Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

s, TRACT. XIX DE SACRAM POENITENTIAE

menta, sed etiam ad consulendum ipsorum validitati et reverentiae. consequens est non iam ministros sacramentorum. quam

suscipientes cavere omnino debere ab huiusmodi opinionibus. Dices, capite superiorii concessiim esse aliquando susseere propositum virtuale contentum in dolore ad valorem sacra. menti poenitentiae . adeoque et posse dici ad ipsius valorem sufficere' dolorem virtualem saltem contentum in amore. Sed contra est . quia verus dolor de peccato. et propositum de eo vitando. non sunt actus disparati. sed ita connexi . ut unus quodammodo formaliter includatur in alio: unde statimae concipimus aliquem vere dolentem de suo peccato. inse, rimus nolle amplius illud committere. Λl amor et dolor sunt actus 'disparati, ita ut bene stet non concipere aliquem amare Deum. absque eo quod concipiamus simul de peccatis dolere e Cum autem aliunde dari: non possit quidquid pertinet adessentiam sacramenti poenitentiae sine dolore, bene dicitur noli dari posse ratione actus solius amoris. ' Videantur Suae de poenit. d. xo. seet. c. Bona . de menit. sacraran. d. 5. quaeat. 3. P. a. num. 6. I a Croix num. 666. 'Regulae in prazi attendendae. Non desunt nostris hisce temporibus libri, quibus adstruitur necessitas contritionis, et attritionis susscentia negatur ad valorem sacramenti. Hanc utique opinionem pro praxi suadere debent consessarii: tion quia revera contritio nece saria sit ad valorem sacramenti poenitentiae . sed quia ita reddituri fructuosius. et magis deletur de poena peccati. Ca

terum raro in graves angustias se redigeret consessarius

exigendo a poenitentibus actum amoris Dei super omnia dilecti i nam multi rudes non tam facile ex consideratione divinae bonitatis super omnia per se diligibilis moventur ad

detestationem peccati, bene vero dum considetant se ratione peccati lethalis exclusos esse a regno. et ad inferni poenas esse damnandos.' Cavendum tamen quammaxime. De aliqua alterutri istarum opinionum tam nempe affirmantis in attritione necessitatem aliqualis amoris saltem initialis quam negantis, censura theologiea, aut contumeliae nota inuraturi

hoc enim districte prohibuit Alexander Il. die 5. Maiiann. 1667. sub poena excommunicalionis latae sententiae s.

sedi reservatae i et Benedictus XIII. in instruci. christ. quae extat in appendice concilii Romani celebrati anno 1725. quaeque probatur tit. 3a. cap. 3. eiusdem concilii utramque sententiam reserente . neutram usque adhuc ab apostolica sede damnatam declarante. 'Duili rod by Cooste

32쪽

e, E contra vero non sint tam faciles consessarii iii judicandomos poenitentes vere doluisse, eo quod aliquem doloris actum in aliquo perlegerint libro . vel memoriter recitaverint. In struant serventi oratione exposcere a Deo auxilium ad vere dolendum de suis peccatis . cum sine Dei auxilio vere dolere non possint i eI tale auxilium orantibus et petentibus eonceditur. Moneant non summis labiis dolendum: sed corde ei voluntate; si etenim haec committit peccatum. ab ea utique delendum est. De his quam maximo monendi. qui sunt in statu peccati mortalis; nam eum sint a Deo aversi, non facile credere est illis semper praesto esse auxilium ad vere dolendum. sed illud debere humili late et oratione impetrare.

2 ' Puto rem Deo gratissimam, suorumque poenitentium saluti quam maxime prosicuam facturos, omitemque difficultatem et periculum vitaturos illos consessarios. si suos pom nilentes ad dolorem excitare curabunt ea methodo. quam tradit tanti . Tourn. de poenit. cap. c. num. 73 . Post dicta superius. primo, praesertim in peccolis sordescentibus suorum peccatorum turpitudo delegenda . bonorum operum merita

deperdita. aperiendum postea est illud voracissimi ignis stagnum , et illae atrocissitnae poenae explicandae. quibus in aeternum cruciabuntur peceatores. Inde ut ad Deum paulatim adducantur. subiicenda bona. quibus renunciarunt, gratiae

thesauri, pretium sanguinis Christi, filiatio Dei. haereditas paradisi. Subinde proponant spem ea bona recuperandi. et damna praeterila resarciendi. Deinde ad amorem Dei. sine quo nutat poenitentia, necti eurent, subiicendo summam Dei majestatem a vili creatura contemptam. Dei bonitatem

a propriis filiis in ordine natuae et gratiae effuse dilectis

tam petulant ex ostensam, immensum Redemptoris nostri amorem Propter nostra peccata in cruce mortui. et alia huius Moeris motiva. Hoc modo inspectis oculo fidei suppliciis . quae promeruere. bonis, quibus se Privaverunt. quaeque recuperare possunt, paulatim siet, ut bonum doloris actum eliciant. et a pρccatorum vinculis absoluti discedani . '

Resia. untur Marias quaestiones quoad dolorem , et ρropositum yno saeramento poenitentiae.

Q. I. Utrum dolor debeat aliquo modo praecedere conse

sionem .

R. Dolor necessarius ad sacramentum consessionis debet aliquo modo eamdem praecedere . Ralio est, tum quia cum

33쪽

34 TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE

dolor sit pars essentialis sacramenti. debet aliquo modo limbere rationem signi sensibilis: at cum dolor non sit per se sensibilis. quia est internus in vesuntate. oportet fieri sensibilem per confessionem, ita ut non sit materialis tantum et historica narratio peccatorum . sed dolorosa accusatio. Tunc quia cum consessio habeat rationem iudicii reconciliativi cum Deo. oportet poenitentem in ipsa consessione

vere repraesentare personam rei se accusantis. quod nullatenus saceret, si pure historice peccata narraret. non vero ex dolore se illa erimmisisse. Dices per intentionem suscipiendi saeramenti poenitentiae, demonstratam per consessionem peccatorum. fieri sensibilem etiam ipsum dolorem. Sed contra est . quia talis intentio ad summum demonstrare potest consilentem sua peccata. antequam elicuerit actum

doloris, habere intentionem talem dolorem eliciendii intentio autem habendi dolorem non est ipse dolor . adeoque non potest reddere illum sensibilem .' Ita tradunt etiam Laym.

lib. 5. tr. 6. c. c. n. 3I. Palaus tr. 23. P. 7. n. 11. Dixi dolorem aliquo modo praecedere debere consessionem. ut innuerem non esse necesse, ut praecedat ipsam consessionem. qua quis in particulari accusat sua peccata. bene tamen saltem illam confiasionem. quae ante absolutionem iterum si vel unico verbo iterum se accusando de peccatis antea consessis, vel iterum demonstrando se de illis accusare lacrymis, tunsione pectoris . instando pro absolutione ele. Hoc modo satis esse, si dolor praecedat consessionem . communis sert opinio. Cand. div. ac. ari. 6. d. a. Dian. t. 2. triaci. 3. ωOl. 97. Salmant. schol. tr. a . de

Poenit. div. 7. b. 7. num. Ios. Quod autem ita saltem dolor sensibilis fieri debeat per consessionem. atque per hoc consessio debeat habere rationem judicii reconciliativi. merito

inserunt etiam ex necessitate sectandi opiniones tutiores. relictis probabilibus, dum agitur de essentia sacramentorum t ' la Croix Ioc. cit. num. 7or. Viv. in proposit. 1. ab Innocent. XI. damnatam. Reiff. loc. cit. num. 6o. Contin.

Q. II. An ad valorem sacramenti poenitentiae sufficiat dolor. qui quocumque modo illud praecesserit. R. I. Si dolor ita praecesserit consessionem, ut solummodo habitualiter intelligatur Perseverare, utique non est sufficiens ad validitatem sacramenti. Ut autem id bene percipiatur, breviter repetenda quae alias dicia sunt. Tripliciter ergo intelligi potest perseverare dolorem antea Prae

conceptum. Primo actualiter, dum scilicet adhuc actu per Diuili oti by Gorale

34쪽

QUAEST. II. C UT III. 3sseverat dolor, quem aliquis concepit de suis peccatis . ciueri dolorem ulique sufficere ad sacramentum poenitentiae nemo dubitat. Secundo virtualiter, et hoc primo evenit. cylando licet non amplius dolor in se perseveret, perseverat tamen in aliquo suo effectu . sicut intentio audiendi missam perseverat in progressione ad ecclesiam . quamvis aliquis non amplius cogitet de tali intentione: Item dicitur perseverare virtualiter, quando perseverat in quadam cotisusa voluntate. quamvis interrupta per somnum, vel alia negotia. Huius Virtualis perseverantiae signum est, quia si quis habuit antea aliquam intentionem cirea aliquam materiam. dum post somnum etc. interrogetur de sua voluntate circa illam, statim et absque ulla deliberatione respondet iuxta praeconceptam intentionem. Demum dolor intelligitur perseverare solummodo habitualiter , quando lice. dolor olim habitus nunqi amfuerit retractatus . nihilominus nec in se, nec in aliquo ensectu . nec in aliqua confusa voluntate Perseverat.

Quod autem hic dolor nullaienus sufficiens sit ad valorem sacramenti probatur. quia poenitens in suscipiendo sacramentum poenitentiae se habet ut agens, apponendo illius materiam proximam per actus doloris, et consessionis. unde agere debet humano modo . eosdemque actus ex deliberata intentione elicere, quod non facit. qui tantummodo per intentionem habitualem operatur. ut alias dixi: de hoc etenitituerificatur voluisse quidem agere, non vero velle modo agere. Ac proinde Ir. 16. quaest. unic. cv. c. quaest. 3. dixi conficientem sacramenta non valide conficere. si conficiat ex intentione tantum habituali. Accedit. dolorem habitualem vere nec in se . nec in alia re Perseverare . et solummodo de eo verificari non fuisse .retractatum: si autem nullatenus perseverat . utique non Potest constituere Sacra- . mentum lan liram pars essentialis illius.

R. II. Ad valorem sacramenti poenitentiae sumtit, si perseveret dolor virtualis. Ralio est . quia non minus ad conficiendum sacramentum requiritur intentio, quam dolor ad conficiendum sacramentum poenitentiae; unde sicut omnes latentur sufficientem esse ad conficienda sacramenta intentionem virtualem, esset etenim supra humanam fragilitatem exigere ac valem intentionem. ita dicendum est sufficere dolorem virtualemi quod elenim virtualiter existit. intelligitur suffieienter influere. et humano modo concurrere ad

id, ad quod ordinatum est. Ex his saeile dignoscitur. an dolor. qui e. g. per aliquUS dies praecesserit consessionem , sufficiens sit ad illius valo- Diqiligis by Cooste

35쪽

3s TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE

rem. Viique sulficiens dicendus est. si intelligatur virtualiter perseverare: et taliter perseverare intelligeretur, si pomnitens perstitisset in aliquibus operibus ex vi concepti oni ris. et in intentione confitendi susceptis. v. g. in frequentiori oratione, in fuga occasionum, in aliquibus macerati nibus est. nam tune in his intelligeretur dolor praeconceptus perseverare. Idem dicas. si intra tale tempus praeconceptus dolor interdum venerit in memoriam; ibique in consuis sa tena retineatur cum aliqua ratificatione; seu approbatione nam tunc illa approbatio et saltem confusa recogitatio facit, quod voluntas praeconceptum dolorem in se retineati unde si talis poenitens interrogaretur; an vere doleat de Peccatis. statim responderet utique dolere. Si vero e contra Poenitens per aliquos dies ante consessionem doluerit de peccatis et interim non amplius de ipso cogitaverit. neque aliqua exemcuerit opera, in quibus iiitelligatur Perseverare, jam ipsius dolor in pure habitualem transiit. adeoque insufficiens redditur ad valorem sacramenti. ' Videantur ΛΛ. cc. 'Q. III. An idem actus doloris deservire possit pluribus

consessionibus . n. Frequenter evenit poenitentes post consessionem iterum accedere ad novam absolutionem obtinendam ratione alicuisius peccati in praecedenti consessione obliti: quapropter videndum est, an pro nova absolutione obtinenda sufficiat dolor habitus pro consessione iam facta. Dicendum ergo est. d

lorem antea habitum posse deservire novae reconelliationi. sive sacramento, si adhuc actualiter, ves virtualiter perseveret. Ratio est, quia quoties actualiter, vel virtualiter per. severet dolor antea habitus . nil obstat quin per novam consessionem fiat muli plex. induatque rationem novae partis sacramenti; cum etenim habeat rationem materiae proximae sacramenti, quatenus si sensibilis per consessionem. consequens est. quod si per novam consessionem iterum fiat sensibilis dolor, quem suppono vel actu. vel virtute pers verare . habeat etiam rationem novae partis subsequentis sacramenti . Male autem opponeretur, si diceretur, quod sicut novum dari non potest sacramentum poenitentiae sine nova consessione . ita nec dari potest sine novo dolore. Gntra

etenim est . quia cum consessio sit actus exterior . statim transit, adeoque . si novum sacramentum iaciendum est, nova est consessio repetenda. At dolor clam sit actus internus, potest actu. vel virtute perseverare; unde si iterum fiat sensibilis' per novam consessionem. non est quare non possit habere partem subsequentis sacramenti. Diuiti so by Cooste

36쪽

Addo quod semper cum praesupponatur antecedentem dolorem perseverare . nova consessio habet rationem verae accusationis ex dolore ortae . et poenitens sistit se tanquam reus coram sacerdote, ut cum Deo reconcilietur. quia odio habet, et dolet de peccatis. quae eonfiteturi unde non satis percipere est, quomodo ista consessio non habeat veram rationem sacramenti. Haec sundamenta adeo tuta mihi apparent. ut haec sententia nullatenus mihi videatur subjacere censurae illius damnatae opinionis, qua dicebatur in sacramentis conficiendis sequi licere opinionem probabilem, relicta tutiore. Lugo do poenin L 14. 3ecl. 3. Gabri a s. Vine. de poenit. d. o. q. a. Salmant. schoι. tr. αι. in . 7.

d. c. n. Iax. Hanc sententiam tuentur etiam Viv. in L proposit. ab Innoc. XI. damn. num. 26. Reiff. Ioc. cit.

n. 6a. la Croix n. 7o7. et alii apud ipsum ' si .

Q. IV. An dolor necessarius pro sacramento Poenitentiae debeat ad consessionem ordinari. B. Certum est dolorem debere aliquo modo ad consessionem ordinari. eo quod pars semper ordinetur ad aliam compartem, cum qua simul totum constituit, adeoque et dolor ordinari debet ad consessionem, cum qua integram materiam sacramenti poenitentiae constituit. Aliqui putant sufficere ordinationem in ipso dolore imbibitam, eum non sit verus dolor, nisi involvat propositum confitendit ' ita Lugo disp. r . n. 37. qui etiam pro se citat Suar. disp. ao. secl. 4. n. 29. '. At quoties elicitur dolor sine ulla intentione confitendit Cum ergo dari possit dolor, absque eo

quod dolens voluntatem hebeat confitendi. non videtur induere rationem partis sacramenti. si aliquo modo ad ipsum non ordinetur ab eo. qui elicit actum doloris: s. Thom. in c. H. x5. q. 3. I. 5. Bonace. d. s. q. 3. ρ. a. ' Com. Nur. t. c. n. 7M. Carden. in L propos. damnal. φQ. V. An in consessione precatorum venialium dolor se extendere debeat ad omnia peccata, de quibus aliquis se accusat: et an possit esse dolor de uno peccato, quin simul sit dolor de aliis precatis eiusdem speciei. B. I. Iam supra dixi ad consessionem peccatorum venialium necessarium esse verum et explieitum ipsorum dolorem: et eum sola venialia eonfiteri absque vero dolore sit

verum in praxi tenendum est op altum. Eleuim renovatione alis lutionis novum fit ex parte ministri sacramentum, novum vero - ramentum requirere videtur ex parte poenitientis novam partem nedum sormalem , verum etiam materialem ipsum eomponentem; igitur renovandua est doliare iis eommutatus inuent DD.

37쪽

reddere irritum sacramentum. consequens est id fieri non posse sine gravi culpa. Lugo do poenis. diutit. I . sece. g. a. Alit n. a Spir. Sanct. disput. 3. de Poenit. seci. x . concl. a. ' ir) Conantur contrariam opinionem tueri Natal. Alexand. de poenit. art. 7. reg. ao. Juveni n. de Sacram . po nit. q. c. g. a. frustrari sacramentum in re levi. non

est nisi levis irreverentia. Sed quidquid benigne dicant isti

caeteroquin rigidiores theologi, non est recedendum a communi sententia. quam tenent plurimi apud la Croix n. 681. neque enim irreverentia sacramento illata pensanda est ex materiae gravitate, ve I levitate, sed ex injuria quae eidem irrogatur. illud nullum voluntarie reddendo ex desectu essentialis materiae. ' Dissicultas ergo reducitur ad eum. qui non dolet de aliquibus peccatis venialibus, de quibus se ac cusat. quamvis de aliquibus aliis vere doleat. In hac autem hypothesi mihi certum est, quod si aliquis intenderet peccata venialia. de quibus non dolet, constituere materiam sacra menti , graviter peccaret: cum etenim tunc ex sua malitia redderet irrita verba absolutionis . adeoque graviter derogaret dignitati sacramenti et veritati formae, non video quare non graviter peccaret. At . ordinarie loquendo, se accusantem de peccatis venialibus. de quibus cognoscit non dolere, non pulo graviter peccare: vel etenim id faciet ex inadvertentia, vel non habebit intentionem reddendi illa materiam sacra iamenti: sed sicut posset illa post consessionem ob alios fines manifestare consessario v. g. Oh sui humiliationem, consu-sionem, et ut pleniorem de ipso habeat notitiam, ii a sacere potest lempore consessionis. Hac ratione in eadem eonsessione manifestari solent habitus pravi. Perversae inclinationes. tentationes, propensiones etc. de quibus nequit esse dolor. Quamvis autem haec doctrina extendi posset etiam ad peccata momtalia iam rite consessa. cum non sint materia necessaria consessionis: nihilominus in praxi periculosa est. Ratio autem est, quia quamvis poenitens complaeentiam haberet de pe calis venialibus, de quibus non dolet. adhuc potest habere verum dolorem cim a alia, quae intelligit sacere materiam

sacramenti. Verum complacentia peccati morialis etiam jam consessi irritum undequaque redderet sacramentum. et dissicile est cogitare, et loqui de peccato mortali sine dolore et retractatione, quin saepe non subintroducatur complacentia. vel grave periculiam com Placentiae .

Beriuiritiir itaqne ni pomitens Raltem dct uno ex venialibris, serio doleat, ac firmiter proponat se illud non ἰamplius perpetrare; quia posito quod debeat fieri sacramentum , supradieta requiruntur necessario ad ejusdem valorem, aliter seret Merilegium.

38쪽

Quibusdam placuit . quod si quis in consessione narret

aliqua peccata venialia vel mortalia iam consessa. absque eo quod iolendat ea sacere materiam absolutionis. debeat id manifestare consessario, ne quoad ea intendat absolutionem impertiri. Nihilominus, quamvis haec Praxis sit commendanda. alii putant non esse necessariam: nam dum fit consessio de solis venialibus, bene sciunt consessarii a viris timoratis quaedam accusari ad sui humiliationem, et non dari quoad omnia sufficientem dolorem: adeoque absolutionem dirigunt ad sola peccata venialia, de quisus poenitens vere dolet. Lugo disp. de menit. n. Iasi. Palaus tr. 3. d. un. P. 7. n. I .

R. Il. Si in aliquo peccato veniali culpa individualis sit major. et ratione talis culpae maioris quis doleat, bene potest dari dolor de tali culpa absque eo quod se extendat ad alia

Peccata eiusdem speciei. Exemplum sit in eo, qui levissime irridendo multoties proximum, plura valde levia peccata venialia commiserit. semel autem irridendo proximum pervenerit ad gravitatem peccati mortalis, certe si iste doleat de tali irrisione ob suam specialem gravitatem. ipsius dolor non comprehendet leviores irrisiones. Lugo cit. n. I cI. Caeterum si doleat ex motivo generali comprehendente omnes irrisiones . quia e. g. sunt ossensa Dei, vel quia omnes laedunt justitiam. talis dolor ad omnes se extendit. Ubi advertendum, quod cum quis se accusat de pluribus peccatis venialibus, de quibus tamen ex motivo ad omnia se extendente vere dolet, ab omnibus remanet absolutus. quamvis nec ipse.

nec consessarius ipsorum numerum sciant. Ratio est, quia non est necesse ipsorum delerminatum numerum accusare.

et satis est. si poenitens de eis vere doleat, et consessarius velit omnia absolvere. habendo confusam cognitionem numeri peccatorum ex circumstantia poenitentis etc.

Q. VI. Quomodo dari possit propositum peccata venialia

Praecavendi.

R. Jam ex dictis supra caρ. r. non potest dari valida consessio etiam de solis peccatis venialibus, si non detur propositum ea in posterum vitandi. Hinc autem consurgit,

difficultas, quomodo dari possit huiusmodi propositum, cum

certum sit, et constet ex definitione Tridentini sera. s. can. 23. non posse hominem communibus gratiae auxiliis omnia peccata venialia vitare. Dicendum est ergo, quod licet vires non habeamus ad omnia peccata venialia collective sumpta vitanda, bene tamen habemus vires ad quodcumque Parti- Culare veniale peccatum vitandum i et lex non est de vitandis omnibus venialibus collective. sed solum praecipitur. ut quodcumque particulare peccatum veniale vitemus. Cum igitur Diqiligod by Cooste

39쪽

έo TRACT. XIX DE SACR. POENITENTIAE

nullum particulare veniale Peccatum detur, quod vitare non misimus. bene dari potest propositum de vitandis illis particularibus venialibus peceatis, quorum aliquis hic et nunc se accusat. Non nego tamen cum hoc proposito Mne posse stare, quod quis existimet in ea iterum taciliter relapsorum ob nostram fragilitatem. et tam frequentes occasiones iterum in ea labendii sicut etiam quia nonnisi personis valde piis solent horrorem ingerere. Ita etiam . ut dixi capite primo. cum vero proposito vitandi mortalia potest stare timor reincidentiae. maxime in homine ex pravis habitibus valde ad aliquod genus peccati propenso.' Videantur tantin. Num.

I. c. o n. 7 a. ad 717. Reiff. t. c. n. S . Cum seq. addit. la Croix n. 9M. Lug. dis'. n. 129. M seq. et erui etiam posse videtur haec doctrina ex d. Τh. ρ. 3. q. 87. an . I. ad r.

Q. VII. Ati dum aliquis doluit. et propositum concepit de peccatis vitandis, si iterum incidit in aliquod peccatum,

lebeat ante absolutionem novum actum doloris et proposi-ii elicere. R. I. Certum est peccantem mortaliter. postquam doluit de commissis peccatis i debere de hoc pectato novum concipere dolorem: nam novum peccatum posuit omeem vat ri et fructui sacramenti. At ego puto omnino dicendum n viam concipere debere dolorem et propositum etiam de peccatis gravibus, de quibus antea doluerati cum credam per novum mortale peccaitum, quamvis non tam grave suisset quam praecedens. omnino destrui etiam praehabitum dolorem de gravioribus peccatis. Ponamus exemplum in eo.

qui antea doluit de commisso adulterio, et postea incidit in levius peccatiim. Milicet in fornicationem. Quamvis igitur iste doluerit de adulterio ob specialem sui defrensitatem . certum est, quod si doluit in ordine ad consessionem, voluit suo dolore reconciliari tum Deo: eum proinde ex

novo peccato mortali hoc Inotivum excluserit, et ostenderit de Dei amicitia non curare . consequens est destruxisse priorem dolorem, saltem ut relatum ad consessionem . Quod si doluerat de adulterio ob motivum persectae contritionis. quatenus nempe Deum super omnia diligibilem ossenderat multo magis tonstat destrui hujusmodi dolorem per novom grave peccatum: nam contritio essentialiter importat conversionem in Deum ultimum finem ex charitate dileetum . quam eonversionem certum est destrui per quodeumque peccatum mortale. cum dicat essentialiter aversionem a Deo. Demum non est semper verum committentem leviora a gravioribus. esse alienum, ut infra explicabo; unde neque ex hoe capite Duilirco by Cooste

40쪽

convincἰtur perseverare dolinem quoad peceata graviora in eo, qui postquam de iis doluit, leviora commisit. Remanet ergo. quod dum quis doluit de peccatis mortalibus. ut ea

confiteretur, si in novum quodcumque peccatum mortale labatur, debeat novum dolorem de omnibus concipere, si velit rite consteri. 'Videatur Liig. a n. x 3. R. II. Si quis doluerit de peccatis mortalibus, et venialibus ex motivo omnibus communi. quia e . g. sunt omninDei. si postea incidat in culpam venialem . non lenetur denuo dolere de peccatis mortalibus. natio est, quia nisi poenitens omnino desipiat. quamvis ex eodem motivo ossensae

Dei simul doleat de peccatis gravibus et levibus: nihilominus mulio magis appretiative saltem dolebit de peccato gravi. cum sit ossensa Dei infinita, quam de peccato levi. cum illud ossendat secundum quid; sicut et firmius propositum habebit vitandi mortalia. quam venialia, cum ob tantas in haec prolabendi measiones, et quia horrorem tam minorem ingerunt. valde disseilius sit ista evitare. Cum igitur dolor

se extendens ex eodem molim ad mortalia et v. ni alia. multo major. saltem appretiative, sit de mortalibus, quam de venialibus, propter veluti infinitam eorum distantiam. consequens est non destrui per supervenientem culpam venialem ademite sufficere praehabitum dolorem sacramenti.

n. III. Si quis postquam doluit de pluribus peccatis venialibus , quae sola commiserit, ex motivo omnibus communi. quia e. g. sunt Dei offensa, incidat in novum peccatum veniale quamvis levius prioribus, debet renovare doloremeliam aliorum peccatorum . Ratio est, quia licet ob infinitam distantiam, et excessum in ratione ossensae et malitiae impossibile videatur non magis odio habere petratum mortale, quam veniale . nihilominus non stat in praxi semper Peccata graviora venialia magis odio haberi, quam leviora: cum saepe videamus ex diversis inclinationibus hominum magis vitari leviora, quam graviora. lla aliquando videmus Immines magis abhorrere a mendaciis officiosis quam a levibus suriis, quamvis ista intra speciem peccati venialis sint graviora. Ita etiam videmus alios esse scrupulosiores in vitando quocumque levi peccato in ieiunando. non vero cavere a levibus detractionibus etc. um igitur mill toties dolor de peccatis venialibus gravioribus non sit maior dolore leviorum peccatorum venialium . male insertur, eo quod per novam culpam leviorem venialem cessaverit dolor de similibus percalis, non cessasse etiam de venialibus gravioribus, quorum' piis doluit ex eodem motivo, ac de levioribus. Λω

SEARCH

MENU NAVIGATION