Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

bus , cum iter- per Deum immortalem obtestaretur , ne diuti spem eius remoueret, sed eum quamprimum ad Capucinorum gremium reciperet : Bernardinus librorum sacculo illi oblato e Tolle igitur , ait , tibi in humeros sacculum , & simul Fauentiam pergamus . Nihil cunctatur Baptista , sacculum humero imponit ,iatque ut erat holosericis vestibus indutus , pedester, ac inermis , Bernardinum sequitur. Viam sibi Besenardinus elegerat , qua haud ignobilia oppida illi pertran

seunda erant , in quibus cum Baptista plerasque caedes putrasset , in his quamplurimos capitali odio sibi insensios comparauerat . Neque id Baptista ignorabat r at intrepidus , sacculo onustus incedit . Stapent Oppidani ,:seque mutuo in terrogant , num is Baptista:esset Pi Baptista vero tacitus secum

respondebat : Hic certe scelestus ille Baptistonus est thoc enim nomine appellari solebat ) omni supplicio dignus . FDuentiam igitur praetergressus , ad Conuentum tandem cum

Bernardino peruenit. Postridie, Baptista Bernardinum pro Religionis habitu interpellat, quem esim Bernardinus adhuc asperiori probationis genere aggredi vellet e Tot, inquit, o Baptista, hominum sanguinem in hac Vrbe effudisti, ex quo grauissimas, atque innumeras tibi inimicitias conciliasti; plane haud aequum est, ut ad pacificum ordinem, tot hominum odijs onustus accedas. Q propter, id primum curandum ests ut ante ordinis ingressum, veniam humiliter, ac fune e collo pendente, ab inimicis tuis impetres. Promptum se Baptista exhibet, funem sibi collo alligat, ad Urbem pergit,

primamque Viduae cuiusdam domum, ac praesentiam adit, cuius Coniugem dudum sisterilacerat ,γtum ante illam prostratus: En, inquit, o Mulier nefarium, Baptistonem, impium, Mariti tui interse istorem, iam sceleris poenitentiam ago, ac humilis veniam postulo, sim vindictam quaeris, quas voles, nunc de me poenas exige. Eo aspinctu, ac verbis, illatam animo commota fuit; ut veniam statim cum lacrymis dederit, IIoc pacto caneros quoque, quos suis sceleribus laeserat, cum hac humilitate superatos sibi benevolos reddidisseis ad Bernardinum redit: qui, ut stabile hominis propositum extrema temtatione probareis hiaud, inquit, haec satis sunt: Tot enim in hac Vrbe scelera patrastis ut scandala, quae inde emersere, in Coelum clamcnt: En ergo tibi in quantum potes abstergenda sunt, quare silli aeneum cacabum indigitans hunc,inquit, cacabum in humeros tolle, ac per totam Vrbem incedens, praeteritorum scandalorum tibi publice indulgentiam posce. Res plane mira,ac noua erat hominem tot antea hominum caede resperium, tot titulis superbum, sanguina-Aaa et rium,

462쪽

tium, ac toti Vrbi tremendum, hunc cacabum nidore opertum, humeros festantem, atque inclamantem : Audite, o Civest o Civest quaeso parcite impio, ignoscite contumelioso, ac scelesto diuinam clementiam exorate. Mirabantur, compungebantur , collacrymabantur cuncti, admirandam hominis Metamorphosim aspectantes, eamque dexterae Altissimi mutationem esse, palam fatebantur. Hoc pacto, probata hominis patientia, Novitiorum tandem habitu donatur. Quamquam vero Baptista in literarum studijs versatus es fetu ea tamen illius mentis humilitas sutis ut cum Clericorum ordine se indignum iudicaret, inter Laicos adscribi voluerit. Quadragesimum Baptista iam annum attigerat, cum in Nouitiorum albo adstriptus, seipsum ad poenitentiam prouocare incipit, seque in omni Virtutum, praesertim humilitatis, ac sui ipsius despicentiae palaestra exercere coepit, Fuit illi toto Nouitiatus tempore, Magister seuerus,

qui tamen cum mitius cum eo agere videretur , eum Baptista, Vt cum eo 1euerius ageret, adhortatur s mirumque erat, quanta animi alacritate, graue quodcunque poenitentiae opus sibi inunctiim perficeret, ac vilia quaeque obsequia exerceret,quamque prςclara obedie-tiae, humilitatis, patientiae, ac caeterarum virtutum exempla praeberet. Inter hos Spiritus aestus, cum probationis annum exegisset , solemnia Professionis vota tanta lacrymarum copia emittit s ut adstantes quo lae Fratres adfletam compelleret. Tam alte huius Viri an mo, praeteritorum criminum memoria, ac grauitas insculpta erat; ut nullus eum unquam, in quacunqhe laetitiae causa, ridentem viderit. Inter professos conscriptus, tantam mox vitae austeritatem instituit, ut reliquos in admirationem raperet: neque enim tunica uti unquam voluit: asperum cilicium gerens, nudisque pedibus incedens, quo per Crucis viam . expeditior curreret, fandalia abiecit: pannis, S aquae ieiunia illi frequentissima erant, prolixiores in oratione vigiliae .lvist quas, cum necessarius somnus urgeret, nudae illi tabulae stratum praebere consueuerant. Inter haec, tam diris corpus flagellis caedere exorsus est 3 ut perinde ac si ligneum, ac marmoreum, non caseneum illud sibi esse persuaderet, ita in id ardentiori Spiritus aestu concitatus desaeuiret. Humilitatem,ac sui ipsus contemptum, quem ab exordio sibi amplectendum instituit, toto vitae suae curriculo tanto studio excoluit; ut licet aetate prouectior, neminem tamen nisi flexis genibus, perinde ac si Nouitius esset, alloqueretur. Cumque vilissima quaeque obsequia praestaret, quasi ea praestare indignus esset, saepe seipsum redargueas, haec secum dicebat: Age Baptista, cuncta molire, & quantumcunque potes, enitere, nunquam id asse qui poteris; ut dignus sis tot Dei famulis inseruire ricumque se Sae

463쪽

cularibus ignotum esse perspiceret, in seipsum infinitas pene maledicentias congerebat. Agrotos summa charitate curabati eorumque

sibi dolores deberi aiebat, qui toties, ac tam grauiter Dominum ostenderat . Denique , tam persectit huius Viri conuersio

fuit, tantaque apud Saeculares lioniines , ex ea tum admiratio, tum aedificatio percrebuit ut eam omnes velut Miraculum suspicerent. Caeterum, cam tam tera', ac terribili natura praeditus esset s ut eam non nisi summa vi, ac violentiae ad vise tutem cogeret, eo factum fuit; ve semel in Resec horto , quod Capucinis Capituli loco cedit, dura reprehensione a Superiore exciperetur , qua cum grauiter ipsius naturai, ad dura impa tiens , commoueretur, eam tanta vi sibi illata repressit s ut venam sibi pectoris aperuerit : quare cum deinde solus in Ecclesia, ante Altare prostratus oraret, Dominoque , pectoris sanguinem osterens , confidenter diceret: En Domine Iesu , qualia pro tui amore patior. Repente Dominus ex lignea Crucifixi Imagine dextera manu reuulsa , laterisque illi vulnus ostendens , respondet: Vide, Baptista, qualia dc ego pro te in Cruce sustini ii . Qua Domini voce , Baptista animo liquefactus . ac lacrymis obrutus , alacrior deinceps ad propositam certamen, per patientiam cucurrit, illum sedulo animo recogitans , qui talem sustinuit aduersus semetipsum , pro Peccatoribus contradictionem. Cum aliquando hostes qui ob trucidatum Patre , in ipsius necem conspirauerant, ad Conuentum armati accessissent, isqtie per rimulas eos cste animaduertisset Guardiano timenti , ne quid illi sinistre accideret, ait: Nihil vereare , Pater , Deus nobis illos amicos praestabit, sine tantum ut ad eos accedam ., Annuente Guardiano , cum repente fores aperuisset , eodem temporis momento

ad eorum pedes prostratus: En, ait nefarius ille proditor, en impius, ac scelestus Baptista , Parentis vestri interfector , iam dignas de eo poenas sumite, occidite , mactate , discerpite , haec enim &grauiora eius scelerabiverentur. Ij vero,ctim prostrati hominis humilitatem conspexissent, vocesque lacrymarum plenas percepissent s omni animi ferocitate deposita, odioque in amorem commintato, in ipsus amplexus ruunt,ac exinde perpetuo se iilli necessit dinis vinculo coniungunt . Admirabilem hanc humilitatem , pia quaedam ac praecordialis in Deum etasio fouebat, quam assidua oratione sibi familiarem adsciuerat: ea vero tunc ardentius in Deum serebatur, cum ad Sacrum Domini corpus, bis in septimana accederet : m namque tempore cum diutius orationi incumberet , gemitus ac suspiria, velut ignita quaedam iacula ex ima cordis phare-

464쪽

tra haustii in Coelum vibrabat. Orationi quoque post matutinas

Horas, tam diuturnam corporis flagellationem copulare solitus erat s ut ab ea nunquam nisi defessus , ac pene virisus exhaustus cessaret. In ea vcro, non Psalmos, aut Hymnos, ut alijs mos est,

recitabat; sed perennis eius vox erat: Deus propinus esto proaetari με ii . Maximus huic Viro inerat pro Christo patiendi ardor, quo etiastebat ut Martyrij cupiditate flagrans, ad Infidelium terras pergere, summopere optaret. At D. O. M. cui illud Martyrij studium haud iniucundum erat, fidelium quidem illi cruciatum denegauit sed

diutinum illi, ac familiare cuiusdam languoris Martyrium , extremis suae aetatis annis, contulit. Postiemo tandem , morbo , ac senectute consuetus, cum obitum suum longe antea , cuidam Familiari suo praedixisset ι supremum Deo Spiritum redditurus , cum se Ecclesiae Sacramentis, ac pia lacrymarum es usione ad Domini o cursum omni pietate parasseti Fauentiae, placide ad Dominum euolat. Post mortem, facies eius tam venusta, ac corpus tam molle apparuits ut tenera pucri caro esse videretur: quae coelestis gloriae, quam apud Deum iam adeptus suerat, argumenta fuere.Obihi Anno a s 6 a.

FRATER QUIDAM AN ONYMUS

RArast quidam Anonymus, Laicus, cum in Conueratu Camerini, Popinae ministerio diligentissime incumberct quae ad Marthae cinctum spe stabant,summa charitate praestaret,aded tamen Mariae otium ςmulabatur, ut quamlibet temporis particulam,quae quotidiano sui muneris ministerio supererat, avidi Mercatoris instar lucrifacere, ac velut pretiolam Orationi reponeret, di ad Domini pedes, quos saepe lacrymis rigabat, ac Sacris meditationibus osculabatur, sellicite consenet. Contigit vero eo tempores ut eiusdem Vrbis Mulier quaedam, cui tcnellus adhuc Puer erat, ac multis corporis commodis afflictus, cuius cum Propinquid reui vitae occasum expectarent, Matrem,bonis omnibus expoliatam, domo abijciendam decreuerant, Obijt tandem diuino Iudicio Puer: Mater vero dolore abirpia, cum nullum s latium admitteret, defunctum Puerum in cunabulis collocatum, summo mane, ad Capucinorum Ecclesiam deferendum curat: quae eo ubi peruenit, mox ibi tot gemitus, tot lacrymas, totque clamores edere Apit; ut Fratres omnes ad sui commiserationem compel

leret:

465쪽

leret: O sancti Francisci Filij l salebat Mater Filio orbata) moestissi-naae Matri, Filium reddite: neque enim hinc abscedam, donec Infantem meum vivum reperiam. Fratres, quibus poterant Mulierem verbis con labantur: illa vero spei, ac multu in in Deum fiduciae plena, cunabulis cum defuncti pueri corpore ante Altare relictis, in Ecclesiae

angulo, Deum pro puero oratura secedit, certam sibi a Deo,Frat rana oratione, opem exspectans. Interea Laicus, Popinae Praefectus, cum miserandum Matris casum didicisset; ipsius lacrymis , ac moerore commotus iante Altare procumbens, Deum ardentius pro pueri vita rogare coepit. Longas is iam in Oratione moras produxerat, cum

nullus adhuc in puero vitae sensus deprehendebatur. Quare ad Deum conuersus, his eunt verbis, ex summa diuinae benignitatis confidentia haustis, compellat: Quid est sortissime, ac Clementissime Deus, qui nunquam obliuisceris deprecationem paupeLam, quod suppli cantis pauperis tui orationem spernis 3 Usquequo Domine clamabo,& non exaudies, vociferabor ad te vim patiens, & non salvabis Iultus, quidem es tu Domine, si disputem tecum, veruntamen iusta loquor ad te : Nunquid non factus es Domine refugium pauperi, adiutor inopportunitatibus, in tribulatione: num despicies preces viduae, si effundat loquelam, gemitus aut pupillisi ad te clamauerit 3 Ecce Domine lacrymae viduae ad maxillam descendunt. dcclamor eius ad icusque ad Ccelum ascendit,& non est qui consblari eam queat nis tu Deus Omnipotens, oc Clemens : vox Pupilli iacentis clamat ad te: Num Magne Deus Istrael pupillum,&Viduam despicies, bc Pauperum

tuorum orationem depelles 3 Iam nunc permitte Deus, ut tecum in Iudicio contendam, dc cum Omnipotente verbis meis disceptem: Nunquid bonum tibi videtur, ut multiplicetur Sanguis Filiorum tuorum, o corruant ante te qui diligunt nomen tuum 3 Ecce nunc Ecce Domine , nisi Orationem Servi tui pro Paruulo deprecantis exaudias, me quoque cum Paruulo coram te cadentem adspicies 7 Neque enim hinc a facie tua egrediar aut pane,aut cibo aliquo vescar, donec vel Seruum tuum deprecantem exaudias vel simul cum Puero morientem in pace recipias . Mira confidentis animi virtus. Vix haec Dei Seruus ante Devia' protulerat, cum Puer rediuiuus e cunabulis erumpens, ad Matris sinum accurrit: quod cum primum is animaduertit protinus ab Altari aufugiens, ab omnium se oculis sibripit, ne quod Dei Virtute faetiim fuerat, suo merito tribueretur. Ita nempe humilitatis virtus S. Viris amica est; ut proprios undique honores fugiant, quo Dei tantum gloriam commendent. FRA-

467쪽

FRATRIS BERNARDI MEDIOLANENSIS, LAICI

VITA, ET GESTA

RATER B RMARDvs Mediolanensis, Laictu. ex Ilustrissima Vic Comitum Familia progenitus, hic cum Sacris, humanisque litteris apprime eruditus esset, Brixiensis Episcopus eligitur: quod cum Bernardo renunciatum esses s grauissimum is Episcopi munus,

tot animarum reddendis rationibus obnoxium , secum animo versans, difficillimumque munus , cui tot virtutum ornamenta necessaria sunt, quot Apostolus enumerat ad Tim. scribens, cum

ait: Oportet EpisciFum irreprehensillulem esse dcc. Iureium, prudentem, amatum , pudicinn, hospitalem, o rem, M. apud se perpendens sab eo se subtrahere cogitat: verum clis, ob parentum molestiam nullum aliud sibi euadendi consilium superesse cerneret f in λlitudinem fugit, atque inter Sylvas aliquamdiu latet, ubi ieiunijs , atque orationibus tamdiu seipsum exerceti donec Patre luminum inspirante, Capucinorum, qui non pridem in Urbe pullulauerant, se Congregationi adiungit: ubi coelestem humilitatis viam, iam illi diti a Deo inspiratam , amplectens : ut omnem penitus mentiς superbiam confringat , in Laicorum numerum adscribi curat. Verum, quo profundius is in humilitate , Euangeli perfectionis fundamenta ponit, eb virtutum moles, quae ijs deinde superstructa fuit, altius consurgit. Tam enim sui ipsius abiectione , ac despicentia excellit, ut cum se reliquorum Fratrum

con cito indignum existimet , omnium se pedibus substernathelidonem se, gurgitem, ac voraginem coclestis patrimonij appellans , simul improbam , scelestum, ac totius Religionis dedecus seipsum praedicet. Nihil demum dicti, aut facti unquam praetermittere videtur, quo non seipsum apud alios maxime condemnet.

Huic de seipso vilissimae existimationi, altissima quaedam rerum paupertas respondebat, qua sibi vilia, & ab alijs contempta semper eligere gaudebat. Vilissimus illi habitus, vilissi ina sandalia stametsi ijs, ut plurimum minimε uteretur , vilissima cella , vilissimus

lectus, cuius loco sarmenta sibi substernere solebat, vilissima tandem omnia erant, atque adeo hac rem vilitate, ac egestate delectabatur, ut serebas omnibus exuere posse optaret,quo ca perfectius frueretur.Somni parcus, gemina ante Matutinum hina ad orationem surgens, eo' Bbb tempore

468쪽

tempore, toties in Deum mentis ardoribus agitur 3 ut his coelestibus dapibus saginatus, si quando ad familiaria hominum contrita . accedit, tam mira suauitate res diuinas eructat, tamque alte de his disserit; ut omnes ab illius ore admirabundi pendeant, eamque de re- us coelestibus scientiam, abeo, non humano labore quaesitam, sed diuinito illi infusam esse, certissime sbi persi1adeant. Charitate in pauperes tam eximius existit sui cum Officio Ianitoris iungitur,ci artem, quam communem cum caeteris in prandio,aut cla accipit. repositam pauperibus distribuat. Nonnulla, diuina luce illustrariis,' sutura praeuicit, quae vera esse rei exitus . comprobauit. Inter ha , Nobili cuidam Viro , qui Capucinis adeo infensus crat s ut cum ij lprope oppidum Drucolam Monasterium construerent: quae ipsi de die aedificabant, ille noctu diruenda curaret ι grauem incolumita item praenunciat, quae non multo post tempore eidem accidit, eo ad Triremes damnato. Denique, tam ingens apud Saeculares homines de eo Sanctitatis fama diffusa erat ἀ ut, cum per Brixiae Urbem incederet, plurima illum semper Populi turba sequeretur , certatimque omnes ipsum audire, ac videre contenderent . Postremo, Brixiae, in Couenta , qui Abbatiae nuncupatur, diem supremum obit, maxima tum apud Fratres , tam etiam apud Saeculares h :mines, Sanctimoniae opinione relicta . Quamobrem, ipsius obitu per Urbem dissuso, magna Populorum multitudo ad ipsas funus confluit, cumque alij tunicam, alii capillos prae deuotione ex defuncti corpore exscindunt, accidit ι ut quidam dextri mis unguem

imprudentius amputans , carnem cum ungue praescinderet: quo. facto, praeter naturam statim e vultiere sanguis effluxit, ut is apud Deum in Coelo vivere probaretur . Quinto vero post Bernardi obitum anno, cum ipsius ossa, ut in aliud Sepulchrum transferremtur, exhumata essent, . suauissimus ex his odor emanare coepit. Qao tempore, Fr. Honorius Brixianus , Sacerdos, qui in eo conuentu diu febri quartana molestissima laborauerat . cum ipsius sepulchrum ingressus, Bernardi ossa exosculatus esset, meritaque, ac opem ipsius implorasset; ab ea protinus conualuit . Sicque Bernardus, dum Ecclesiasticam dignitatem , cum humili Cap cinorum vita commutasset, mundoque . se penitus abiectum probasset; humilium praemium adeptus , illustrem apud Deum gloriam consequitur.

469쪽

FRATRIS,MAS SEI TRIDENTINI LAICI

VITA, ET GESTA.RAT R MAss1vt Tridentinus, Laicus , inter ipsa Re NH-mationis primordia, Saeculi vanitatibus abiectis, Religiosae Rubra militiae tyrocinium amplexus, tanquam bonus Christi mi i les, in id omnem curam, ac studium consere; ut vitia, quae saepe in

anima militant, indicto in ea praelio debellet, carnem cum viiijs cru cifigat , animumque praeclaris virtutibus exornet. Naturam, cum

vel longo usu, vel suapte conditione, somno deditam sortitus esset, tanta vi ad vigilantiam compellit s ut parcissimo deinceps λmno Vtatur. Corpus epulis , ac lautioribus cibis assuetum , ieiunijs fere Dotidianistiant ictat , quorum quamplurima cum solo paue , dci aqua pinguia Domino offert: nunquam tamen quod rarum est) fa- mem depellit, aut ijs ad faturitatem vescitur. Nullam carni requiem indulgere, sibi ab initio in animo proponit: quo fit, ut eam die labo-io ibus, quos vel in hortos iendo, vel in alijs domus exercitijs exan lat, nocte ilagellationibus, vigilijs, longa oratione extenuat; atquel ut in eam omnem Euangelici odij, ac hostilitatis rigorem exerceat; l cum nive omnia operta sunt, glacialibusque boreae natibus uniuersa: rigent,nunquana id corpori indulget,ut vel ad ignem accedat, vel alia, praeterquam laboris, calefietione frigus depellat. Haud facile referri potest, quam Seraphicae paupertatis hic amator fuerit, cuius tanto amore tenebatur; ut cum viliora , & pauperiora tam in cibo, quam investitu semper sibi deligeret, nihil etiam in domo tametsi vile, aut exiguum perire pateretur. Quare, per hortum, ac nemus incedens, siquando bacillos, aut lignicula offendebat, ea velut altissimae paupertatis testimonia, ne interirent, colligebat, ac colligenda caeteris suadebat: Neque enim, aiebat, altissimae paupertatis victus in magnisi duntaxat, sed in minimis quoquo rebus elucet. Humilitatis vero, obedientiae, ac praesertim charitatis studiosissimus, totum se in aliorum, atque Infirmorum potissimum obsequia effundebat: quorum cura usque adeo delaetabatur; ut nullus ei in iis admuris trandis labor' molestus cssa. nullus aegrotantium languor prolixus, nulla intens plaga ; super haec vero eminebat quoddam assiduae, ac nunquami intermista orationis studium , quo ita extra seipsam ferebatur svi vel stans. vel sedens, vel ambulans, vultu, ac animo in Coelamis semper erectis, quasi coelestia medicans, quid circa illam fieret, se ι Bbba 'ilent i

470쪽

luenter non aduerteret, ita ut alterius potius, quam huius vitae hominem praes ferre videretur. Huius Viri Sanctitas, non modo Fr tribus, viai viii&Saecularibus Viris adeo manifesta erat; ut plurimi ad eum aegroti confluerent, qui ab eo Crucis Signo communiti, mox incolumes abscedebant. Hoc modo, quamplurimos ab eo va-, rijs languoribus curatos fuisse , ex antiquis Ordinis Monumentis constat . quamuis quae in singulis gesta sunt, minime conscripta habeantur . Quam vero Sanctus hic Vir Deo chariis suerit, unico exem plo licet conijcere: Quum enim is, Sennam Fluuium, Inter Fanum, o Sinagalliam fluentem, cum Frc Antonio Appinianensi, eo tempore transiiadare pararet, quo ob frequentes pluuias , tumidae , ac rapidae illius undae altius solito ercreueranti ille, Antonino se Capitis vertigine,praesertim in transuadendis ituminibus non parum laborare declarat: Cui Antonius: Ego , inquit, praeibo, tu cingulum meum apprehende,ac meis vestigijsitassistere cura. Quod cum Masseus praes titisset, vix ad medium Fluminis cursium peruenerunt, cum Maiseus capitis vertigine correptus, inter undas vacillare, ac dilabi coepit. Altior unda, S grauis Antoni j iam senis aetas, quo minus Masseum inlinmeros extollere posset, prohibebant, reditus vero, aequalis illis periculi crat: quare spe omni in tanto periculo destituti, ad Dei opem

confugiunt: nec frustr. a: adluit enim repente e Coelo diuina virtus, quae utrumque mox ad oppositam fluminis ripam . in quam tendebant, ne quidem aqua madidos tulit,ut praeclara eorum apud Deum merita enitescerent. Denique, cum triginta in Religione annos, magna cum Sanctimoniae laude compleuissetἰ in Conuenta Monti Granarii, senex, ad suprema praemia conscendit. Anno Is 6s.

FRATRIS IACOBI i NURSIA, LAICIET GESTA.

plicitati fac obedientiae Vir, qui tametsi necdum sextum in Religione annum attigisset, Virtute tamen quam plurimos expleuerat.Ipsius charitas, ac simplicitas in eo potissimum enituit, quod cum Fratri Cornelio Vrbinati, bEsij aegrotanti, Iacobus selita aegrotis obsequia praestaret s ad Iacobum, αμnelius: Cernis, ait, Iacobe, qua ciborum inappetentia laborem, vellem ut auiculam arte aliqua in nemore apprehenderes, ac mihi in cibum parares: Cui Iacobus: Promptiissime , ait, id praestabo , Patercil

SEARCH

MENU NAVIGATION