ac postridie per Urbem incolumis incedit. His tam illustribus Sanctitatis testimoniis a Deo probatus , tandem Vir Dei' mortalis vite stadio decurso, agoneque foeliciter consummato, sempiternς , uti pie credimus , scelicitatis bravium assequitur. Anno

FRATRIS LUDOVICI FULGINATIS, PRAEDICATORIS, ET GVAR-D I A N IVIT ET GESTA.

R Argst Ludovicus Fulginas, Conesonator, decem ococto annos natus, ut mundi pericula declinet, *culo post terga relicto, ad Minorum Obseruantium ordinem confugit, in eoque per aliquot annos sancte conuersatus, Re-;ularis obseruantie studio ductus , sub Ludovico Forosemproniano ad Capucinos transvolat, a quo, ad Resormationis gremium receptus, & in Picentem Proti inciam transmissus, magna ibi, tum in egulς obseruantia, tum in omni virtutum genere incrementa dat ;Vir mediocris doctrinae, verum tam ingenti animi pietate, ac charitate praeditus existit s ut ob id maxime a Ludovico concionandi munus accipiat, in quo adeo su a simplicitate praecellit, ut Oppida,&copiosae Populorum tu ibae ad 4.& s hominum millia interdum excrescentes, ad eum audiendum confluant. Post Concionem, ut sum mam paupertatem, quam animo insculptam gerit, factis ostendat; communem mensam, quae illi onertur, a nullo accipiens, stipe ostia time mendicata, cum Socio ad sylvam secedere solet, ubi pane, Saqua, ut plurimum victitans, admirabilem inter homines vitam ducit. Tam in seipsum rigidus existit, ut hispido habitu ne duconicius, sub eo quoque asperum cilicium gerat nudis semper pedibus quocimque tempore , absque sandaliis ambulet s quotidiana ieiunia colat. - ' pulmento

237쪽

I S lmento &carnibin nunquam vescatus, herbas vero tantum , Siegumina interdum sibi ad victuriva liubeat. Cum autem Anachore.

arum vitam . atque austeritatem summo studio sibi prosequen. suam praestititissetis o tempore in Conuentu Collis pepi, Guardiani assidio sungitur,' cum Fratro Ioanne Ancinianensi, in quaedam vetetis cuiusdam. coetu bis quod S. Apollinaris appellabatur ) antra iblicaria secedens J sis tantisini vel ter in lindomada, panis aquae cibo reficitur :ir liquam temporis partem, vςl in diuini. colli, ijs, vel in rerum coelestiam contςmpla; ne i Untirens, iri eat iis litatiunquam ita a 'rahitur 3 ut nec Mid AK ripsum agat aduenat, sed fixos sere semperita C lum oculos, absque palpita io ne teneat. Saepe etiam an Annin oristi Domini flagellationem luinque horarum spatio productamvet Dominicx passionis morti ficationem in se ipso resera , exercςt Denique cum Dei Senius, tot, ictantis virtutibus noreret, sis petitata inper inutilis esse videba tur, neque unquam se Dei opus incepin , conquet batur. In Vmbriae prouinciam prosectus, cum aliquot ibi an abs in funii a vitae austeritate, orationis assiduitate, acl ersecta Regulae obsuruantia transegisset, ad laborum praemia a Domino vocatur: Fulginiique colico dolore correptus, Deo spiritum reddit. Iosthuiκs S. Viri obi tum, iam vigesimus annus effluxerat, cum Fratre, sus ossa quaerem es, ut ea in nouum Monasterium:tran serrent , Iudovici corpus tam undique integrum, aereCens apparuix syte' die vita funistus videreturi quo sene cunctis haud obscuro imo uit, quam illustremotoriae coronam eximius hic Dei Seruus in Coelo, a Deoonsecutus sueriti Obijt anno

239쪽

FRATRIS IOSEPHI 4 COLLEAMATOGVARDIANI, ET MAGISTRI

NOVIT IORVM VITA, ET GESTA.

RArax Iostpuus a Colleamato , pijs parentibus ortus, quaedam Religionis semina in ipsa pueritia, intus in animo a Deo insita accipit: quae cum illum a puerilibus iocis abstrahunt, ad res diuinas, di orati

nem saailiter compellunt. Puerulus adhuc, indicta ab EceIesia ieiunia obseruat, iurantes abhorret, pauperibus mirum in modum commiseretur; tantam tandem, talemque in moribus grauitatem praefert, ut immatura grauitate, aetas seipsam superare, ac praecoci senio aspergi videatur. Adolescente vero aetate, ne pretiosiustum puritatis, tum Virginitatis thesaurus , quem hactenus sollicite custodierat, in certam discrimen raperetur, in Minorum Obseruantium ordine, teipsam Deo consecrare festinat.'At clim altero pede venenata spina transfixo, ab eo vulnere conualescere non posset, ad faeculam remeare cogitur. Porro ad tuos reuersus, ut liberius Deo vacet, in quandam agrestem domum , Sacrae cuidam S. Annae AEdi propinquam, secedit: in qua ab hominum consbrtio semotus, coeles

tem in rerum diuirrarum contemplatione vitam agit. At erumpente tunc noua Capucinorum Retormatione, mundo, ac mundanis omnibus valedieturus, ad Ludovicum Forosempronianum accedit: qui cum seruidum ipsus animum agnouillet, eidem significat,ii Ordinem

ingredi velit, uniuersa ne indusio quidem sibi relicto j illi deserenda

esse. His auditis, Adolescens, protinus domum rediens, diuinoque Spiritu accensus, quasi verbolenus Ludovico parendum esset, erutis vestibus, detraetis calceis, ipsoque indusiio abiecta,cum vix linteolum sibi ad verenda obtegenda reliquisset, nudus coram Patre , S Matre apparens, ab iis genuflexus, benedietionem petit, eodemque modo se coram Ludovico sistens, ab co Religionis habitu donatur, sextumque inter primoeuos illos Capucinorum Patres, ac Religionis satores locum sibi vendicat. Probationis annum, Ioseplaus, inter momes Sue mora, persecutione undique in Resormationem gratiante, peragit: ubi, cum interdum vix panem ad sustentationem necessario fruitur, corpori quidem asperrimum, at animo suauissimum inter coelestes diuinae contemplationis delicias, vitae genus ducit. Dum autem T a se mei

240쪽

semel in itinere rerum uminarum contemplationi incumbit, Socios que praecedit,nullaque ijs annona esset, qua vietus necessitati subuenire possent, ab Angelo geminos panes accipit. Solo habita atque

tunica, toto vitae curriculo contentus, vix ullo unquam tempore,

ne gelidissima quidem hyeme, ad ignem accedit: meliores sibi prinas, quibus animo calefieret ex oratione & diuini amoris incendio, quam ex conflagrantibus fasciculis , quaerens. Quotidianis quoque ieiunijs corpus extenuans, B. P. Francisci inedias, velut legitimo sempiterno, ieiunat. Daemonibus illum ab oratione avocare conantibus,

inuictus Christi pugil fortius ad uersus stygium hostem dimicans, gloriosa indies de eo trophaea, diuina virtute, reportat. Destinctorum ossicium ad animarum , quae purgationis poenas luunt, suffragium quotidie perstauit. Fratrum, atque Saecularium hominum conmrtia sustens ad solitaria loca lubens secedit: ubi brachiis in Crucis in dum protensis, ut plurimum Dominum orat. Humilitate,obsequio, animi submissione, ac morum facilitate, eam apud omnes sibi beneuolentiam conciliat , ut ab omnibus Orbis Fidelitas nuncupetur. EGeneralibus Comitijs, quae Neapoli Anno I s 9. celebrata suerant, cum alijs octo Fratribus rediens, cunctis sere prae inedia deficiun tibus, geminos iterum ab Angelo panes accipit: quos cum in frusta

conscidisset,cuncti ex eis abunde ad voluptatem sumentes, ad saturitatem usque reficiuntur. Cum vero Conuentum, qui inter Sentini Noui Montes iacet, aliquando moderatur, uberrima e Coelo nive delapsa, ita ut viae omnes ad mendicationem Fratribus interciperentur, neque ulla humani subsidij spes illis relicta esse tu Vir Dei addi

uinae prouidentiae thesaurum confugiens, Fratres ad diuinam opem efflagitandam prouocat: N ecce confestim ingens fragor e propinquo monte, velut rupis excisae auditur, statimque Fratres ad Conuentus ianuam conuolant, ut periculum, si quod est , de uitent. Porro ostio aperto, nihil praeter praegrandem faccum panc refertum, e Coelo ministratum, inueniunt. Huius Viri Sanctitatem, Deus plurimis Miraculis testatam esse voluiis ex quibus multis praeteritis , nonnulla placet referre . Atque inprimis operarium quendam febricitantem,

ut ligna Conuentus usui praescindere valeat, a febre liberat. Cumque in Conuentu Forosempronij, Guardiani munus aclministrat, Mulieri iam quatriduo grauissimis partus doloribus vexatae , summoque in vitae discrimine versanti, incolumitatena impetrat, Maritoque ipsius Spiritu Prophetico Uxorem mascultam peperisse nun Ciat. Telam sorori, sua oratione multiplicat. Alteri Mulieri quae cum

nihil apud se telae reliquum, praeterlini fasciculum haberet, Viro Dei

tamen telam ab eo postulanti, cum partem tradidisset, postea diuina

virtute,

SEARCH

MENU NAVIGATION