Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

4, TRACT. XIX. DE SACR. POENITENTIAE

eellit. quod licet inter pereata venialia alia sint graviora , alIa leviora. nihilominus cum non detur inter ea maxima distantia. atque omnia conveniant in hoc. quod sint offensa Dei s eundum quid, dissicile est per novum peccatum veniale cessare dolorem et propositum quoad aliqua et non quoad omnia, dum poenitens sub eodem ni olivo de omnibus doluit. Id ergo solo mintervenire posset, dum aliquis de diversis peccatis venialibus ex specialibus eorum molivis doluisset: et ita qui de eommissis levibus detractionibus doleret ob ossensam proximo illatam, non intelligeretur 'cessare ab hoc dolore. quia postea mentiretur: nam eo quod quis voluerit violasse veracitatem, non proinde intelligeretur non posse habere di plicenitam de offensa proximo illata: cum etenim haec sint disparata, unum. aliud non excludit. Regulae in praxi obseruandae I. Verum est ad valorem consessionis sufficere dolorem, qui praeced' consessionem saltem in communi repelliam ante absolvis em . at consessarius debet omnino removere suum poenitenteni ab ita agendo. si von sciat post sactam consessionem tempus sibi concedendum a consessario, ut doleat, sicut par est. de suis peccatis. Semper mihi Misplicuit contraria praxis: nam si quis velit concipere dolorem post consessionem. iterum in communi peccata repetendo ante absolutionem . periculo se exponit non ex animo dolendi. natio est. lum quia valde distrahetur ab iis, quae vel reprehendendo. vel suadendo illi dicet consessarius t tum quia intellectus recogitabit an omnia veccata narraverit: tum demum quia . praecipue loquendo de eo qui habet gravia peccata . videtur non sine temeritate credere sibi eo brevi tempore dandum a Deo auxilium ad vere dolendum. absque eo quod antea se disposuerit illud a Deo petendo etc. Secus esset, si sciret post peractam consessionem impertiendum sibi a consessario tempus sufficiens. ut se Deo commendet. et concipiat dolorem.' Quam damnat Auctor noster praxim . ob easdem rationes reiiciunt supracitati DD. et in hoc convenire videntur communiter etiam contrariae sententiae assertores. Verum etsi velimus admittere in praxi suadendum poenitenti. quod post dolorem elicitum in generali. se accuset de omnibus peccatis jam declaratis. dicens iterum me accuso de

omnibus culpis consessis: tune enim adest consessio, ut requiritur dolore informata, et in tuto ponitur res tanti m menti . lia supradicti A L. Verum cum opposita sententia Diuiti orale

42쪽

nilatur magna probabilitate tum extrinseca tum intrinseca. id efficere potest, ut consessarius ratas habere possit consessiones antea bona sde facias. 'II. Dum poenitens non renovaverit dolorem paulo ante Consessio.aem. sed vult confiteri sua percala ratione doloris die praecedente habiti, credo ex hoc capite bene posse in eo supponi perseu rantiam doloris saltem virtualis . adeoque nil obesse valori sacramenti. At consessarius cautus esse debet. ne ex alio capite fiat sacramentum nullum . dum poenitens non habeat nisi sola peccata venialia: nam ordinarie loquendo. disse ite est ut post dolorem die praecedenti habitum

nova venialia non commiserit . quibus praehabitus dolor non fuerit retractatus. Bene ergo faciet, si poenitentem semper iterum excitet ad novum dolorem.' Si pradictam regulam praestare iuvabit praesertim cum scrupulosis, qui multoties anxie secum inquirunt. an hoc vel illud peccatum omiserint . vel rite patefecerint, et inlerim de doloris actu parum solliciti sunt. Caeterum modici.

aut nullius haec essent usus ac utilitatis asserrent, si poenitentes serio consessionem meditantes. et peccatorum re

missionem optantes totum id quod ad verum dolorem requiritur, multis et serventibus a Deo precibus obtinere eo- Narentur , et mentem ad alia non diverterenti sed quia in materia caeteroquin tam ardua negligentiores, quam par est, se ostendunt, ideo diligentis consessarii partes sunt ea adnotare, ut possit tuto in praxi se gerere, quod praestabit . eurans ut denuo poenitens dolorem renovet. 'II l. Quamvis optimum sit, ut iterum doleat poenitens, qui post consessionem peractam iterum accedit ratione ali

cuius peccati obliti ad absolutionem obtinendam, nihilominus bene poterit consessarius illum absolvere etiam ratione praehabiti doloris. quem dissicile est saltem virtualiter non

Perseverare. Quantum consessarius bene aget vitando opiniones nimis laxas, tantum longe abesse debet a tot opini nibus, quae nimium rigorem Praeseserunt. et Poenitentes velut exterrilos arcent a sacrameniis. Et hic advertendum an poenitens diligenti adhibita ante Primam consessionem suorum peccatoriam praemeditatione. et collectione praecedente, elicuerit dolorem uex molivo generali omnia sua peccata amplectente. ut fieri solet et debeti et .ιunc Praece

denti doctrioa uti potest consessarius, si dolor virtualiter Perseveret. neque retractatus dici possit. quam doctrinam multi alioquin doeii et prudentes amplectuntur . Si vero ob partieulare aliquod motivum doluerit, non se extendens Diuili eo by Corale

43쪽

έέ TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE

ad omnia, tunc certe renovandus erit dolor, ne nussitatis p riculo ex natur sacramentum, si petae atum oblitum comprehensum reputari non possit sub eo motivo. '

QUAESTIO III.

DE CONFESSIONE sacraπENTAUCAPUT I. De confinionis essentia; et quandonam

cadat sub ρυοργωQ. I. Quid sit consessio: et quales eius essectus. R. Consessio ita potest definiri: Sacramentalis accusatio

peccatorum ad eorumdem remissionem Obtinendam. Quoad ejusdem essectus vide quae dixi qua t. a. ov. a. ubi egi de poenitentia, quatenus est sacramentum.' Dicitur accusatio. unde non sufficit declaratio, vel historica narratio, et multo minus excusatio peccatorum; Pri terea monet catechismus concit. Trident. p. a. num. 5 I. pecea a ita commemoranda non sunt nec omnino ita enarranda. quasi scelera nostra ost-temus, ut ii Dciunt qui laetantur cum male fecerint, rem aliquam gratum otiosis auditoribus delectandi causa evonamus: merum accusatoris animo ita sunt enumeranda, ut ea etiam in nobis ωindicare cupiamus. In hoc deficere solent rudiores. et pra sertim seminae quae nesciunt peccata confiteri. nisi pene innumeras asserant illorum excusationes. modo in filios. modo in viros, servos, domesticos, modo in naturalem habitudinem transferentes.

ecclesiastico. R. Jam supra cap. a. quoest. I. innui sacramentalem conissessionem eadere sub divino praecepto. Et quidem merito dicitur. quod si eam non praecepisset Christus, neque pra eipere potuisset ecclesia: tum quia, secluso illius praecepto, Christus voluisset tantum cadere sub consilio, unde sicut nunquam ecclesia suo praecepto obligavit ad ea, quae ex Christi institutione eadunt tantum sub consilio, quia non valet alterare gubernationem, quam Christus posuit in ee-elesia. ita diuendum esset de sacramentali eonsessionei tum quia potestas, quam Christus tradidit ecclesiae, cum respiaciat regimen communitatis fidelium . non poterat se extendere

ad praecipiendum aliquid, quod quam pluribus esset difficillimum: et certe respectu plurium ita se habet consessio non Diuiti reo by Cooste

44쪽

solum ob molestiam recogitandi speciem, numerum et circumstantias Peccatorum . sed multo magis. quia necesse est etiam graviora delicta homini patefacere. Accedit quod ecclesia rem adeo difficilem sine necessitate non imperasset. si de consessione non extaret divinum praeceptum; nam tunc, ut dixi. de se suisset tantum sub consilio. et aliunde ad justificationem assequendam satis suisset recursus ad contritionem. Can. in relat. de poenit. ρ. 5. Lugo d. 15. de 'o nit. secl. 6. n. 9 I. Anton. a Sp. Sanet. hic di'. c. seci. c. 'Posset hic inquiri, quando et quos urgeat divinum consessionis praeceptum, de quo vide quae dicta sunt superius

quaest. I. cv. 2. quaer. 3. ubi actum est de necessitate poenitentiae; ea enim omnia aptari possunt pro consessione, et de ea revera tradit Contin. Toum. cap. 5. a num. aoo. Miss. D. Io. dist. 3. a num. s. 'Supposito ergo divino praecepto de consessione sacramentali iacienda, concilium Lateranense sub Ionoe. III. c. a . ut habetur e. Omnis utriusque sexus de 'Oeriit. α νε- mias. obligat omnes fideles. qui ad annos discretionis Pe venerint, ut saltem semel in anno propria peccata confiteantur. De hoc praecepto loquens Trideritinum sess. I . c. s. ita habet: Neque enim per Lateranense concilium eccIaria statuit, ut Christi sdetis consteantur. sed ut praecutum confessionis saltem semel in anno ab Omnibus at singulis, cumrad annos discretionis 'eruenissent, imρleretur. Supposito igitur immepto divino de obligatione confitendi. ecclesia superaddidit praeceptum humanum quoad tempus illud adimplendi. Neque hoc praeceptum desineret esse humanum ι etsi supponatur etiam praeceptum divinum obligare non solum in periculo mortis, sed etiam ne consessio ultra annum disseratur. qua de re vide quae dixi de praecepto suscipiendae eucharistiae in tractatu superiori q. I. c. s. q. a. etc. Praeceptum igitur non dicitur humanum, vel divinum praecise ratione materiae, cum ea possit sub utroque eadere praecepto. sed dicitur divinum, si immediate sit a Deo. et humanum si immediate ab homine: unde cum Praeceptum de annua consessione editum in concilio Lateranensi fuerit

immediate ab homine, ab ipso nempe Concilio, dici debet absolvie et simpliciter humanum. Q. III. Quos comprehendat praeceptum ecclesiasticum de

annua consessione.

R. Comprehendit omnes baptizatos . qui pervenerunt ad usum rationis. illumque adhuc retinent. ac habent conscientiam peceati gravis. Primo ergo praeceptum consessionis Diuiligo: by Corale

45쪽

έs TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE

Obligat solos baptietatos: nam materia hilius sacramenti sum peccata post baptismum commissa. Quod vero etiam comprehendat haerelicos, patet ex dictis tr. 3. q. 3. c. L. q. R. Quod praefatum praeceptum obliget omnes. qui pervenerunt ad usum rationis, constat unie in lite legenti citatum decretum concilii Lateranensis. ' Ex his inferri potest. non satis bene negare Sa ν. confrasio. Pueros ante pubertatem. et Diana eos ante septem nium non teneri praecepto confessionis; eum enim concilia Lateranense et Τridentinum legem suam non reserant ad aetatem, sed ad annos discretionis. hoc est ad tempus illud, quo bonum a malo di- Sperni potest, eonstat, quod si puer, malilia aetatem superante. Peccatum lethale admiserit. quod saepe fieri etiam ante septemnium posse testantur Syiv. avrei. q. s. a. 3. q. 3. Reiff. tr. Io. d. 3. n. 23. Cont. Tourn. I. c. n. consteri teneatur. Celerum poena a concilio Lateranensi inflicta non videtur extendi ad pueros duodecim aetatis annum non egressos: c. Referente de delici. puer. '. Item elarum est non dari talem obligationem, si usus rati xiis vel amentia, vel senectute fuerit deperditus . Quod vero non obliget. nisi habentes conscientiam peccati mo talis, exinde probatur. quia ecclesia determinavit tempus, quo facienda esset eonsessio a Chrsito Domino instituta i

risius vero non voluit eam cadere sub praecepto. nisi quantum ad consessionem mortalium . quamquam recte et utiliter, ut ait Tridentinum sera. 1 c. c. 5. accusentur ineonsessione etiam peccata venialia. Candid. di'. a c. a. S. Eub. I. Lugo d. IS. n. I 3 a. et communiteri bene tamen sa- ciet non habens eonseientiam peetati mortalis . si se pra sentet consessario, ipsique manifestet consessionis non indigere: d. Th. in c. H. x7. q. 3. a. I. q. I. et melius. Si eadem peccata venialia cum vero dolore confiteatur, eo maxime quia sorte salso sibi blanditur, putans nonnisi venialia commisisset ' Vix inoenietur, ait Suar. d. 36. Se t. 2 n. 9. qui toto anno a moriati abstineat, saltem diabio, nisi saepius confiteatur :Sed quid agendum, si dubium sit de usu rationis Τ Εgoeenseo quod si instet articulus mortis, vel quod si praedi.

cti se aecusent de materia gravi. aut prudenter timeri possit incidisse in gravem culpam, semper absolvendi sint sub conditione . vel inflet Praeceptum consessionis, vel non. Ideo dico absolvendos, ne in discrimen versetur ipsorum aeterna salus, adeoque non puto Christum voluisse arcendos ab hoc sacramento. ει alia parte absolvendi sunt sub Diqiliroes by Cooste

46쪽

QUAEST. III. CAPUT I. 4 et

conditione, ut consulatur reverentiae sacramenti. si sorte non habeant sufficientem usum rationis. Laym. I. 5. D. G. c. s. n. 7. Diari. t. I. tr. c. resol. et . Lugo disytit. 15.

n. 16 . ei. d. 17. n. 22.

Q. IV. Qua anni parta obliget praeceptum consessionis: et an dari possit obligatio plusquam semel confitendi ex vi ecclesiastici praecepti. R. I. Communiter docent theologi et canonis ae . quod sicut obligalio communicandi a concilio Lateranensi alligata fuit tempori paschali. ita satisfiat obligationi confitendi, si

semel fiat intra decursum anni: nam obligat fideles omnia sua peccata semel saltem in anno confiteri. Cum nihilominus fideles adimplere debeant tempore paschali praeceptum eommunionis, hine invaluit mos etiam eo tempore Praece- Pium consessionis ad inmendi i quem morem laudat Tridentinum sera. ic. e. porro. juxta colum uniorem sententiam omnino sequendata annus. in quo satisfaciendum est Praecepto consessionis, computandus est ab 'una quadragesima ad aliam. vel ab uno paschale ad alterum: nam quoad hoc praeceptum ita eompulatur annu, communi gentium et populorum consuetudine. Trull. in decal. l. 3. c. c. b. a. n. 6. Anton. a Sp. S. d. c. secl. 5. n. 239. ' Suar. d. 35. sera. a. Lugo d. xx. seM. 3. c. 7. ' Quamvis ex dictis satisfiat praecepto consessionis. Perli t . quod quis in qualibet anni parte consileatur, nihilominus haec doctrina aliquas patitur limitationes. Prima, quae sere communis est inter theologos. est quod tenetur anticipare consessionem, qui habens conscientiam gravis culpae . praevidet in posterum non habiturum copiam consessarii .. Id communiter probatur, quia cum iam incoeperit praecepti obligatio, adeoque vere liget et urgeat, consequens est esse adimplendam, si praevideatur superventurum impedimentum illius adimpletioni. Hinc . quamvis magis communiter doceant theologi praevidentem in anno sequenti non habiturum copiam consessarii. non teneri hoc anno anticipare consessionem anni suturi: quia nondum illius obligatio incoepit. ut videre est apud Leandrum hic disp. 3. par. 46. e contra asserunt, quod qui praevidet circa meridiem habiturum im-- 5ὶ Sub poena interdieti a Coneil. Later. stat ita eontra omittentem an nuam eOtasesaionem , vel paschalem communionem, quae poena est tum serendae senisntiae. ut verba indicaui. Quare ad iliam ineurrendam requiritur indinarii avetoritas , eum Paroelii iurisdietione eareant in laro externo. I

47쪽

Pedimentum pro missa audienda, debet antea salissacere hula obligationi: eum iam a summo mane urgeat Praeceptum missam audiendi. Candi d. disquis. ari. 28 d. 33. aliique apud Dian. t. a. tr. 3. resol. 65. E ssicaciter etiam id

videtur probari. si consideretur Mon potuisse esse mentem ecclesiae annuam consessionem praecipientis. ut non antiebparetur ab iis . qui postea non habebunt copiam consessarii. Si etenim noluit ultra annum dissem, quia major dilatio non poterat esse sine ingenti animarum praeiudicio. multo magis ejus mens erat, ut anticiparetur ab iis . qui in posterum non habituri essent copiam consessarii; isti etenim necessario consessionem ultra annum distulissent. Ex praeiactis landamentis convincitur etiam habentem reservata teneri anticipare sessionem . si praevideat in posterum non habiturum consessarium, a quo a similibus pece is absolvatur . , Secunda limitatio est. quod debes anlitipare consessionem. qui praevidet se extiturum in arduo mortis. et tunc Non habiturum copiam e sessarii. Haec autem obligatio non oriatur ex vi praecepit ecclesiastici. sed ex vi praecepti divini.

Hoc igitur praeceptum omnes obligat. ut confiteantur modi talia ante mortem: adeoque non reatringitur ad tempus, quo praecise urgeat periculum mortis. sed comprehendit omne tempus, et vult fideles ante mortem peccata gravia consteri. . Supposito ergo aliquem praevidere sibi superventurum articulum mortis. et nou habiturum tunc copiam consessarii. tenebitur ex divino praecepto consessionem anticipare. Anton.

a Sp. S. hic div. έ. seci. a. num. α Ic. Aliqui addunt te tiam limitationem. dicendo debere anticipare consessionem illum, qui, hi expectet ad finem anni, plurium culparum non recordabitur. At haec opinio aliis nimis videtur rigor at nam tunc peccatores labilis memoriae non liaberent obligationem semel in anno confitendi. sed pluries et pluries. Immo communiter esset obligatio pluries in anno confitendit nam respectu euiuscumque, si disserat per annum consessionem, periculum erit alicujus gravis culpae obliviscendi. Dicendum

ergo est praeceptum consessionis solummodo obligare. ut unusquisque intra annum faciat sussciens examen pro qualitate suae conditionis. et pro talu suae conscientiae, ac deinde manifestet peccata, quorum fuit recordatus. ' Navare. Vict. Sot. Sylv. et alii quamplures apud tantio. Tour. n. ao7. 'R. II. Mihi valde probabile est . quod si quis incidat in

novum Peccatum mortale, postquam intra annum consessus

est Peccata mortalia, ex vi praecepti eccles istici teneatur iterum confiteri. Ratio mihi est, quia concilium Lateraneuse

48쪽

QUAEST. III. CAPUT I. 49

in cap. Omnis utriusqua sexus praecipiemio consessionem semel in anno satiendam. vult quemlibet fidelem Omnia sua peccata semel in anno fdeliter consteri r mens ergo concilii est, ita semel in.anno fideles peceat a confiteri, ut omnium eo anno crammissoriam obtineant absolutionem. Dum igitur intra annumialiquis in novum grave incidat Peccatum, ite, rum tenetur ad consessionem, etsi. semel aliae gravia Peccata suerit consessus. Λccedit quod cum voluerit ecclesia Praecepto annuae consesssonis impedire, ne diu perseverarent fideles ici peccato mortali, eius pariter mens erit, ne eximantur a nova consessione. si iterum in gravem culpam labantur. natio es , quia si per consessionem semel tactam peccati morialis plene quis satisfaceret praecepto annuae consessionis. sequeretur quod si quis talem consessionem laeerit post pascha, non amplius teneretur eo anno confiteri in stilodcum que mortale labaturi aliunde autem posset consessionem

sequentis anni usque ad ipsius finem ditarre , adeoque fieret.

ut contra intentionem ecclesiae. Per duos annos perseveraret

in flatu peccati mortalis. Suar He poenit. dis' 36. seci. 3. n. 9. Henriq. I. c. c. n. a. st 6. Candi d. disq. a . arg. 28. d. 33. Dices ex praedictis sequi teneri etiam ad novam consessionem. qui post eam rite peraciam recordatur se oblitum fuisse alicujus peccati mortalis: nam de hoc irariterve

riscatur non omnia sua Peccata consessum, adeoque ex Praefata ratione debere novam consessionem institueret quam

tamen obligationem ex lioe capite eensent DD. non facile adstruendam. Sed contra est, quia qui recordatur post confessionem rite factam alicujus peccati morialis obliti, ex una

parie assequutus suit gratiam justificationis. et ex alia illud

peccatum in confuso saltem consessus suit, quatenus habuit intentionem omnia peccata mortalia. constendi, et dolorem concepit ex molivo universali; adeoque bene dici potest non esse intentionem ecclesiae ad novam consessionem illum obligandi . E contra vero cum qiat commisit novum Pecratum moriale post consessionem intra annum peractam. exciderita gratia . quam vult ecclesia singulis annis in fidelibus re- Parare, et nullatenus veriscetur omnia sua peccata illo anno eommissa consessum esse, optime dici potest ex intentione ecclesiae subjacere obligationi novae consessionis. Alier casus, quo adest obligatio iterum confitendi, est, dum quis sola venialia consessus est. et ex aliqua rationabili causa omisit peccatum mortale. Ratio est, quia sola conse sione venialium non satisfit praecepto ecclesiae, cujus maleria est solummodo consessio peccati mortalis . Nec refert in sit.

T. VIII. ι

49쪽

so TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE

pradicto casu illud peccatum mortale suisse indirecte abs lutum; nam praeceptum ecclesiae urget quousque aliquo modo poenitens non consessus fuerit peccata gravia, quae sunt materia talis praecepti, in praedicto autem casu supponitur solummodo consessionem fuisse de peccatis venialibus. Reiff. I. c. n. 18. ' observare hinc est . quod multi apud Dian.

tom. I. tract. 3. resol. 62. dicunt in tali casu talem eonsessionem esse necessariam eum Praeceptum ecclesiae sit . ut

habens peccata mortalia reconellietur Deo eo modo quo potest. Excusari e contra Potest a nova consessione . qui dum consessus fuerit alia gravia peccata, aliquod ex iusta causa tacuit, ut sacile potest accidere in moribundo i vel si conse sus sit mortale dubium, et Postea cognoscat certo suisse moris tale. Ili excusari possunt a nova consessione. si iterum grave peccatum non committanti quia ex una parte constituti sunt in statu gratiae, quod qraecipue videtur intendere ecclesia. et ex alia consessio suit de materia. quam praecipit ecclesia: quae scilicet materia sunt non solum peccata morialia certa. sed etiam dubia. Lugo da ρOenit. disy. 15. n. 17o. Q. V. An qui consessionem distulit ultra annum, teneatur illo transacto statim confiterii et an si consileatur, ea consessione satisfacere possit etiam obligationi novi anni, in quo eam facit. R. I. Mihi certum est, quod qui omisit integro anno consessionem. tenetur eo elapso statim confiteri. Ratio est, quia cum ecclesia noluerit consessionem ultra annum disseret. ne fideles in gravi culpa perseverando in nova semper peccata prolaberentur cum periculo obdurationis in tali statu, signum est non designasse annum ad terminandam obligationem. sed ne ultra disserreturi omnis enim dilatio semper adversatur sni ipsius ecclesiae. Sicut igitur, dum assignatum est tempus solutioni, eo elapso urget tempus solvendi, quia non

assignatur tempus ad finiendam, sed ad non disserendam solutionem, ita dicendum in casu nostro. Neque hic urget paritas de eo, qui die festo omittit missam . vel aliqua die horas canonicas: Hic elapso tempore, quo talibus praeceptis

erat satisfaciendum. non tenetur postea satisfacere: quia sensus est omnium fidelium ecclesiam ultra tale tempus non obligare ad satisfaciendum talibus praeceptis. At si consideretur finis, quem habuit ecclesia in praecipiendo annuam consessionem . omnino dicendum est velle etiam elapso anno suum praeceptum urgere. Mand. hic disp. 3. q. apud quem alii quam plures.. Diuitig Corale

50쪽

QUAEST. m. CAPUT I. st

R. II. Per consessionem factam initio anni subsequentis. quae fieri debebat anno praecedeoti, non potest simul satisfieri obligationi anni praecedentis et subsequentis. Quamvis ergo verum sit mulioties eodem actu satisfieri posse duplici Praecepto, hoc tamen salsum est, dum intensio legislaioris

est, ut unicuique praeeepio eorrespondeat sua peculiaris satisfactio. Cum igitur ecclesia voluerit singulis annis correspondere unicam saltem sacramentalerti consessionem, hinc est quod eum consessio quae facienda erat anno praecedente.

si fiat initio subsequentis . ex intentione ecclesiae deserviat ex dietis ad satisfaciendum consessioni anno praecedenti omissae, consequens est ecclesiam velle pro novo anno novam

seri consessionem. Ad eum modum , quo si singulis annis solvendus sit nummus aureus . eo quod solvatur initio sequentis . qui solvendus erat anno Praecedenti, non cessat obligatio solvendi eodem anno alium aureum. Accedit quod si novo anno post consessionem iterum peccet mortaliter . ex dictis quaesito superiori nova instituenda est consessio: si vero peccet solum venialiter . ex alio capite cessat obligatio consessionis: ' ita sentit Continuat. Nurnel. de eccI. . praec. cv. c. quaest. 6. Inter duas sententias. quarum altera habet pro sundamento , quod eodem actu potest duplici praecepto satis-

seri, ut patet in praecepto ieiunii vigiliae in aliquam quatuor temporum seriam incidentis; alteram . quam tradit Aucior. distinguunt Palaus tr. 23. ρ. Io. g. a. n. 15. Vivaq. 4. G. 3. n. 5. Salmant. c. 7. n. ιέ. et docent. quod si Poenitens in illa eonsessione aperiat peccata morialia tam antecedentis. quam praesentis anni. tum bene satisfaciat utriusque anni obligationii illa enim consessione finem adimplet, nempe ut se Deo reconciliet. Et ad paritalem de nummo annuo solvendo responderi potest quod unius nummi solutio non potest duorum solutiimi aequivalere. bene autem una consessio omnia peccata delere. Et ob hanc rationem affirmativam sententiam luetur Continuat. TOurn. Ioc. cit. quaest. 8. Hae autem quaestiones inutiles forent, si fideles vitae christianae muneribus sedulo langi satagerent'. Q. VI. Qualis debeat esse consessio, ut per eam satisfiat

Praecepto ecclesiae.

R. Quidam putabant per consessionem voluntarie nullam satisfieri praecepto ecclesiae . sed hanc opinionem proscripsit Alexander VII. damnatido propositionem a 4. Et ratio est . quia ecclesia praecipit veram sacramentalem consessi nem a Christo Domino institutam i unde vel consessio sit Disi iam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION