Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

αα TRACT. XIX. DE SACR. POENITENTIAE dum, et praeserendum Deum in ordine ad vitandum ipsius

odium . quam ad vitandum furtum . Nec refert multoties non fieri istas comparationes. sed unico actu doloris omnia me. cata detestarii nam sicuti quamvis unico actu amoris integra communitas ametur, non intelliguntur singuli aequaliter amari . sed iuxta eorum gradum etc. ita dicendum de praefato dolore: d. Th. in ι. q. 3. an. 3. ad 3. ' Sylv. l. c.

ari. 3. Conlin. Tourn. I. c. n. 2 5. 'Q. VI. Αn dolor requisitus ad sacramentum poenitentiae debeat versari circa omnia peccata in particulari. R. Non pro quocumque particulari peccato eliciendus est specialis dolor semperi cum etenim unico actu doloris p test quis detestari omnia sua peccata, iam sufficienter intelligitur dispositus, ut ei per saeramentum poenitentiae di- miliantur. Nihilominus latendum est ad sacramentum poenitentiae non sufficere dolorem de peccatis in generali, sed debere esse dolorem de peccatis in particulari. natio autem

est . quia non datur sacramentum poenitentiae. misi in pa liculari accusentur commissa peccata. ita ut consessio aliquo modo dicatur eorumdem dolorosa accusatio i si proinde omne peccatum in particulari accusandum est. de omni pariter peccato in puticulari dolendum est. Postquam igitur poenitens recogitavit in particulari sua peccata. debet elicere dolorem sub motivo adeo communi et universali, ut se extendat ad omnia peccata secundum particulares ratio-

nes ipsorum. Ita si quis doleat de peccatis . de quibus cogitavit . quatenus sunt offensa Dei summe dilecti . vel quatenus excludunt a regno. merentur poenam aeternam, inquinant animam eic. habet motivum quo doleat de quocumque gravi peccato in particulari; nam quodcumque grave peceatum habet iuducere praedictos essectus. Quoad peccata vero particularia, quorum aliquis post sufficiens examen non recordatur. dicitur dolere in particulari implieite ei involo. quatenus si recordaretur, et de eis doleret in particulari. sicut in particulari confiteretur. ' Ita tradit Sylv.

I. c. q. a. an. s. ex d. Th m. cui consentiunt Durandus.

Adrianus et alii quamplures apud Iinym. l. 5. tr. 6. c. 4. n. 3. nec non Dian. p. 3. tr. c. resol. II 8. qui tamen hoc requirunt, si agatur de dolore in ordine ad consessionem. non vero seclusa confitendi obligatione. modo probabiliter,ibi persuadeat homo sine specifica aut numerica recogitatione verum actum contritionis elicere posse. Celerum utilissimum erit . ut homo. qui a percatis iustifieari vult. omnia et singula Peccata ac singillatim recogitet . Duilirco by Cooste

22쪽

i . Regulod in praxi obseroandae. I. Quamvis dari possit dolor naturalis. qui re vera suti sciens non est ad sacramentum poenitentiae . nihilominus dum in praxi concipitur dolor de peccatis ex motivo. quod non solum dictetur a ratione naturali, sed etiam a fide, puto iudicandum dolorem esse supereaturalem. Ratio autem est, quia dum christianus non velit ex industria excludere lumen fidei, et sistere in solo ratiocinio naturali. non P - est concipi. quin magis se moveri sinat a fidei, quam a rationis dictamine. Iia i si quis lumine rationis consideret

turpitudinem peccati per oppositionem ad virtutes. magis nihilominus movebitur ad illud detestandum, eo quod fides edoceat animam pem peccatum expoliari gratia. atque ita turpem fieri. ut Deus illam odio Labeat. Solum ergo dolor

ex motivo mere naturali ortus, non erit sufficiens ad sacramentum poenitentiae: ut si quis doleret de peccato propter exilium . seu mortem a iudice infligendam. Caelerum . quidquid alias dixerim in quaesitis dogmaticis tr. s. c. 6. n. 11. non nego Posse esse dolorem supernaturalem illum . quieonti retur ex limore poenarum temporalium, ut infligendarum a Deo vindice peccati. Ratio est . quia cum s. ωruptura tam saepe doceat multoties Deum etiam in hoc mundo punire nostra crimina, iam timor talium poenarum regulari potest.a lumine fidei. adeoque esse supernaturalis. Hinc fortasse Τridentinum sera. do poen. c. c. loquens de s per iurali attritione dixit oriri m gehennas et pomarum metu. Et Alexander VII. sub n. Ic. et 15. damnat propositiones asserentes non esse actum bonum, et supernaturalem dolorem conceptum ex gehennad et Poenarum metur non ergo solum dolor conceptus ex metu poenae aeternae sed etiam temporalis. eo modo quo dictum est. potest esse supernaturalis. φHanc doctrinam tradunt Sylv. I. c. q. I. a. 3. div. o n. a 37. Suar. div. 7. secti a. Reiff. l. c. n. ca. Viva in proposit. IS. n. ra. ab Alexandro VII. damnatam . Non negandum tamen

quod in praxi melius sibi consulant illi poenitentes, qui saltem ex gehennae . quam ex poenarum temporalium metu dolorem de peccatis conripiant .

II. Ommuniter theologi , ut valde imprudentes habent illos consessarios. qui ut experimentum faciant doloris et propositi suorum poenitentium proponunt illis valde perieulosas comparationes . Ut si viro nobili. quando id non exposceret accepta iniuria. diceret potius desere promplum esse ad sustinendam in publica platea alapam a vilissimo homuncione. Diqiligod by Cooste

23쪽

M TRAG. XIX. DE SACRAR POENITENTIAE

quam rependendo aliquam iniuriam Peccare. Si direretur matri, an potius prompta sit Sub mulos suos pati crudelis simam amati filii occisionem. quam aliquo modo peccare sese de homicida ulciscendo. Hae imprudentes comparationes de malis vehementibus tolerandis Potius quam peccare pertinent ad genus tentalionis. qua Poenitens satile a vero. quem hie et nunc habet. dolore et Proposito exturbabitur. Sicut igitur potest quis habere sinceram Voluntatem respuisendi omnes illicitas delectationes, et tamen ab ea reeedere.

si vehemens delectabile illi proponatur, ita poterit quia appretiative Deum, eiusque amicitiam omnibus praeponere. adeoque vere dolere, et velle vitare quodlibet pereatum: et nihilominus fortasse recedet a tali voluntate . si illi propon tur. an potias velit rribilem aliquam poenam . feci insamiam subira, quam Peccare.

III. Notet tonsessarius, quod licet peceatum sit a urelialios super omnia detestabile . nihilominus animas etiam piax ira quibusdam expressionibus Posse errare. ut si dicerent ε Θωρotius infernum. quam me caro. Si hujusmodi dicantur, ut secerunt viri etiam sancti. ad demonstrandum magis dignum odio esse peccatum . quam infernum i vel quod si me. imposxibile unum esset eligendum . Potius infernus, quam pemeatum foret eligendum . utique hic assectus non .esset reda guendus. Quod si tali expressione designatur potius araualis electio inferni, quam peccati, ea non est laudabilis quia juxta praesentem providentiam eleetio inferni non est medium ad evadendum peccatum i aliunde autem . si ratio dictat eligendam et appetendam aeternam beatitudinem. eadem ratio dictabit disconvenientem esse electionem inferni. utpote indueentem aeternam miseriam aeternae felicitati contrariam. IV. Cum dolor de peccatis debeat esse appretiative maior quoeumsue dolore. et eo appretiative erescere debeat. quo gravius est peceatum. valde suspectus debet esse eonsessario dolor poenitentis, qui de quibusdam peccatis majorem demonstrat afflictionem . non quia graviora sunt, sed quia saeta sunt publica . vel quia maius asserunt proprio nomini detrimentum. Demus e. g. aliquem secreto blasphemasse. vel adulterium commisisse. et nihilominus magis dolere deiurio. cum ex eo infametur etc. Certe hic non videtur levem deordinationem inducere i nam si divino honori. non Pr prici consuleret. magis de graviori iniuria Deo illata doleret, quam de iniuria minus gravi Deo illata. quamvis sibi no- eiva. Si nihilominus . non obstante dolore magis sensibili de minori iniuria. adhuc appretiative maior esset respectu Diuiti Corale

24쪽

M Mia i QUAEST. n. CAPUT I. ,5 gravioris peccati, ita ut . si per impossibile aliquod esset

eligendum, adhuc minus eligeretur. quamvis majorem at- ferret ignominiam, tunc certe dolor poenitentis diei non posset insufficiens. ' Hic multa animadversione utantur oportet consessarii cum puellis. quae peccatum aliquod inhonestum perpetrarunt. ex quo infamiae notam subierunt. Solent revera istae multa doloris signa asserre. sed si prudens consessarius bene inspiciet. et eorum cor perscrutari conabitur. facillime inveniet, eas magis poenitere peccati admissi propter infamiam . et consusionem quam Passae sunt. eo quod peccaturi legere non Potuerunt. quam Priapier Dei offensam . V. Moneat consessarius suos poenitentes. ne doleant depeceatis, quorum recordantur, ob specialem ipsorum malitiam et deformitatem. sed ob generale motivum se extendens etiam ad pereata. quorum sorte obliviscuntur. aliasse exponent periculo iaciendi consessionem infructuosam. Demus e. g. aliquem post examen non recordari nisi peccati iniustitiae: si iste doleat de lati peccato ex speetali

ipsius motivo. considerando e. g. quantum displiceat Deo damnum proximo idatum, en quod talis dolor non se exiendit ad peecatum luxuriae . cuius e. g. oblitus suit in examinei et quia non remittitur hoc peccatum, utpote quia de eo non doluit. nec potest virtute consessionis gratiam adipisci. - . Sunt nonnulli qui ad iustificationem requirunt contes

tionem curo praevia singulari ac specifiea peccatorum omnium recogitatione . non confusa atque generica . Verum si bene perpendantur theologi hoc tradentes, facile constabit eos loqui de dolore in ordine ad consessionem. non vero seclusa con

fitendi obligatione . Sed ne etiam in ordine ad consessionem in nimias quam par est angustias redigantur poenitentes. monendi sunt. ut ea qua possunt diligentia omnia peccata admissa recogitent eorum deformitalem pensantes: utilissimum quippe erit et semper fuit . ut homo qui a peccatis iustificari vult. omnia et singula peccata recogitet, maxime ea. quibus magis adhaereti ita enim iacilius dolorem aedetestationem concipere dabitur. magis in emendationis proposito frmabitur: efficacius quippe esse solet propositum particulare . quam generale. magis magisque pro poena temporali saliqfaciet. quo magis de peccatis dolebit. Sed posita susscienti diligentia aequiescat poenitens, si non singulae

species in mentegra subeant. immo non nimis immoretur circa luxuriae peccata. ut omnes admonenti facillime enim fieri potest, ut dum impuras sammas restinguere curat, istae magis accendantur. Duiliaco by Corale

25쪽

α6 TRACT. XIX. DE SACRAM POENITENTIAE

De susscientia attritionis pro sacramento Menueritiae:

et quid dicendum da dolore mirmali. D. I. An dolor attritionis sufficiat ad sacramentum poeni

lentiae . seu potius requiratur contritio.' II. Dicendum ad valorem sacramenti poenitentiae sufficere dolorem attritionis. Haec sententia valde eommunis est interilleologos, qui putant sere evidenter tradi a concilio Tride lino. At mihi omnino persuasum est concilium nil decretivisse. vel de necessitate doloris includentis amorem . vel de suffieientia attritionis, ut ex professo demonstravi in quae sitis dogmaticis tr. 6. c. 8. adeoque abstinendo ab examinanda mente Gncilii, alia via incedeudum est. Ne autem aliqua aequivocatio in verbis confundat veristatem . advertendum hic pro dolore attritionis intelligere quemcumqtie dolorem, qui oriatur quidem ex motiato supernaturali, sed non imperetur a charitate . sive eliciatur ex displicentia ossensae Deo super omnia dilecto irrogatae. Illum vero dico dolorem contritionis. qui imperatur a rharitate . ita ut ob amorem Dei super omnia dilecti moveatur quis ad odium et detestationem peccati. Vel ergo iste dolor

praesupponat . sive includat amorem persectum et valde in-tansum . sive imperfectum, initialem . aut remissum, semper tamen verificari debet dari amorem Dei super omnia, quamvis magis vel minus persecte. It modo probem non esse necessariam contritionem ad sacramentum poenitentiae . sed sufficere attritionem. ita instituo argumentum . Sacramentum Poenitentiae . cum sit sacramentum novae legis: debet posse conferre gratiam . quam significat. non ponentibus obicem. ut definit Trid. sera. 7.can 6. et cum significet virtute ipsius conferri primam gratiam justificantem , quapropter dicitur sacramentum mortuorum . debet posse istam primam gratiam conferre. Item de

natura hujus saeramenti est . ut verba absolutionis importentactum iudicialem . quo peccata remitiantur, non vero liudum ministerium . quo declarentur esse remissa, ut constat ex Trident in .session. I . can. 3. et 9. Si autem ad sacramentum consessionis requireretue dolor includens amorem

Dei. sacramentum consessionis non esset de sua natura conserens gratiam reconciliationis percatoris cum Deo. nec deleti viain peccati: quia semper supponeret in poenitente gratiam reconi illationis et remissionem peccatorum virtute talis Diuili eo by Corale

26쪽

QuAEST. II. CAPUT IL rdoloris. Quod autem talis dolor importans amorem Dei suis

Per omnia, quamvis remissus, Semper importet gratiam re- conelliationis. multipliciter probatur. Primo, quia ex vi praesentis providentiae non datur vera conversio peccatoris ad Deum, quin Deus ad illum convertatur. hoc est, ipsi r concilietur . unde Zach. I. 3. dicitum. conoenumini ad me. . . . et conoertar ad Nos : quocumque autem modo homo 'diligat Deum super omnia .. intelligitur plene conversus ad Deum si etenim Deum super omnia amet, signum est et Deum omnibus vere praeponere. Hinc cum amando Deum quocumque modo super omnia. ita etiam intelligatur ad Delim conversus, ut in illo rationem ultimi finis constituat. iam talis conversio est destrueliva peccati, quod importat peccatorem in creatura velut in ultimo fine quiescere. Secundo. s. Scriptura perpetuo docet non dari amorem Dei super omnia. quin statim ita amans non sit filius Dei, illique non dimittantur peccatat unde Jo. I . a I. dicitur: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et g. Jo. c. s. Qui

manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo el ν. Omnis qui inligit, em Deo natus est. et x. Petr. 4. 8. Charitas verit multitudinem peccatorum. Nec enervatur vis ho rum textuum, si dicatur intelligendos esse de amore non initiali et remisso. sed de amore persectoi nam ista responsio nullatenus videtur sufficiens. natio est . quia semper cumdatur verus amor Dei super omnia. in quocumque gradusii, convincitur importare veram Dei dilectionem. veram Dei charitalemi ex s. autem Scriptura sine ulla distinctione habemus verum Dei amorem super omnia, sive veram charitatem peccatum excludere. Hinc s. Thom. in ι. a. 17. quaest. 2. ari. 5. ad 3. docet dolorem quamvis remissum . dummodo pertingat ad rationem contritionis. semper esse deleti'um peccati. Et cum Μichael Baius diversis propositionibus assi rutasset charitatem Posse cum peccato coexistere. omnes istas propositiones da- Omnavit ecclesia. Neque dici potest Baism loquvium de ch ritate persecta et intensa: non vero de charitale remissa: nam cum Baius, ut constabit legenti ipsius propositiones. loqueretur de charitate, quae solet esse in catechumenis et poenitentibias, male diceretur loqui de charitate persecta et consummata. quae ordinarie loquendo, non solet in praedictis reperiri. Dices. si non dari potest contritio quantumvis remissa. quae non sit deletiva peccati . sequitur contritionem numquam posse esse partem sacramenti poenitentiae; nam sem-Disiligod by Corale

27쪽

tis TRACT. XIII. DE SACRAN. POENITENTIAE

per impedit eius emetum . qui est delere peccata. tratamen est . quia ut dixi, de essentia sacramenti poenitentiae est non actu reconciliare hominem eum Deo. sed dare gratiam de sui natura reconciliativam. Non intelligeretur autem institutum ad dandam gratiam de sui natura reconciliativam . quoties supponatur ex Christi institutione debereptaesupponere dolorem. qui ex sua natura peccatorem reconciliet cum Deo, antequam suscipiat sacramentum Poenitentiae. Eo ipso autem quod non exigat hujusmodi dolorem. sed sufficientem esse dolorem minus persectum cum Deo non reconciliantem, iam verificatur hoc sacramentum de sua

natura conferre gratiam reconciliativam, cum non necessa

rio supponat peccatorem iam reconciliatum . Ad eum m dum quo. quia in catechumeno non exigitur pro dispositi

ne ad baptismum dolor indueens justificationem. ideo dieitur de sua natura debere posse producere gratiam deletivam peccati originalis . et actualium ante ipsum commissorum. quamvis id aelu non praestet in adulto. qui ante baptismum elicuisset actum contritionis. Ad essentiam ergri horum sacramentorum sat est habere posse conserre gratiam deletivam peccati, quamvis multoties id non faciant ratione pra missae contritionis . adeoque tune solummodo habeant gratiam augere, et quoad hunc effectum praestandum coniritio est pars conficiens sacramentum .

Solent etiam opponere opera facta sine charitate nihili haberi apud Deum. unde dicebat Apostolus r. ad Cor. I 3. Si charitatem non habuero. nihil mihi prodest. non dari veram conversionem sussicientem ad iustificationem . nisi detur conversio cordis. quae videtur dari non posset nisi eorab amore proprio se transferat ad amorem mi ex charitate: demum non habentem aliquem Dei amorem velut mortuum ante Deum reputari: unde a. Jo. 3. 3ι. dicitur: Qui non diligie. manet in moris. Haec omnia videntur probare dolorem non includentem aliquem Dei amorem . non posse esse susscientem ad assequendam iustificationem etiam mmdiante sacramento.

Ut plene his omnibus salisfiat. recolenda sunt quae dixi

tr. 6. q. a. c. a. nempe dniorem conceptum ex metu gehennae esse actum bonum . excludentem voluntatem peccati ete. praeterea omnino salsum est dari non posse actum bonum sine charilatet unde Tridentitium sera. I . c. c. docet actus

fidei. spei et attritionis elicitos a pereatore disponere ad iustificationem . S. Pius V. damnavit in Michaele Baio quasdam propositiones. ut videre est sub n. 35. et 38. quibus Diqiliroes by Cooste

28쪽

videbatur asserere omnes actus non relatos in Deum. ut ultimum snem super omnia dilectum. esse peccata. Demum observare est duplicem dari conversionem in Deum, aliam persectam . in Deum scilicet ex sernet ipso super omnia ama. hilem, aliam imperfecta in . in Deum scilicet ut honum rimbis . Haec imperfecta conversio reperitur semper etiam in eo qui vult recipere sacramentum cum solo dolore attriti nisi semper elenim veri scatur dolere ut iustificetur, ut reconcilietur Deo. ut eruatur ab aeterna damnatione: qua pro pter verisitatur in dolore attritionis semper contineri amo. rem . quo percalor convertatur in Deum, ut sibi bonum. Cum autem hic amor non sistat in Deo ut bono sibi. quasi respiciat proprium interesse ut finem ultimum . dici non potest vitiosus et malus, ut explicatum est lac. svρ. cit. PO m Praelata impersecta conversio in Deum, quamvis non sussciens sit, ut poenitens ex ira sacramentum iustificetur. sufficiens lamen est ad assequendam iustificalionem mediante Sacramento: nam tunc non requiritur. ut dictum est. talis conversio. ut de se valeat justificare. Ubi autem dicitur sine charilate omnia nostra nihili haberi, esse velut mortua et c. non significatur omnia opera nostra sine actuali amore charilatis. quo reserantur in Deum super omnia dilectum. bona non esse, adeoque nihil prodesset hanc etenim doctri. nam damnavit ecclesia. Solum ergo significatur sine charitate habituali nos nihil esse. et esse veluti mortuosi nam a graiia sanctificante et habituali charitale oritur vita spiritualis . In hoc sensu nec ali ritio cum sacramento sine charitate Prodesset: et ideo prodest . quia cum sacramento ultimo disponit ad justi se alionem. et ut pars sacramenti gratiam Sanetis cantem et habitum charitalis producit. Alterum, in quo valde fidunt argumen 'um. est quia ex Prima propositione damnata ab Innocentio X l. Constat in sacramentis consciendis interdici usum opinionis probabilis relicta tutiore . tutior autem omnino videtur esse sententia de necessitate contritioni se ad iusti se aiionem assequendam in sa-Cramento poenitentiae . nam haec omnino remnia videtur ab omni periculo frustralionis sacramenti, atque ita non Se habet opinio de sufficientia attritionis. Huic objectioni ut plurimum respondent, verum esse inu Su sacramentorum non licere sequi opinionem probabilem in conspectu tutioris . bene vero certam etiam in conspectu tutioris, et talem esse opinionem de sufficentia attritionis

una cum sacramento. Carde n. in cris. d. 2. c. 6. G. I. q. I.

29쪽

3o TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE

ineedunt. et bene probant sententiam de sufficentia attritionis pro assequenda iustificatione in sacramento poenitentiae tutiorem esse ea, quae exposcit contritionem includentem amorem Dei super omnia dilecti. Illam ergo merito dicunt opinionem tutiorem . quae magis consormis est institutioni sa cramenti poenitentiae et doctrinae ecclesiae circa illud, et talem esse iure dicunt opinionem de sufficientia attritionis. Et quidem si exigeretur contritio includens amorem Dei su. per omnia dilecti, talis sententiae patroni vel debent dicere talem amorem coexistere posse cum peccato. vel non Posse

coexistere. Si primum dicant, coincidunt cum doctrina damnata in pmpositionibus Michaelis Baii. qui eam coniunctionem asseruit maxime pmpositione 3I. 35. et 7 . ac omnino sine landamento dieeretur, ut dixi supra, Baium loquutum de amore in gradu persecto. Praeterea clarissime habetur ex s. Scriptura amorem Dei super omia conjungere eum Deo et excludere peccatum: quod et communiter probant theologi asserentes juxta praesentem providentiam non posse simul hominem esse aversum a Deo per peccatum. et simul in ipsum conversum per dilectionem super omnia. iSi vem dicant dilectionem Dei super omnia coexistere non Posse cum peccato, illudque semper excludere saltem indirecte per modum contrariae dispositionis, tunc exigendo talem amorem ad sacramentum poenitentiae . videtur omnino ipsum destruere. Si igitur ad sacramentum semper necessario pra supponatur actus deletivus peccati. sacramentum poenitentiae

non esset de sua natura sacramentum mortuorum . nec pro.

ductivum gratiae . quam significat: cum semper eam Supponeret in poenitente. Item potestas concessa ad absolvendum non esset quoad remittenda et retinenda peccata, sed solum ad pronuntiandum suisset remissa: quae omnia adversantur definitionibus Tridentini. ut supra dictum est. Item ministerio sacerdotis absolventis nunquam tolleretur macula peccati, sed reatus ad poenam aeternam ad summum auferretur, quae

est ipsissima doctrina Michaelis Baii damnata in prop. 57.

et M. cum ergo sententia de necessitate contritionis difficiliter conciliari possit cum iis . quae semper docuit ecclesia; et e contra bene cum iis omnibus cohaereat sententia de susscetilia attritionis . cur non tutior omnino est appellandar

Accedit, primam opinionem dissiciliorem reddere usum hujus

sacramenti. adeoque . quamvis sit commendanda . non est tamen ipsius necessitas adstruelida. Hinc Salmanlicenses citati dicunt opinionem de necessitate contritionis esse solummodo tutiorem ampliative, et ex super erogatione, sicui quando Duili do by Cooste

30쪽

ponitur actus persectior eo. quem debebat quis praestare: ut si dum tenebatur tantummodo mutuo dare proximo indigenti, iaciat aclum praestantiorem liberaliter donando. Opinionem vero de sufficientia attrittanis dicunt tutam et tutissimam

iuiensive . et ex necessitate et quia sacramentum mortuorum

sua natura et Christi institutione non exposcit dolorem Praestantiorem . adeoque sufficientissimus est. et tutissime adhibetur ad valorem hujus sacramenti. ' Qui hujus tam famosae et acerbae disceptationis. quae tot ingentis molis Volumina peperit, quaeque theologorum libros tot replevit dieteriis. maiorem requirit notitiam . adeat Contin. Toum. tom. 6. P. a. ab ari. 3. cv. c. tuque ad M. et Berii dataeol. disc. lib. 3ι. cap. 5. et G. qui utriusque sententiae momenta landitus pertractant. licet ipsi stent pro altritionis insufficentia ab alicujus amoris conjunctione discretae. iii Q. II. An sussciat dolor virtualis pro valore sacramenti

n. Tunc daretur dolor virtualis, quando poenitens eliceret aliquem alium actum, in quo virtualiter . et eminenter Contineretur, et ita in actu amoris Dei super omnia includitur virtualis .dolor de peccatis: neque etenim intelligi potest aliquem amare Deum super omnia, quin simul intelligatur virtualiter odio habere peccata, quae ipsi amori adversantur. Hunc

tamen dolorem de se non sufficere ad sacramentum Poenitentiae exinde probatur; quia partes constitutivae lalis sacramenti sunt contritio . consessio et satissaelio. praedictus autem dolor virtualis re vera non est contritio . sed est sor. maliter actus amoris Dei. Accedit quod si umquam urget praeceptum sormaliter detestandi peccata, iunc Praecipue uriget, quando quis recipere vult sacramentum Poenitentiae inam tunc actus poenitentiae et doloris sunt ipsius materia. Hinc communiter reiiciunt theologi opinionem Tamburini I. 1. c. 3. g. I. asserentis ad consessionem venialium non requiri formalem ipsorum displicentiam, sed satis esse virlualem, consistentem in voluntate confitendi et recipiendi fructum huius sacramenti. Utique ab hac opinione recedendum est; nam praelata voluntas vere non est dolor de peccatis. qui est pars essentialis hujus satramenti: et ulterius cum illa voluntate bene perseverare potest assectus ad eadem peccata. adeoque nullatenus recipi posset fructus sacramenti. Hic etiam merito urgetur esse doctrinam ab Innocentio XI. damnatam. licere in usu sacramentorum eligere opinionem Probabilem relicta tutiore: nam cum eam ecclesia damnaverit non solum ad removendum damnum suscipientium sacra-Disitiros by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION