Thesaurus rerum Suevicarum seu Dissertationum selectarum volumen primum quartum ... cura et studio Jo. Reinhardi Wegelini .. De natalibus, migrationibus, bellis ac fatis vetustissimæ gentis Suevicæ cum præfatione et bibliotheca scriptorum rerum Suevi

발행: 1756년

분량: 711페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

DIssERTATIO VIII.

dent derivationes laeus Bodamieus, aut Atamieus appellatur , Ne Hobms Toti tacui nomen est Aeremus lacus , de quo rid. Crus L c. cap. 7. M

lib. II. cap. 2.

. Cum autem Imperiim Romanum duo Augusti simul tenerent, M. Aurelius Antoninus Philosophus, & L. AEL Aures. Verus Antoninus anno Christi CLXVI. Catti & Chauri in Romanorum Germaniam, ac mariam, Vis delieiam & Noricum irruperunt, quibus Didius Iulianus Auri Victorimus de μιωius Pertinax postea Imperator ab Imperatoribus istis oppositi fuerunt, qui rem non sine clade suorum gesserunt. Antea tamen carios Cattos multos inmitiam Nordtingensem, & in Tractum murtemserneum Romani expulerant, paucis in sua terra remanentibus, quibus deinde iacones quidam adjuncti, &hos postea Hassos nominatos Cresius I. α lib. q. cap. 8. pag. 8 I. ex Aventini lib. a. & Spangenter gerus cap. i. scribit. Laairus vero de Migratione Genti lib. 8. pag. 66 I. & 62. paulo recentiorem facit Hassorum originem, & ad tempora Pustini Caesaris reseret , verisimile putans, Hassos ab usque Balthieo mari, ubi nunc Pru a sita , pr tres s loca a Suevis vacua derelicta insedisse, vel saltem Sureorum reliquis haud procul Meno & in me balia post bellum illorum cum Saxonibus commiscuisse sese, confirmantibus utriusque gentis migrationes trajecto Moeno oppidissis, ab eo eventu temporeque constitutis Suismo to, quod Suevorum trajectiam & Has reo, quod Hassorum trajectum significat. Jungatur his mil. Cluveriur in Germ. Ant. lib. 3. cap. I. p. a I. AEn

Abud. de Civitat. Imp. lib. 3. cap. 4'. XLI. Sub. iisdem, qui dicti modo, Imperatoribus bellum contramanos gesserunt Mareomori Natio Amica Ahemia, ad Danubis an usque, qui tunc Moesiam , I ricum vasuibam, de Ducem Romanum Maris eum Vindicem occidebant, de quorum virtute bellica innumera extant exempla, & quorum praecipua gloria inter Germanos o ies , ut qui antiquissimis temporibus Helvetios Gactos ex iis finibus decerunt, quos hi Moenum, Menum, Danubiumque amnes, & Heronios montes inter occupaverant ; postea vero trajecto Meno, cum. in Galliam a Sequanis contra Heduos vocarentur, omnem sere Galliam ciuicam Imperio suo subjecerunt, mox Boses etiam a Bouobarmo pepulerunt, multisque aetane ac gravissimis cladibus Noricum ac Mineiam, Romanorum Provincias, jam inde a Marci Antonini Principam adsecerunt, quibus socii semper fuerunt contra Romanos, Quadi de his finitimi, Ruges Sarmata. Hinc tantus belli Marcomanniet timor fuit apud Romanos, scribente Capitolino, ut undique Sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus inre duxerit, Romam o si genere lustraverit, ac lectistemia Mniano ritu per septem dies celebraverit. Profecti sunt in hoc bellum ambo Augusti, qui cum uisbam usque venissent, plerique hostium Reges cum populis suis aὲ se trax runt, uuari autem, amissis Rege suo non prius quam Romanis Imperatoribus

placuisset, se confirmaturos eum, qui creatus erat, dicebant. Contra Gemmarios postea rursus exurgentes Mis manarus, Narisios, Hermi duros, Quin Ar, Amos, Sarmatas & alios, res seliciter gessit Mareus Imp. maxime bello Marcomannico, quo Pammanias liberavit servitio, Marcomannis partim in Da

nubii transivi extinetis, partim in deditionem acceptis, plurimis in Italiam re, ductis. In isto bello Marcomannio, quod ita divitia providentia administr tum filii, hoc memoria dignum extitit, quod cum Romani a Quadis inclusi essent locis opportunis, Melitena Le o, quae tarsum colebat, tunc praesens genua flectens ad terram usque, veroque mo supplicans, pluviam ad reficiendum Roma-α ex tum, & fulmina ad deterrendum hialas coelitus im

petrais

472쪽

petravit, & sic umis gloriosi iam victoriam , & omnibus poene antiquorum titulis praeferendam, inu innuli tum numero, sed potentisimo tarsi a xilio reportarunt. Quod etiam beneficium ci iam militum intelligens

Mureus Imperator gratum se praebuit: nam & M' 'βῶλον eam Legionem a lavit & mortem illis minatus est, qui aristianos accusare conarentur. Hanc

Historiam Lurianus in Dialogo Auxandri nomine inscripto, sed aliter, ut homo gentilis & tarsi oris acerrimus hostis descripsit, hinc veriora de illa, di plura vid, apud allegatos supra DL Capitolinum, Eusebium in Hist. Eccles.

lib. e. Tertudianum in Apologeti contra Gentes, Eutropium, Orosium, nec non Lazium de Migrati Genti lib. s. pag. 638. Naveterum Vol.& Crus loc. cit. In ista autem memorabili pugna a Mareo Caesire victum commemorat manibaldus, Annalium Germania antiquissimus Scriptor, VAR BERTUM, vel juxta alios, HEREBERTUM, qui Tradiani ac Antonini temporibus rerum legitur in Marcomannis & Suevis esse potitus: qui autem ante hunc & post praefuerint Sumis, nondum invenire se potuisse, inquit Laetitis de Migr. Gent. lib. 8. pag. 79. vid. Idem L c. pag. 64 . XLII. Caeterum Imperatores , Hum, Verum Semraeactam Legione VIII, --rusa, Pia Ae Fidelis dicebatnr, item Legione XXII, quam Primigeniam, Piam & Fidelem quoque vocabant, Nereari fluminis ripas pluribus in locis obsedisse, observavit mannes Heroldus de Stationibus Legi num in vetere Germania, in quo libro allegat ipse Inscriptionem in oppido Costat, certum testimonium Stativorum vitan, & Grutero quoque in lalcripti

Rom. p. q. ex Apiano citatam:

b. m. H. D. D. JOVI ET JUMNI REG. ET GENIO Loci ET D. D. OMNIBUS. P. S. F. DIDIUS IGLIANUS MIL LEG. VN. ANTONINIANAE. B. F.

COS. PRO SAL SUA. ET SUOR. STAT. ITERATO POSUIT IMP. DIVI ANTONINI AUG. PILET. VERLErgo ibi Stativa fuisse infert Hemidus, de inde nomen oppido esse inditum. Siquidem ex LEG. ANT. STAT. abjectis literis L & E. ac G. in C. mutato CANSTAT. Sed ex his superstitiose quosdam haurire originem vocabuli

Cunsiae, monet M. Simon Minion in opere manuscripto non minoris erudiri nis, quam industriae & lab M ad Fridericum Ducem Murtembergia, de vera origine Serenissimae & antiquissi,nae Domus myrtem retere, una cum venerandae antiquitatis Romanis in agro Myrtembergico conquisitis & explicatis monumem eis, ubi Author inter alia notat, omnium pessime , ut caetera quoque, hanc Inscriptionem legere Hereidum, melius & rectius P. Appianum in libri vetust.

Inscription. pro P. S. T. DIDIUS. legere, P. S. EDULIUS & ad Ἀα

I. addere AUG. verum omnium opti*e Glandorpio in Onomastico Romano literas istius Epigrammatis legi P. SEDULIUS IULIANUS MILES VIR AUGUST. ANTONINIANAE. Sed & male Hreoltas in fine hujus Inscriptioni legit PIL & VERI eum sit legendum, PAT. ET V. R. Patriae de Urbi

Romis: adeoque haec Inscriptio non est Impp. Antoninorum, Hi de Heri, qui etiam alia ratione male junguntur, ac si simul Augusti filissenti sed est Imp. Antonini Graeacta, cujus Metissaia explicatio est apud Studionem L c. qui ex

473쪽

his & aliis Gentilium Antiquitatibus probat etiam, ditionem & Terram mmtemsergia Principum semper habitatam & populosam fuisse, dum scribit: in dula & sinistra vulgi & eorum, qui sibi nonnihil esse videbantur, opinio sibi

hactenus persuasit, hujus Ditionis Murram ermea loca antiquitus fuisse deserta, inculia, minimeque vitifera, & nil nisi ferarum & strygum spei ea ac recept . cula. Sed corum judicium sinistrum refellunt Antiquitatis Monumenta non pauca, Quorum magna pars in Horti Elysii illa nova & augusta Muigariis Basilica Aulica de Principali, nimirum in quatuor ejus Turribus angularibus,

etiamnum constituta conspicitur, quae maximam partem a Simone Sturione ex locis Marpacto, Bennium, Bonon, Ste heim conquisita & ex parte empta,

tandem Anno I 183. - LUDOVICI IVPνtembregiis Ducis mandatum in dictum hortum transferri jussa r reliqua autem in ejusdem Territorii agris , vallibus, vinetis inventa, eodem sunt translata. Volebant scissicet Romani, ad. dit his Crinus i. c. Legionibus X. hinc inde dispositis Germanos coercere,' munitionibus ad Rhenum, Danubium, Nierum fata, ad annos circiter εso.

sed ne quicquam. X LIII. Circa tempora autem L. Septimis noeνi Imperatoris Romani, Seculo post Chrsum natum secundo vergente ad finem, Suevi qui ad Albim

incoluerant, nugrarunt in tractum Germanis Australem, trans Minnum ad Danubium, Nicrum & Menum, imminentes ab una parte Triboclis de Ramraeis c illis Argentinam , his supra dis am habitantibus ab altera mitis de

Vindelicis. vid. Stum . in Chron. Hefiet. lib. II. cap. 1. Et tunc etiam Histembergia a Sueris frequentata fuit, atque isto tempore Geditur Ag mannorum nomen ortum filiae , ut non modo Suevorum, sed omnis etiam generis Germanorum concursus Romanam potentiam indignantium. vid. l. citi cap. II. Pag. 88. Pertinent huc verba Beati Menani, qui judicio in omni antiquitate investiganda singulari suit, lib. I. Rerum German. Alemanni inter Moenum amnem, molium, Menum ae fontem Danusii, sive limitem, qui Matiam ae Germaniam dividit, novas sedes Memne. Non quod hane latam Germania partem ante tenuerint Germani, ae partim Saevi, sed quod tune pamelares ineolas haberet is tractus, D' commodior es est, is ne ad mistiam 'LMm, c ubi Aloia alia9 hine ad maximam Sequanorum, ubi Aea Harati cimaria I ae primam Germaniis in Uandam, opulentisimas Provincias, σωod unum spectabant Alemanni. Quo nomine nihil ambigendium est, prioribus Iraribus gratum fuisse, eonfanguineorum suorum adventum. Conveniunt his vecta Iransieri lib. 3. Coisogr. cap. 8. dum scribit: me certum est, Suevos ante duo millia annorum semper celeberrimum Germania fuisse populum, quom meminerunt omnes gentiles Scriptores, imo Mevi olim fuerunt veri ae genuini Alemanni. Post tempora autem dicti paulo ante Imperatoris L. Septimii S viret , de post Seculum a tarso nato secundum, res Suevorum immitiis sunt rebus Agemannorum, de coepit tunc novum veluti Regnum Alemaamicum, in quo tamen non tam desisse vetus Suevorum Regnum , quam restauratum n

vis auspiciis de viribus, ct continuatum ultra dici potest. X LIV. De moribus iam & ritibus antiquorum Amorum egregia sunt; quae Blitis Cresar in quarto libro Commentariorum stabit. Ubi equidem

Iulius nationis Suevorum mores tascribere profitetur , at si ea cum illis , quae

postea Comment. lib. ε. de universa Germanorum Gente memorat, conferam

tur, eosdem plane esse facile quemvis deprehendere ait Cluverius in Germ Ant. ita. I. cap. I 3. ubi quidem male Cattor a Suevis distinguit, sub quo

474쪽

rum gente illos comprehendi supra ostensum est. Addatur de his moribus Tmetrus, & qui in il lum illius de Germania commentati sunt, isthmurus, Wiuitatus, Bernere rus & alii. vid. de his quoque Crusus in An L nevis. lib. I. pari. I. c. q. M serus in Cosmographia lib. p. 38o. 38i. ubi Suevorum mores cum priscis confert. Adde alteram Suetiorum de eationem apud Gaium de Migrati Gent. lib. s. vid. idem lib. s. ubi etiam de Institutis illorum, Religione ac bellum gerendi disciplina, de Conciliis ac conventibus, deque Principum ordine , conditione atque cultu, gradibus denique dignit tum , nec non Insignibus & lingua plura refert. Addatur his quo te Isit παιCIuverius lib. I. Gernum. Antiq. cap. 41. & seqq. & Naurier. VOl. 2. Chr D r. Generat. 43. pag. 8 i. 8 7. ubi vetussissime vereque Sureorum laudes

habentur. .. i

XLV. Porro qui olim fiterit novisum Sermo, neminem sicile pronunciaturum, inquit Altis . ad Taeit. pag. 32. Nihil enim uspiam in literis de Suerim Idiomate a veteribus relatum esse, nam suum Idiotismum habuisse σι tu ostendit, dum inquit: Mur eos D' Burios Sumire sermone habiturue os. Gotborum autem , Hunnorum, Selis rum irruptiones & crebα per in manis excursiones, passim corrupisse dicuntur Germanismum, & quanquam sit aliqua ratio loquendi communis omnibus ferme Germanis, tamen sunt simgulis liue dialecti & pronunciandi proprietates. Vitiatam parum linguam hanc facile credendum, quod in prolatione nominum propriorum observari potest, quae vitiosissime vulgus Germanarum pronuntiat. Non tamen omnino mut tam ob Gentis Germani, virtutem & sortitudinem, quae haud leviter recipiebat alioriun mores aut Tyrannidem , petita aliquoties externorum armis,led nunquam tota victa. Suevieam igitur linguam eandem Be Germani rem dixeris, majorem enim illi Germaniis partem possederunt, & in communi Mevimincupati sunt, uti supra dictum. vid. iterum C sitis in Annal. Sum. paret. 3.D. a. cap. 7. pag. 73. Laziras l. c. lib. 8. pag. sa. Excellenias Drumfmon. in is comis. Historieo-Geograph. Cincia Poet. Philologi v. Teutoni.

475쪽

I ACUS BOD AMICI

CUM SPECIMINE

HODIERNA LACUS BOD AMICI

. LLAeus hujus antiquitates quando Academica hae dissertatione tradere in

animo est, haud abs re fuerit, si prius Topographiam recentiorem, prout scilicet hodie sub conspectum uniuscujusque cadit, B. L. stite, is, quo exinde vicissitudines rerum, statumque Bodamici lacus longe in isto antiquo mutatum cognoscere possit. s. II. Ante omnia autem non parum huic Historiae lucis afferre pol runt scrutinia etymologica, quae in evolvendis nominum,' quibus lacus appellatur, originibus occurrere solent, quaeque Scriptores rerum Bodamicariam plerumque observarunt. III. Audit laeus Historicis antiquis aliis Acronius, quibusdam με. gotinus, nonnullis Maesus. Dicitur quoque Meni lacus. Quam maxime vero Consoriensis & 'damotis sive ML-eus appellatur. Quae nomina, quod ex varia variorum impositione sint orta, etsi nemo non videt, interim tamen, cum λεων cujuslibri scrutari proficuum videatur, ad singula brevibus redibimus. F. IV. Ad Primum quod attinet, dicitur lacus Acronius, & quidem nominatim Beato Rhenano & Hermolao Barbaro, quorum primus L. V. Rerum Germanicarum denominationem hanc desumtam esse vult a vico illo Romano , bossienum dicto Rumife&Hora, quasi scilicet a veteribus sit Crem--ι Hom. Diuitiam by CO le

476쪽

Η-n, sive CrommmI .m appellatus, id est, Coris lacra incurvati A ranii. Nec facile hic quispiam ipsi repugnabit, praesertim quando sententia isthaec de incurvato lacu probatum Historiae Patriae scriptorem, Joannem Stumpfium patronum habere videatur, de cujus rationibus inserius pluribus dicemus. Interim si fides habenda est vetustissimis Coenobii Sangallensis Scriptoribus, ex ipsorum annalibus patet, pagum istum nongentos & quod excedit ante annos

non alio venisse nomine atque Romanes- Hora r quod autem Crommes- Homsuerit appellatus, ne verbulo indicare videntur, observante Stumpfio P. II. L. V. c. IX. Hi oris Heluetiere. Quod si autem incolis ita audivisset, prout autumat Rhenanus, sequeretur & ipsum lacum majoribus nostris audivisse bee Domnaeste. Neque tamen plane incongrua videtur haec sententia, praesertims cum his contulerimus verba Ammiani Marcellini inferius, ubi de ultima i Cm conditione agemus, .producenda. Suffciat nunc nobis monuisse, hunc ipsum Historicum quaedam protulisse , ex quibus cognosci possit, veteres Gedimanos occasionem nactos esse , hunc lacum Crommase, aut durius aliquantum appellarent. Nec dubium, quod i ple Rhenanus movet, hic obstiire videtur, quasi Rhaetis caeterisque lacus Bodamici accolis, quorum aetas in antiquissima tempora inciderit, minus commode tribui possit, quod fuerint

Teutonicae linguae periti s namque ex fi odio Τὰhudo reponi potest , omnino Rhaetos, qui proximi erant paludibus seu lacui isti, Germaniae linguae ante debellationem Romanam expertes non fuisse. Quibus admissis, stare poterie sententia Rhenani, quam &ipsam nemini invidebimus. g. V. Alii tamen lacum hune Acronii nomen inde accepisse putant, quod ubi latissime se extendit, etiam hyberno tempore calorem aestivum pro- dati Neque hoc prorsus alienum est a veritate. Nemo enim Hist ricorum Omnes ipsus aquas unquam a frigore quod tamen saepius valde intensum filisse novimus congelatas memoriae tradidit. Nam quod nonnulli provocant ad annum superioris seculi LXXII. & praesentis LXXXIV. ubi Lindavium inter& Fulsachium, itemque Semattingam inter & Bodamum arcem facta est congelatio, non tanti valoris argumentum esse putamus, cum a parte ad torum conCludere, praeceptis Logicorum adversetur. Fac enim ad margines lacus aquas fuisse congelatas, non tamen exinde consequetur , omnem omnino laeum ita fuisse constructum, ut undiquaque cuti contendunt sicco quivis pede potuerit transire. Jam autem Vox Acronius graecam agnoscit originem, & d notat aliquid minus gelidum, Digorique intense non obnoxium. . Ioachim Vadimus in Epistola ad Rudolphum Agricolam haud absimile esse scribit, quod hic lacus a Romanis , aut etiam qui primi accolebant , Helvetiis Acronius fuerit nominatus, hac ratione ductus, quod etiam ex adverso mare illud magnum, Boream versius situm, Plinio l. IV. c. XIII. & XVI. & Ptolomaeo iis defcriptione 'bernii graeco nomine κρανίω venerit, propterea quod gelidum nimis tempestatisque hybernalis non expers sit. At hoc nomen ipsi a Saturno, set dissimo coelesti sidere, & quod grave est in omne caput, propterea quod ipsi subjacet, dedere: Graeci enim Saturnum κ' νιον dicunt. Nec est, quod quis Graecanicae linguae ignorantiam objecerit Helvetiis lacus hujus accolis, cum ex ipsius Julii Caesaris l. r. de Bella Guilico clarum sit, Helvetios tum temporis Graecae linguae non ignaros fuisse. I. VI. Porro plurimis & tantum non antiquissimis rerum Germanicarum Scriptoribus Brigameinus audit, & hoc quidem nomine venit olim Plinio

I. IX. e. XVII. Pomponio Melae L Mi. Iulio Solino e. XXIV. Strabqni l. IV. Ptolomaeo Geograph. l. α & Marceshoo l. XV. Ultimus quidem lacum ipsius

477쪽

oppidi nomine appellat, Memu, inquiens, amnis Deum invase νο tam

sitim, quem Brigantiam accola matus appent. Lacui autem nomen suum

qua inam esse ab hoc ipso oppido, quod ad caput Iacus est situm, quis dubitabit eum non solum ipsum vocabulum, sed & itineris tractus& intervallum XX. millia passuum usque ad Arborem Felicem secundum Itinerarium Ant nini conficiens, maxime id indicent. Cui autem trami, Vindelicorumne an Rhaetorum, accensendum illud sit, controversum hactenus est inter Germaniae Scriptores, quorum alii cum Strabone, qui Vindelicis illud tribuit, faci. unt, alii vero cum Ptolomaeo, qui Brigantiam Rhaetis non solum assignat, sed caput totius Rhaetiae esse dicit. Felicissimus ille ibit hac in re dijudicanda, qui sedulo tractum, quem Brigantii tenuerint, scrutabitur, quemque incoluerint Rhaeti, de quibus inferius prolixius agemus. g. VII. Pneterea a quibusdam appellatur Quando autem ac uade acceperit hoc nominis nostrum non est definire. cum nondum in manus nostras venerit Scriptor, qui hac de re fuerit sollicitus. g. VIII. Dicitur etiam Rheni lacus, eo quod flumen hoc a lacu ex pitur, quin quod ipsum etiam bonam panem genuerit. Rationem nobis forie

mianus Marcellinus I. XV. tradet, cujus verba integra afferemus. Intra. Montium celsorum anfractus impulsu im ni Memu discurrens , extenditur per Lepontios, perque deciduas cetaractas inclinatione pernisi funditur, ut Nilus tomrente ab ortu protinus primogenio copiis aquarum propriis irruenti cursu δεπίλei. Iamque ad ius nivibus liqvatis resolutis, altaque divortia riparum ari dens, lacum in vadit rotundum ω vastum, quem Brigantiam areola Mintus smeuetit, perque CCCCLX. Radia longum parique peneDatio lute di usum, horrore BDarum qualentium inaeeessum ns qua vetus illa Romana sistas is sobria iter

composuit latum Parbaris, natura locorum es caeli inelementia refragante. Hane ergo paludem spumosis Mependo verticibus amnis ireumpens, b undarum quietem permeans, pigram mediam velut mali intemerae libramento, ae tanquam elementum perenni discordia separaru- , nec aucto nec imminuto agmine, quod intulit, voeabulo ae viribus ab Litur interris, nec contagia deinde unpedipetiens, Oceani gu=gitibus intimatur. Mela quoquell. III. c. u. testatur, Rhenum ab alpibus deridentem, prope a cipite duos lacus incere Venetum ae Acronis .

IX. Sed ad stima duo vocabula eaque vulgo receptissima pergen dum eiu Vocatur enim plerumque Constantiensis & Bodamistis seu Potamicus lacus, sive ber Hobaisee. Et hoc quidem nominis accepisse videtur a veteri

ista ad ultimos lacus terminos occidentem vetius sita arce Admen , a qira deuso e de audit, vel si mavis, ber Bo anseri Walafridus tamen Divitis Augiae Abbas scribit, lacum hunc juxta Graecorum Etymologiam dici ποταμικὸν, sine dubio, quod αὐταιών Graecis idem sit ac fluvius seu amnis, lacusque ab int uentibus Rheno aliisque fluminibus hoc mdo dicatur π φωκὸς sive Potami s. Contra Sebastianus mineriis aliique eum secuti putant, a summa sua profunditate dici Adamicum, quas conjecturas suo loco relinquismus. Qinstantiensis denique urbe Constantia, quam alluit, nuncupatur, quae

de Urbe in progressu Historiae plura subinde dicenda occurrentis. X. Est autem Iacus hic Bodamicus in superiori Germania ad tem nos Sueviae Helvetiae situs, hancque ab illa secernit , prout observavit Philippia Cluverius in introductione ad Geograph. L. LII. e. VII. Dividitur in superiorem di Inseriorem, & hic quidem ise audit Henetus, itemque GL

478쪽

sensis ab oppido Cella , ad inate es ipsius lacus sito. Pomponius quidem Mela Acronii nomen Inferiori, Sileriori Veneti videtur assignasse, eoque ipse naturalem ordinem invertit., ρ. XI. Videndum nunc, qua sui parte ab isto Superiore Inserior lacus

separetur. Nimirum terminatur superior Constantiae, ubi Rhenus ex Meronio lacu inuit, & in alveum redit, quo per pontem devectus, sese it iterum Veneto lacui immergit. Hic ab illo secernitur per continens quoddam, quod Boream versiis maxones superioris concludit lacus, & dicitur vulgo

XIL Magnitudinem hujus lacus ab externis Scriptoribus dive sim

de annotatam deprehendimus. Imprimis vero Strabo, qui Tiberio imperam te vixit, multamque in delineandis & describendis istis regionibus, quas idem Imperator armis perdomuit, Operam collocavit, ita de his aquis L HL. Geographa post narrationes de Boiaemo inrcinia Sylva scistit: mpe hoe rasenem es LVri Meni-Deus inrer harum fontes situs, ου parudes a Meno eris.

Laetis in Mugitu stadia halet am*litis trecenta, trajectum prope ducentur cv

rum illa milliaria Germanica cpmmunia eficerent sὲ haec εἰ milliaria. Ammianus Marcellinus, qui Historiam suam tempore Valentiani conscripse , mistesque has ipsas oras invisit, magnitudini lacus haud parum addidit, inquietis, Menus laetim invadit rotundum Damin, perque CCCCLX. stadia longum,p rique pene spatio late di sum. Ex quibus quando peripheria lacus colligere tur, ad stadia circiter cis CCC LXXX excresceret. 2Eneas Sylvius scribit, Omnem lacus circuitum comprehendere ducenta millia passuum , quod essic iret secundum computum communem quinquaginta milliaria Germanica. Aevero, quam longe hi aberrarint a vero, mox videbimus, quando ostenderisemus, quantum hujus dc sisperioris aevi Scriptores, quorum multi omnem vitam suam in confiniis lacus degerunt, atque non nisi Historiae Patriae, si rumque regionum finitimarum accuratius des bendae incubuerunt, abierim

ab antiquis antiquorum s pus dictisve. . XIII. Exhibent sese hae in re prae ceteris stadiosos Stum m imchronico Helvet. L. V. c. m. Munsterus L. III. Cosmetr. Crusius in AnnaLSuevicis P. I. L. n. e. H. Zellerus in Itinerario Germania, aliique; quippe horum computatio haud inconveniens est illi, quam nonnulli lacus accolae nob tradiderunt, nempe per sex aut septem ferme milliaria communia longum, Batio autem duorum aut ad summum , trium milliarium late diffisum esse Aulii autem, ' qui lacum quotidie navigant, a Brigantio ad Bodamum a cem usque Germanica milliaria magna quinque, trajectum vero Buchomio Rorktacilium II. numerant, quae quando cum prioribus conseruntur, parum

inter se differre invenimus. Et his quando missiosus Lector peripheriam lacus collegerit, lacile sorsan patebit, quantum differat hodiernus ab antiquorum computo, quantumque hi peccarint in dimetiendis undis. XIV. Ingentem hane aquarum molem innumeris suis sustentari somtibus credibile est, ac multum insuper augeri ab amnibus, quorum alter sedatus alter non nihil incitatus in lacum devehitur , ratio suadet. Sunt autem Mimi, quos excipis lacus, nominatim, Sinussa, IArga, Aachum, Bregem. Fusis, Goldata, Strinach, Salmsach M. plurimum autem incrementi prae . in hos lacui afferre putamus , ipsum fluviorum cui ita loquamur Caesarem Rhenum, qui, ut Vechnerus m. umo ex aliis notavit, in summis.

479쪽

illis contiguis Alpibus, quibus Gotharis & Adulae, vulgo rogeti nomem est;

nascitur, exindeque per valles, quas Regusci populi omi incolebant, haud absque incommodis feriur, donec tandem non ita longe a Reineccio oppido lacum invadit, ita ut per totum ferme milliare suo alveo, nulli que aquis Acroniis mixtus fluat. Qui mirabilis Rheni fluxus multis, cum veteris tum recentioris aevi Historicis tabulandi occulonem dedisse videtur, adeo ut tamdem sibimet persuaderent, Rhenum aquis Bodamicis sese prorsus non immisecere, sed prout de Arethusa Arcadiae fluvio produnt, nullis alienis receptis aquis per medium lacus angusto alveo coercitum defluere, & Constantiam prope per pontem incitatiori cursu ad ostia maris tendere. Videtur autem Marcellinus reliquis Historicis fabulam primum dictitasse, L. XV. scribens: Hame ergo Paludem Brigantinum lacum spumosis strependo verticibus amnis

Rhenus irrumpens, ου undarum quietem permeant pigram mediam velut ali interseat libramento, es' tanquam elementum perenni discordia fσσων ἡ nee sum, nec imminuto agmine, quod intulit voeabulo ae viribus as Hieων is tegris, nec contana dein ulla perpetiens, Oceani gurgitibus intimatur: quodque es impendio mirum, nee Ragnum aquarum rapido transcursu moυetur, nec Rinosa sublivis retardatur properans flumen, confusum misceri non potes rempus, quod ni ita ipse doceret aspectus, nulla vi eradebatur posse discerni. Mirum autem, quod ferme omnes, qui postea lacus Bodamici descriptionem suscepere, tanquam Deum & ducem in Historia istium sint secuti, ac ipse Thuanus L. n. devitasea, ubi itineris sui per Lacum Acronium mentionem facit, assensum praebuerit. Sed quam vana haec sint, dudum Munsterus di alii lacus Bodamici accolae ostendentes, anilem esse fabulam merito dixerunt. Etenim clare satis patet, quod Rhenus mediis in aquis Acroniis sese prorsus abdat/ sicque comditus iis & mixtus, per multa stadia labatur, donec tandem, umacus angm moribus ripis coaristatur, Constantiam prope ex Acroniis fluetibus emersus, Rheni nomen denuo sibi arcessit, & ipso illo angusto alveo, quo per pontem dessest, aquas Acronianas secum deducit, Venetoque lacui immittens, porro ad Oceani ostia devehit. . XV. Commoda & amoenitates, quas lacus profert, satis Iaudare nequeunt Historici, & parum abfuit, quin i te Thumus hunc tractum ceteris

Germaniae regionibus longe anteferret, primasque inter omnes ipsi assignaret partes. Ita enim tam de utilitate, quam amoenitate ejus loquiritu; cireum eundo lacu nusquam jucundior oeulis speries obversata es, misi elivo ab utraque parte per vitiferos eolus, qui in aquis pellucent, defendente. Sic Crustus, si e

Stumpsius aliique, hi Topographiam lacus edidere, amoenissimum hunc Ge

maniae traeuam satis depraedicare nequiverunt. Praecipue vero magni aestimatur lacus ob alimenti copiam, quam innumeros varii generis pisces suppeditando praebeta Nee dici potest, quantum utilitatis habeant ponderosae naves, quia bus accolae nocte dieque tuti lacum navigantes, cum finitimis populis societ tem interruptam colunt, pretiosissimasque inter se permutant merces, qvibus deponendis aut servandis, tutissimi portus, oenopolia, granaria & alia aedificia ampla undique locorum sunt extructa.

g. XVI. Aeris denique temperies, cum alibi in mediis aestatis calo ribus, maligni sideris vi subjeia agri & oppida ardent, hic mirabilis est. Pedisant lacum suavissimae aurae, nullisque retris contagionibus graves , gelidissimae aquae plurimis locis scatent, sontes pellucidi percurrunt campos, laetissimaque eli solique funes est. Neque tamen inficias ibimus, & suas vices hybernum tempus Observare, saepius niveis aggeribus & alto selu Mb em jacere terram glaci

480쪽

glacieque cursus aquarum frenari, attamen vervis cum Lx suprem tenebris, elum omne mutato ingenio renitescit, fructibusque maturandis ita propitium est, ut nonnulli proficiscentium olim alteram Longobardiam dicerent. Nec abs re et cum & Italicae fruges, cum sibi, tum potissimum in Augia divite, stato tempore maturitatem suam expectent dc mitescant.

g. X VIL Restat, ut de accolis & incolis hodiernis nonnulla in m

dium proferamus. At vero quoniam dive sissimi ingenii populos ac nationes tractum hunc incolere constat, hoc sutem cum pace omnium dicimus, & pr

hos & improbos, & nobiles & ignobiles, & do nos de indoctos semper aluisse

viros, pluresque omnino, si voluissent aut adhuc vellent, majori studio atque industria sibi a Deo concessa dona curare potuisse ac posse, atqui hactenus Praestiterint; prout haec omnia olim jamjam illustrissimus Comes a Fontenade Probe ammadvertit, simulque egregie ostendit, quomodo damna, diversis hactenus locis nulla urgente necessitate facta, resarciri possent. Interim nec est, quod quis in obscuro nobiles eruditosque hujus regionis hactenus vixisse putet. Equidem non solum amplissimae urbes florentissimos ostentant mercator , sed & bella praedicant armis exercitatissimos Duces de Nobiles, & curiae viros prudentissimos, & templa Do res celeberrimos recenti colunt memoria. Undavia sela sit testis nostra. Quem cruditorum fugiet, quot & quam egregie indolis posteros, Nobiles isti, qui ab aliquot seculis urbem hanc ornavere, Patriae & finitimis regionibus cui tutores, reliquerint Non tamen multi erimus in recensendis tot Illustrium Lindavia oriundorum virorum nominibus, qui plurimas S. R. I. Abatias summa cum laude administrarunt, quorum catal gum Cresius in atibus suis diversis in locis contexuit, nec eorum, qui V ei mgartense & Ochsenla ausimis Monasterium hodienum curant, lassicere poterunt, tot Comites, tot Duces Nobilesque, quos longa serie Knipschildius is cibiaeatibus Imperii recenset. Sic & siimmae maditionis nomine variis authoribus multum multi celebrantur, verbi gratia: Thuano, Iacobus Demerus, Bru- scitio flent erras, Frehero. bistes Gausares, Bb. Pisau, Marpacbius, Maia reisullemus aliique. Inprimis vero dies nos docuit, quid omnium ore ces brat simi Viri, Daniel D tintinus, Hetaeri , Doctores, summa sua cura, studio atque prudentia ad patriae utilitatem contulerint.

. XVIII. Ultimo denique catalogum sistimus Dominorum, qui civitates tractusque ad lacum Bodamicum sitos tenent, suntque sequentes. Caput totius lacus Dominum suum agnoscit Invictissmium Romanorum I erat rem Leopoldum, vel ratione habita utriusque tractus Brigantini & Phaniensis, dominiumque hoc ad Rhenum usque lacui sese immergentem extendit. Proximam ab hac lacus parte tenent Helvetii, & prima quidem, quae in ordine sequitur, est Praetura Reineccensis. Hanc sequitur Abbas Sangallensis, dii que ditio, mox Arbona Helveticiun oppidum, Episcopo autem Constantiensi subditum; iterum Praetura Turgoviensiis ; liinc sedes Episcopalis & perantiqua urbs Constantia. Inferior lacus alluit Augiam divitem & Cellam Ratolfi oppidum. Retrogredienti occurrit Petrusianum monasterium, quod ponte Constantiae junctum est, & lacui Brigantino adjacet, unde brevi trajecl. Insula voluistissima ord. Teutonici Equitum & Commendatorum, Mai mugia, pertingitur. Hinc littus legentibus castrum & pagus Imperialis Bodamum, vulgo Bodmen, primum Alemanniae Ducum, dein Caesarum saepius domicilio nobile, Bummulorum Imperii vetustissimorum denique sedes occurrit. Inde dextram veriuia Sermatingam , Supplingam & Ubertingam, fidelem Cesari Imperialem urbem , iter est. Ulterius pergenti in conspectum venit Marisburgum

SEARCH

MENU NAVIGATION