Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

ia TRACT. XIX. DE SACR. POEMTENTIAE

Caelera. quae antecedunt formam absolutionis, ut Mis reatur tui etc. Indulgentiam. absolutionem etc.' et quae subsequuntur, ut Passio Domini nostri etc. utique non peditinent ad sormam sacramenti poenitentiae. Caeterum non sine peccato omitteretur absolutio a censuris arile absolutionem a peccatis: quamvis etenim illis solis verbis aMODo tapossit prius sacerdos intendere absolvere a censuris, et dein. de a peccatis: quia potest ex sua intentione et ad censuras

et ad peccata absolvenda dirigere. Bonac. de men. q. c.

p . I. a n. I . nihilominus non sine aliqua culpa extra gravem necessitatem ex proprio arbitrio variaretur ecclesiae

praxis in absolvendo. Hinc rituale Romanum. dum conem dii in consevionibus frequentioribus posse praelata omitti, vult saltem incipiendum esse ab illis verbis r Dominus nos ter Iesus Christus etc. usque ad illa: Passio domini nostri Iesu Christi ete. ' Hoc etiam tradunt Salm. de 'Oen. c. 3. n. II, Dum theologi agunt de forma sacramenti poenitentiae, solent inqiurere, an liceat eam variare: an sub conditione

imperiiri eic. Sed de his omnibus sat est videre, quae dixi

Q. IV. Quomodo veriscentur verba absolutionis, dum cadunt super P eata . quae alias quis consessus suit, et obtinuh absolutionem: vel si proserantur super indispositum.

R. I. Certum est verba absolutionis virtutem habere reis mittendi peccatai sacramenta etenim novae legis non solum significant, sed etiam . saeiunt quod significant, ait s. Thom. in praesenti materia ρ. 3. q. 8ι. ari. 3. ad 5. Quapropter Tridentinum aras. 1 . can. s. anathema dicit asserenit . verba absolutionis esse nudum ministerium Pronunciam.

di et deeIarandi remissa esse peccata constenti. Nihilominus . dum absolutio eadit supra pereata jam remissa, cum tunc non habeat virtutem remittendi. quod iam remissum est. videtur esse mera declaratio remissionis iam obtentae peccatorum . Nihilominus haec non urgent . quin proprie dici possit verificari sensum absolutionis. Unde nota. quod liese actio physica et externa solvendi exerceri non possit circa eum, qui iam est solutus. actio tamen moralis vere condonandi iniuriam . proprie iterum exerceri potest circa eum. cui jam remissa est . Hinc si otansor. tui iam injuriam condonavi dolens petat novam condonationem, verificatuῆ proprie posse

a me obtinere novam remissionem. En ergo quomodo veriscetur sensus formae absolutionis. si proferatur. vel superpetrata, iam per aliam absolutionem remissa, vel super Duilirco by Cooste

12쪽

pretata. quorum absolutionem obtinuit poenitens per per- iseeiani eontritionem. ' Lug. do poenit. div. 13. a n. 72. Gntin. Num. ibid. c. 7. n. 7S. et 76. Reiae tr. Ic. dist. s. n. 38. et addit. post. n. 33. in. II. Dum consessarius profert verba absolutionis supra indispositum, adhuc non amittunt veram significationem. natio est . quia ea verba absolos te, iuxta d. Thom. p. 3. . M. art. 3. ad 5. reddunt hunc sensum: i endo tibi

saeramentum absolutionis. Hoc autem verificatur etiam re

Metu indispositi. nam de tacto sacerdos ex parte sua impendit illi sacramentum absolutionis, quamvis poenitens ex sua indispositione illius impediat essectus.

Q. V. Quomodo sit necessarium sacramentum poenitentiae. R. Sacramentum poenitentiae vel in re. vel saltem in voto necessarium est necessitate medii lapsis post baptismum. Batio est . quia certum est, lapsos post baptismum nullata. nus salvari posse. nisi secerint poenitentiam: unde dieitur Luc. t3. 5. Nisi poenitentiam Balvaritis, omnes similiter με. ribitis: compertum autem est. Poenitentiam iaciendam post baptismum fieri debere mediante sacramento poenitentiae inam Apostolis eorumque in sacerdotio successoribus collata suit Jo. xo. 23. potestas remittendi peccata simulque retinendi i adeoque intelligi debebant remissa solummodo eis. quibus dedissent absolutionem. non remissa vero, quibus absolutionem non dedissent. Huiusmodi sensum confirmat perpetua traditio ecclesiae, ut observat etiam Tridentinum aras. Ic. e. S. Videatur etiam s. Thom. in c. d. x 7. q. 3.

ari. g. et in sumi. q. s. art. 1. Caeterum sic uti ad salutem

suffieii volum baptismi. dum aliquis non haberet a quo baptizaretur, ita deficiente consessario sufficit votum hujus saeramenti. quod semper includitur in persecta contritione. per hoc. quod continuat voluntatem in omnibus Deo obediendi. Q. VI. Quot sint essectus sacramenti poenitentiae. R. Cum institutum suerit hoc sacramenium ad reconciliandum eum Deo hominem lapsum Post baptismum. con sequens est virtute illius insundi gratiam sanctificantem. qua

reatus culpae mortalis deleatur . simulque reatus poenae aeternae. Realus vero poenae temporalis plus minusve dimittitur vi clavium secundum quod poenitens se ad gratiam disponiti et potest esse tanta divositio, quod ex vi contritionis tota poena tollatur, ait s. Thom. in c. d. 18. q. 1.ari. 3. q. a. ad .. Certum autem est ex Trident. sera. r . de ρoenia. c. a. omnimodam hanc remissionem poenae, quae

haiatur per baptismum, non obtineri per sacramentum poe- Diqiliroes by Cooste

13쪽

,έ TRACT. XIX. DE SACR. POENITENTIAE

nilenitae sine magnis nostris fetibus et laboribus. Praeterea mediante sacramento Poenitentiae . reviviscunt merita honorum operum . quae facta suerant in statu gratiae . et per peccatum fuerunt mortiseatini cum etenim Deus Ezech. x Καα. de vem poenitente dixerit: omnium iniquitatum eius. quas Dyeratus eat, non recordia r. eonsequens est illi etiam restituere praedictum meritum, alias diei posset iniquitatum eius adhue recordari. Quamvis autem magis communiter dicatur reviviscere Praefata merita in eodem gradu, quosuerant ante lapsumi nihilominus s. Th. ρ. 3. q. 89. ad a. sentire videtur resurgere iuxta intentionem poenitentis, adeoque poenitentem resurgere posse et cum minori et eum majori gratia . quam antea habuerit. S. Thomae eonsentit s. Bonaventura in ι. d. Ic. p. a. a. a. q. 3.' et hanc sententiam. utpote potioribus nixam rationibus . tradunt Ontin. Tourn. c. 3. n. a Isi. qui Suaresti sententiam in opuse. do meritor. reoloisc. improbant. dicentis. per poenitentiam tot gradus gratiae peccatores recuperare, quos habuissent ante peccatum. Hermin. de Poenit. ca'. 36. '. Item ratione sacramenti pomnitentiae conseruntur auxilia. quibus a peccatis Praeserva- muri neque etenim instilutum tantum est pm liberando homine a peccato, sed etiam ut ab eo praeservetur. Demum ιut innuit Tridentinum sera. 14. de poenit. c. a. veri poeni. tentes ratione huius sacramenti consequi solent conscientiae

pacem et serenitalem cum vehementi spiritus consolatione.

Dissicultas in praesenti est in explicando, quomodo Perhoe sacramentum deleantur peccata venialiai neque enim habent talem oppositionem cum gralia sanctificante . ut non

possint simul eum ea perseverare. Et quidem virtute hujus sacramenti deleri etiam peccata venialia nullum dubium esti nam Christus Dominus dedit Apostolis potestatem quodcumque solvendi super terram . Dicendum proinde est quod licet gratia sanctificans de se stare simul possit eum peccatis venialibus i nihilominus qualenus virtute hujus sacramenti producitur intuitu doloris, quem quis habuit etiam de pe catis venialibus. specialem cum illis induat oppositionem: cum etenim tunc induat rationem gratiae reconciliationis ab ipsis, oportet eum illis habere formalem repugnantiam. Regulae in praeti obseroandae Cum sola peccata vel gravia, vel levia sint materia sacramenti poenitentiae, consequens est imperfectiones non esse illius materiam: nam cum solum opponantur consiliis, de

sui natura non habent rationem peccati. Nihilominus in Disiligod by Corale

14쪽

QUAEST. I. CAPUT II. is

praxi non sunt removendae personae pietati addietae ab iis accusandis in consessione . quamvis monendae sint, ne quoad haec scrupulosiores sint et inquietae . ideo autem dixi bene posse de iis se accusare, quia valde difficile est dari impersectiones . quae ex aliquo capite annexum non habeant peccatum veniale. Demus e. g. aliquem se accusare non obsequutum divinae inspirationi. valde remisse aetus virtutumeli euisse etc. his imperfectionibus facile conjunctum erit peccatum veniale. vel ratione ingratitudinis ad divina beneficia: vel quia exercendo actus praeter aut contra id pirati nes non adhibitus est finis honestus . vel quia remissio attus boni orta est ex alioua culpabili pigritia. seu negligentia.' Solent quando ae poenitentes lethale aliquod vitae praeteritae peccatum iterum iterumque confiteri: at in isto casu enixe curandum a consessario. ut circa ipsum specialem doloris actum elicianti multoties enim id praestant quasi mechanice, et sine ullo doloris sensui et quid tunc praestare potest illa quasi materialis accusatio Τ ideo sedulo m nendi . ne per uovam nudamque peceati depositionem sacramenti securitati pessime consulant. Insuper curare debent consessarii in hujusmodi mecatorum repetitione, ne poenitentes peccata turpia iam rite consessa in individuo repetant i potest enim multoties evenire. praesertim si in ea procliviores sint, quod distinctior lutulentae rei memoria Plus nocumenti, quam utilitatis asserati et consultius erit, si generali quadam ratione similia peccata manifestahunt. Verum nec ut certa regula hoc servandum est eum omnibus. sed ex circumstantiis decidendum i nam potest dari casus. in quo necesse sit . ut etiam ea noviter innotescant consessario. ut poenitenti remedia praescribere possit. vel etiam si iis peccatis annexa sit reservatio ι a qua non absolverit prior consessarius. '

QUAESTIO II.

De neeenuato doloris pro 3-mmento poeniscntiae . et quas conditiones debeat habere

Q. I. Quid et quotuplex sit dolor ad sacramentum Poenitentiae requisitus. et quae eius necessitas. Diqiligod by Cooste

15쪽

,6 TRACT. XIX. DE SACR POENITENTIAE

n. I. Contritio generaliter sumpta, quatenus nempe abstrahit a suis speciebus. de quibus statim. ita definitur a Tridentino sera. a . c. Animi dolor ac detestatio de ρ-- cato commisso cum promatio non peccandi de metem. Verres ergo dolor necessarius ad sacramentum poenitentiae . non solum exposcit velle novam vitam inchoare. sed insimul odio habere ac detestari peccata antea commissa. R. II. Juxta Tridentinum citatum, et communem opinionem theologorum praedictus dolor dividitur in contritionem et ' attritionem. Ipsarum distinctio oritur ex diversis obiectis sive motivis, ex quibus oriunxur. Motivum. sive objectum contritionis est peccatum . quatenus est offensa Dei finis ultimi super Omnia dilecti. ex ii. tione satisfaciendi pro eadem ossensa. Hinc vera contritio excludit omnem aD sectum peccati. et cadit super omnia Peccata mortalia: nam cum habeat detestari peccatum, quatenus est ossensa Dei super omnia dilecti. sequitur omnia peccata odio habere et excludere: quia omnia conveniunt in hoc, quod sint ossensa Dei. Motivum . sive objectum attritionis. ut habet Trident, num sera. Ic. c. c. est vel ipsa turpitudo peccati, vel metus gehennae et poenarum . quibus obnoxius est peccator ratione

peccati. Item dolor erit attritionis. si quis doleat de commissis peccatis ob amorem consequendi beatitudinem, vel timorem illam amittendi. Quia tamen, ut dixi, consurgit attritio etiam dum quis dolet de peccatis ob eorum turpitudinem. consequens est posse dari attritionem non se extendentem ad omnia peccata: ita dum quis dolet de commisso adult rio ob ipsius specialem turpitudinem, non intelligitur dolere de surio. homicidio est.

poenitentiae necessarius sit dolor de commissis peccatis, simulque propositum ea in Posterum praecavendi. R. I. Cum sacramentum poenitentiae institutum sit ad recoliciliandum hominem cum Deo ossenso. Consequens est exigere in eodom homine verum dolorem de commissis peccati si neque etenim potest aliquis personam sibi iratam velle reconciliare, si ultra cessationem ab iniuriis non demonstret de illatis injuriis displicentiam. Hinc Ezech. x8. 3x. dicitur: Projicite a Nobis omnes praeoaricationes vestras, in quibus u aricati estis. et facile νοbis cor nooiam, et Viritum no- ωum. Et Luc. x3. 3. ait Christus: nisi menitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Odium et deleslationem anteactae vitae demonstrant gemitus et elamores poenitentiam. de quibus saepe mentionem iacit g. Scriptura. Diqilirso by oosl

16쪽

i N QUA T. II. CAPUT I. trn. II. Dolorem pro consessione tiecessarium comitari debet sincerum propositum in Posterum peccata praecavendit neque etenim Potest quis magnum dolorem habere de offensis Deo saetis, quin simul intendat non amplius velle peccare.' Et quidem omnem ad peccat uni assectum excludere debeti porro assectum hunc deposuisse non dicetur peccator.

nisi firmum habeat ab omnibus deinceps peceatis abstinendi propositum. Quid proderi, ait s. Gregorius M. iam. 3 .l in

eoanget. Luo. . si peccata luxuriae defleat. et tamen adhuc ἄ-ruias aestatis anhelet Z Quid prodest. si irae culpas jam lugeat, et Iiamen adhuc inoidiae facibus talescat P Quamvis nihilominus in omni vero peccatorum dolore virtualiter hujusmodi propositum contineatur. pulo . ordinarie loquendo. Necesse ossa quod sit .explicitum et formalei neque enim videtur dari posse efficacem peccatorum detestationem. quin simul voluntas proponat non amplius peccare. ' Suar. d. a. secL 4. n. ,3 . Bellarm. lib. a. G ρoenit. cv. 6. M 7. Bo

L c. cre., L n. Quod si nihilominus detur easus, in

quo quirui tota mente occupatus in detestandis praeterilis peccatis . nil cogitaret de sutura i emendatione . atque ita sine proposito exi licito reciperet sacramentum poenitentiae. Putarem ipsius virtute iustificari. Balio est, quia vere doleret, de peccatis. et in dolore viri ualiter propositum continetur taliunde autem omissio propositi explicili non esset ex defeetu idoloris, sed ex desectu advertentiae. ' iv. in proposit. 65. ab Innocentio X l. damnatam n. a 6. Bona . ubi

Si quis occumlus Mel in maminanda conscientia, Nel in d testanda ωita ρraeterita , ωia in i loranda Dei misericordia, set in excitando se ad amorem Dei non. cogitet actu. dicens intra sa imum νοιο abstinere a peccatis, sed bona Ide eat ad confrasionem, is eat ωere contristis, talisque ejus confessiseri bona' quia . in illo emamine etc. sussciens includitur ρr

positum non Mocandi de caetero '. Illud etiam hic notandum . non esse sigmam deficientiae propositi, si quis hic et nunc iudicet. et timeat iterum tu peccata ex sua fragilitate prolapsurum. dummodo sinceram habeat voluntatem eligendi media necessaria. ut se in posterum a peccatis Praeservet . ' Videatur Mym. lib. 5. tr. 6. cv. c. n. 8. Pathustr. 23. in . unia.. p. a. n. x S. et alii apud Salm. cap. s. 'Q. III. An dolor ad sacramentum poenitentiae requisitus

debeat esse supernaturalis.

T. VIII. a

17쪽

R. Utique oportet talem dolorem esse supernaturalem . Ratio est . quia ut etiam docet Tridentinum sera. 2ι. c. c. dolor. quem prius dixerat esse partem sacramenti. est etiam dispositio ad gratiam in sacramento mentientiae impetrandam: dispositio aulem ad sormam supernaturalem debet necessario esse in ordine supernaturali. Hinc idem sera. 64 can.

3. dicit dolorem disponentem ad gratiam esse donum Dei, et Spiritus S. impulsum: ' Qui dixerit sine praeoenianis Diritus

Sancti inmiratione, atque ejus a utorio hominem credere. verare, Hligere, aut poenitere Posse. sicut vortet, anarhema

sit.' Quod iam docuerat Ar sicanum ' a. can. 6. rami Semipelagianos: Poenitentiam . sicut et eaeteras virtutes 'erinspirationem Spiritus Sancti infundi 'et consequens ergo est esse supernaturalem. Altera ratio id evincit: et ea est ι quia forma hujus sacramenti est undequaque supematuralis; nam absolutio importat potestatem dimittendi peccata io mirtute sanguinis Christi. debebat ergo et supernaturalis esse dolori qui habet rationem materiae una cum forma constitiaehs hos

sacramentum, alias materia et forma non fuisseni proporti natae . Nec refert dicere alia sacramenta habere materiam solummodo naturalem, et salis esse si ab extrinseco in sinem supernaturalem Ordinetur. Irispari as igitur est . quiae materia aliorum sacramentorum, utpote inanimata, puta panis; aqua. Oleum etc. non est capax supernaturalitatis intrinsecae . sed solum extrinsecae ordinationis in finem summaturalem. Materia vero poenitentiae cum sint actus ipsius poenitentis, est capax intrinsecae supernaturalitatis, et talem esse convenit: cum ordinetur ad supernaturale judicium, et ad formam supernaturalem. Porro ipse dolor intrinsece supernaturalis facit ipsam extemam consessionem peccatorum . quae incapax est supernaturalitatis, esse et ipsam supernaturalem in radice.

quatenus semper aliquo modo oritur ab eodem dolore. Ex praedictis constant landamenta. ex quibus Innocentius X l. sequentem damnaverit Propositionem sub n. 57. Probabile est. sufficere attritionem naturalem, modo honestam: ' Videatur Sylv. in sumi. d. Thoth. q. I. art. 3. 'Maior difficultas est an necesse sit dolorem requisitum pro Sacramento poenitentiae esse non solum supernaturalem quoad modum, sed an revera talis esse debeat entitative. Tunc dolor est entitative supernaturalis . quando habet obiectum seu motivum omnino supernaturale, quod proinde fidei tu .mine repraesentatur. Ut si quis doleat de peccato. quia fides dictat moraliter animam inquinare , eamque Dei odio dignam reddere; vel quia eadem fides docet gravem culpam in ae-

18쪽

QUAEST. II. CAPUT I. rsternum eme puniendam. Tunc dolor esset pure naturalis, quando eliceretur ex molivo. quod ratio naturalis dictaret, nullo habito respectu ad lumen fideli sicut etenim operando propter honestatem naturalem. quam ratio naturalis dictat contineri in virtute e. g. temperantiae. talis actio solummodo bona est boni late entitativa naturali, ita si quis solum doleat de peccato inli esto ex ea turpitudine, quam ratio naturalis dictat adversari tali virtuti, hujusmodi dolor erit e litative naturalis. Si vero quis hujusmodi dolorem enitialive naturalem dirigat ex sua intentione in snem supernaturalem, tunc fit supernauaralis quoad modum: ad eum modum, quo siquis' ex naturali compassione erga pauperem faciat illi eleemosynam . Potest ex sua voluntate addere huic actui naturali finem extrinsecum supernaturalem, ut esset velle per ipsum etiam satisfacere Deo pro peccatis: atque ita talis actus fit supernaturalis quoaci modum. Hunc dolorem solummodo supernaturalem quoad modum multi . doeent susscere pm sacramento poenitentiae, et inter alios Salmant. in scolast. de menit. tr. 24. d. 7. dub. 1. g. 3. n. aa. At ego acquiescere non potui huic opinioni. quia enodare non potui sequens ratiocinium. Certum igitur est. ut clare eo tat etiam ex Tridelitino, contritionem generice sumptam. DeceSSariam ad sacramentum poenitentiae, importare animi dolorem . ac detestationem de peccato commisso eis. Vel ergo excitantur iste dolor ac detestatio a motivo supernaturali. proportionato imi dolori et detestationi: et iam

sunt actus supernaturales susscientes ad sacramentum. Vel e contra excitantur 1 motivo naturali: et iam, utpote actus entilative naturales, sunt insufficientes. Nec reseri suiusmodi actus ex intentione operantis referri in aliquem finem supernaturalem e. g. ad satisfaciendum Deo, ad dandam illi gloriam i nam id solum probat secundum hanc rationem esse

summaturales, non vero secundum quod sunt dolor et detestatio de peccato commisso: et aliunde secundum hanc rationem debent esse supernaturales , quia secundum hanc r tionem sunt pars sacramenti.

Q. IV. Λn dolor requisitus Pro sacramento poenitentiae debeat esse efficax. R. Sicut dolor dicitur inefficax, quando voluntatem peccati non excludit. ita efficax dicitur . quando excludit talem vinluntatem. Quidquid ergo sit, an detur dolor supernaturalis inefficax, qui possit esse pars sacramenti. qua de re videndi sunt Salmanticenses citali g. 3. certum est ad consequendum fructum et essectum sacramenti poenitentiae dolorem debere Diqiligis by Cooste

19쪽

so TRACT. XIX. DE SACR. POENITENTIAE

esse essi arem. Id constat ex Tridentinor nam sera. Mρoenit. c. c. loquendo de attritione, dicit esse Dei donum, ei disponere ad assequendam iustificationem mediante sacramento poenitentiae . si voluntatem peccandi exeludat cum spe veniae. Ratio autem est . quia eum Deus. ut ratiocinatur

s. Th. I. a. q. 113. a. 3. unumquemque moveat secundum suam naturam, Cransequens mi. movendo hominem ad iustificationem sive intra, sive extra sacramentum. velle et ipsum

per liberum arbitrium operarit et sicut recessit a Deo libere se ab illo avertendo. ita redeat ad Deum se ad illum convertendo. retractando. et omnino excludendo saltem pem

versam priorem Voluntatem peccandi. Et quidem, dum haec quoquo modo intelligatur perseverare . intelligitur una per severare assectus ad peccatum, adeoque adest manifesta oppositio cum gratia. Q. V. Quomodo debeat esse intensus dolor requisitus ad

sacramentum Poenitentiae. R. Praemittendum est motum voluntatis . sive unum amiseium dupliciter dici posse alio majorem. Primo objective. tunc nempe, quando alicui desideramus maius bonum, quidquid sit de quantitate assectus: et hoc modo major est aM-ctus, quo amico desidero bona aeterna, illo quo ipsi bona

temporalia desidero. Secundo unus assectus . sive motus --

luntatis potest esse maior alio subjectios, hoc est, ex parte subiecit et operationis. At et id potest dupliciter evenire. Primo: potest esse major alio inunsias, quando nempe unus motus et asseclus voluntatis alterum excedit in majori impetu et conatu. Secundo potest esse matbr alio appretiati . quando nempe rem, in quam sertur voluntas, plurimi aestimat. aliisque praeseri. Exemplum sit in muliere, quae inten4De. impetu nempe majori et conatu voluntatis, diligit tellum . quam aurum; et nihilominus areretiatiae magis

diligit aurum i quia illud praesert eatello. Ita etiam mater amore intensivo magis multoties diligit filium . quam Deum, quem lamen magis diligit amore appretiativo i cum pluris aestimet Deum, et parata sit Potius amittere filium, quam offendere Deum. His positis Quamvis aliqui ex antiquis docuerint dolorem de peccatis

debere esse intensive maiorem saltem omni dolore naturali. immo eo intensiorem, quo majora sunt Peccata, quam opinionem renovavit Morinus I. I. de administr. sacr. ρOenit.

c. xa. eι x3.i nihilominus omnino dicendum est iniensionem doloris non cadere sub praecepto. sed sufficere. si adsit verus dolor contritionis, seu attritionis. Ratio autem est, quia

20쪽

QUAEST. II. CAPUT I. a intensio doloris pertinet ad persectionem, non ad essentiam

doloris e concilia antem pro sacramento poenitentiae solummodo verum dolorem exigunt. nulla saeta mentione intensi

nis . Praeterea praeceptum de diligendo Deo super omnia adimpletur per hoc quod diligatur super omnia appretiativeisi etenim diligendus esset super omnia etiam intensive . sere nullus hoc maximiam praeceptum adimpleret. Ita mater intensiori amore in filium sertur. quam in Deum, et nihilominus

satisfacit dicto praeeepto: quia ita saltem diligit Deum. ut

praeserat filio. Idem dicas de mercatore intensiore amore diligente suas merces, quam Deum. atque ita communiter evenire solet in omnibus animabus iustis. si magna virtute non sint praeditae. Cum etenim maior . vel minor intensio. sive conatus actuum voluntatis oriri soleat ratione obiecti magis vel minus moventui et eum, communiter loquendo.

objecta sensibilia magis movere soleant. quam spiritualia. hinc est in ordine ad illa allectum voluntatis solere esse intensive maiorem. Stet ergo praeceptum de diligendo Deo super omnia non obligare nisi ad amorem Dei obiective, et appretiative maiorem omni alio amore i idem ergo dicendum de obligatione doletidi de peccatis ex toto corde etc. Ilaee est doctrina quoad substantiam d. Thomae. quam sequuntur Canus da poenit. p. 3. Sylv. in svretim. d. Thom. q. 3. a. r. Suar. disp. c. seci. c. Conlin. Tourn. cαρ. ι. num. I . et expresse habetur ex synodo Agathensi his verbis: Sat est

ad veram contritionem detestatio super omnia, licet dolor non sit ita intensus, ut alicujus mali temporalis: nec non ex ra-

tech. Romano de poenit. cv. 5. ' Demum si ponatur gradus intensionis in dolore cadere sub praecepto. infinitis scrupulis conscientiae torquerentur: unusquisque elenim posset iuste timere . an satis cooperatus sit gratiae sibi tollatae ad dolendum de suis pereatis. an suus dolor pervenerit ad illum

gradum. quem exposcerent numerus et gravitas suorum pGeatorum etc. Credere autem est noluisse Deum poenitentes tot angustiis exponere. Per hoc tamen non nego eo maiorem apprellative debere

esse dolorem. quo maius est peccatum, de quo aliquis dolet: si etenim in uno peccato adest maior ratio offensae Dei. quam in alio. hinc est dolorem de illo majorem debere esse appretiative saltemi et optimum esset si talis etiam esset intensive . quamvis id non eadat sub praecepto. Ita quamvis peceator ita dolere debeat de sumo et de odio Dei. ut praeserat Deum euieumque voluntati et complacentiae committendi praedicta peccata: nihilominus ratio dictat magis aestiman-Disitiros by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION