Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen alterum historiam glyptographicam auctore Antonio Francesco Gorio exhibens

발행: 1767년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

ELAGABALUS AUG. cuM IULIA SOAEMIA . N Ulla in lapillis pretiosis insculpta imago occurrit, quae sive luxus, sive lucri causa , vel imperitorum quorumdam hominum dexteritate, nomen ,& plerumque speciosum , ac celebre , non acceperit . Chalcedonio exscalpta a nonnullis creduntur heic capita M. Aurelii Antonini ELAGABALI, & matris eius IULIAE SOAEMIAE, quae cum eo Senatum ingressa, Consulum subsellia occupavit . Uerum quid sibi vult arcus pone ELAGABALI imaginem Nescio quibus de causis ei tribui possit i ni dicamus, Scalptorem ex ingenio voluisse eum Apollinis, qui idem ac Sol est, matrem vero Dianae, seu Lunae specie designare ; quum sciret eum Solis simulacrum, e Syria advectum , Romae in templo collocasse, seque eius sacerdotem seci Lia ; quapropter in numis Sacerdos Dei Solis Elagabali nuncupatur , & in eo perraro numo, in quo ipse togatus ad aram ignitam sacrificat, inscribitur : INvicrvs SACERDOS AUG. Haec utcumque se habeant, spectanda est Gemmarii opificis peritia , qui huiusmodi imaginestam concinne & eleganter expressit; quamquam Historicae veritatis parum studiosus fuerit.

102쪽

PAULINA AUGUSTA.SI haec imago viridi pretioso lapillo exstanti opere

pereleganti exscalpta, cum editis praestantioribus numis conseratur , minime haesitabimus, putantes referre

PAULINAM AUGUSTAM , Maximini Imperatoris

uxorem, quam fato functam divinis honoribus consecravit; quapropter capite velato, Dearum more, eXhibetur . Probe cum numis concordat, e quibus peracc rate excepta est.

Io ANNES BALEONIUS. amvis ob percelebre nomen eximii Scalptoris Io.

A CAsTRO BONONIENfr multum pretii, dignitatis, raritatisque tribuant periti veterum elegantiarum aestimatores huic & sequenti operi , quorum auctor fuit ea de re multis laudibus a Vasario commendatust tamen si ipsae Gemmae spectentur, antiquorum operum gloriam ac praestantiam fatendum est non solum reia ferre, verum etiam aequare . Quantum decoris , gravitatis dignitatisque praeferat haec incluti BALEONII imago eminenti sculptura e Chalcedonio exscisa , nemo est aequus iudex atque huiusmodi raritatum peritus, qui bene non videat. De eius gestis, quae ex Historicis monumentis explorata sunt, nihil dico. Uides quanta in vultu, oculis, fronte, toto capite, pectore, ee & ve-Diuitiam by Corale

103쪽

s6 DACTYLIOTHECA& vestibus fulgeat peritissimi opificis sedulitas, labor, studium, diligentia , ut quasi voce & spiritu praeditam

censeas mutam imaginem, qua nil pulchrius, nil elegantius , atque ad oris similitudinem & Veritatem proepius nihil effingi potuit. Pro summa laude solum Ioannis nomen indicasse sufficiat.

TABULA C.

SEd quibus laudibus nunc celebranda erit eiusdem praestantissimi Caelatoris virtus ac praestantia, qui inter Scalptores, veluti alter divinus Bonarrotius inter Statuarios, insignis censendus est, dum opere laboriosiore, plenoque maximis difficultatibus, anaglyptica caelatura Chalcedonio quasi viventem & loquentem

exhibuit MARGARITAΜ FARNESIAM , Principem

eximiis animi ac corporis dotibus praeclarissimam Z Hanc Caesar Carolus V. eius parens connubio iunxit Neapoli cum Alexandro Medice , quem ad Florentinae Reipublicae regimen evexit. Mox vero, Alexandro evivis erepto , cum Octavio Farnesio matrimonio cinputavit 3 quae secum e Mediceo Thesauro quidquid pretiosum, praesertim ex lapillis S gemmis erat, in eam domum transvexit. In regendis in Belgio populis, eius prudentiam, humanitatem , pietatemque singularem commendat V. C. Muratorius r . In hac

104쪽

In hac igitur admirandi operis Gemma eam vides in ipso iuventae flore egregia forma radiantem , omnibus formosi vultus lineamentis diligenti opificio ita exscalptis, ut paene loquentem ac spirantem dicas . Capilli pluribus perelegantibus nexibus caput ambiunt S coronant; quibus nil pulchrius, nil emendatius effingi potuit. Circa collum vestes, Hispanico cultu , itemque circa pectus, & brachia, circumeuntibus uni nibus faberrime insculptae, laudatissimae Principis aequant decus, & maiestatem. Plus opificii, studii , aerumnarumque video in solo capite huius eximiae feminae, quam in pluribus iam editis ex his Cimeliis , quas proposuimus, Gemmis.

SEARCH

MENU NAVIGATION