장음표시 사용
71쪽
vulgo Graiula appellatur . Simulacrum enim AESCULA pii Gortinii , ut resert Pausanias , veris serpentibus circumseptum erat, alterum vero Phidiae opus celeberrimum, teste Athenagora Legat. pro Christian. cap. tr. serpentem manu comprimens apparebat . Sed Albritius de imaginibus Deorum hoc ipsum luculentius confirmat, dum eius imaginem ita describit, ut omnino huic protomae respondeat: Eius, inquit, imago erat homo quidam eum barba prolixa ut videre est in hac gemma cuius manus dextena barbam tenebat, finistra buculam cum sera pente gestabat intorto. Hic probe capillatus apparet, quamvis Aegyptii illum calvum finxerint, ut ait Synesius , ad eius senectutem ostendendam. Stroppio caput ornatur, ut in gemmis Maiseianis To. r. TaV. 3 . Hoc Utebantur ornatu sapientes, philosophi, vel etiam poetae, ut videre est in Musei Capitolini TO. r. pag. Strop-pus autem est, ut ait Festus, & ut Ateius philologus existimat, quod Graece ς μ iis, vocatur , & a Prudentio torta infula contra Symmach. lib. a. V. togue. Quare
optime Cuperus Apoth. Hom. p. a 38 dixit : Sunt igitur strent , θ' prophia diademata tontilia . Erant enim
diademata , taeniae, extensae , S minime obvolutae . Suidas vero stroppum appellavit m α . Cur AEsCULAPI Iimaginibus serpentem, & bacillum addiderint antiqui My thologi , ex hoc factum esse arbitratur Macrobius Sa turn. lib. r. c. 2o. quod serpens vigilantissimum sit animal , quae res ad tuendam aegroti valctudinem maxime apta est. Bacillum autem haset nodosum, ut idem est auctor, quod difficultatem significat artis: Ea enim longa est, teste medicorum principe Hippocrate, vita brevis,
72쪽
PHILOSOPHI sive POETAE INCOGNITI CAPUT.
RErum antiquarum peritum iudicem coniecturis uti non decet; quas & ego reiiciendas censeo esi vero quid vero simile praeserant coniecturae, & s lidae rationes adserantur, minime reiiciendas arbitror. Habemus & in hac Gemma inscalptum ignoti ΡΗLLOSOPHI caput . Sed conferenti mihi Imagines In. lustrium Virorum a Fulvio Ursino, atque ab aliis Antiquariis editas, magnam inter hanc & eas similitudinem invenio, ut suspicer EURIPIDIs effigiem hanc per- raram Gemmam praeferre. Sed nihil adfirmo, periti rum iudicium expostulans.
ΡArvo in lapillo quanta radiat operis praestantia quam ingens Scalptoris peritissimi studium, qua tum iudicii, quantum etiam elegantiae emicat ac nitet lBellatoris omnium maximi & invictissimi effigies, nempe ALEXANDRI Magni Macedonum Regis, exhibetur, non quidem mortali specie, sed divina , nam Libyci Oraculi monitu pro Deo , Iovis Hammonis MIio, haberi voluit 3 quapropter honoris causa cornu bus eius divinitatis insignibus ornari voluit , uti eius numismata aurea & argentea ostendunt. Idem exemplum secutus est Lysimachus, aliique eius successores. a s Dia- Dissiliam by Cooste
73쪽
Diadema, quo caput cingitur, occultant capilli, pe dentes vero adparent lemnisci. Collum praepingue est,& quale athleticis membris Herculis convenit; ut hinc etiam eius divina origo eluceat : filii enim Hercules tutelaris Genius , & propitium numen Macedonum Regum, a quo genus suum se ducere maxime glori bantur , quapropter in eorum numis quandoque Herculis specie exhibetur. Sed si quis velit in hac Gemma sculptum potius LYsIΜACHI vultum , eius iudicio,& rationibus minime refragabor. Lysimachi vultus pulchrior in antiqua Gemma Medicea occurrit 3 Ale-Xandri vero cum pulchritudine & robore conmixta gravitas parvum inter eorum imagines discrimen constituit.
Uamquam non desint antiquarum rerum periti L simi Interpretes, qui in hac emgie Hannibalem , sue Hasdrubalem, acerrimos Romani nominis hostes, expressos censeant i idque etiam ex emblemate , seu Symbolo Karthaginis sculpto in clypeo , nempe equo
ocissime currente, arguunt; tamen communem sequor
multorum Antiquariorum opinionem, qui PΥRRHUΜEpirotarum Regem sculptum existimant, de quo, quum
e Thesauro Mediceo tres eximias veteres GemmaS prO- ferrem Tab. XXV. non pauca adnotavi . Alexandro Magno tum adfinitate, tum egregia virtute , invictoque animi robore proximus fuit . Antiqua archetypa
frequenter imitanda sibi proponunt egregii , qui nostra aetate florent, Gemmarii Scalptores ι qui in eius
74쪽
emgie exhibenda multum sibi laudis comparant 3 vGrum opus est summo studio de labore in eius vultu integro exprimendo , in quo bellicus emicat terror , incomta barba , supercilia graViter contracta , oculi martialem ignem ostendunt', qualis in suis scriptis a Plutarcho pingitur , qualisque truci ac seroci adspectu in ipso bellorum ardore fuisse fertur.
SCalptores Gemmarii, qui propiorem nobis aetatem,& hanc nostram suis eximiis operibus ornarunt ,& ornant, si antiquis monumentis exhibendis sedulam naVarent operam, nihil de suo penu addentes, nil contra Antiquitatis regulas, S praescripta molientes, maiori laude nomen suum posteritati commendarent. Fatendum est, imaginem hanc exquisitissimo opificio anaglyptice Chalcedonio excalptam inter eximias numerandam esse, in qua aliqui ex coniecturis censent sculptum esse HANNIBALEM; verum quia galeam in statae formae, pinna ex ea pendente, eius capiti aptavit Caelator egregius, & thoracem quibusdam ornamentis insignivit , quae remotiori aetati non Conveniunt, peritiam suam hisce parergis non parum o scuravit ; qui etiam eius vultum nimis placidum emn-Σit: quare crediderim, specie ferocissimi Bellatoris e
hibuisse sua tempestate e tem alicuius Militis, sive Ducis, rebus bello gestis clari, quam ipse vel amico
75쪽
HAnc quoque Gemmam alicuius praeclari Uiri es figiem nobis incogniti praeserre censeo: sed nescio quid portentosum ingeniosus Artifex nobis proposuit in Ornando eius capite 3 squidem nec diadema ,
nec radiatam coronam audeo adpellare. Exstat Florentiae in Museo Marchionum Nicoliniorum marmorea
protome virilis , cuius caput loris duplici reticulato ordine dispositis revinctum est , quam fludii causa mihi delineandam curavi , dum putarem facile reserre posse celebris alicuius Athletae imaginem, eo quod linsacris certaminibus in more positum fuerit , non solum manus cesto armare , sed etiam caput , dum in quibusdam ludis capite praesertim inter se concurrentes decertarent; quam consuetudinem nondum accur te expendi . Siquidem differt a schemate proposito a Raph. Fabretto , non enim cernitur loris coeuntibus sub mento religata , quae in Pugilis capitrab eo prolato cernitur 3 sed lora duplici ordine per
gyrum ambiunt caput , quae a duabus in crucem in vertice coeuntibus fulciuntur. Huiusmodi effigies asta-bre sculpta quamdam cum Nicoliniana pervetusta marmorea protome, armato in hunc sere modum capite, similitudinem praesert. TA Distrigod by Cooste
76쪽
IN numis argenteis Calpurniae gentis occurrit caput NUMAE POMPILII diademate coronatum , in quo scriptum NUMA i ; nam ab eo & Calpurnii &Pomponii originem, S summam stirpis antiquitatem
ac nobilitatem traxisse, ac derivasse gloriabantur. Ipse barbatus exhibetur, adsimili emgie , quae ab egregio Artifice exscalpta est anaglypho opere in Chalcedonio, quam heic exhibemus. Cur vero in Gemmis adpareat velato capite , adlatis coniecturis ad alia detorquent Leonardus Augustinius , & Paulus Alexander Eques Mactius, quos vide r . Fretus autoritate Livii rationes adtuli in Museo Florentino , 3 cur NUΜA POMPILIUs Velato capite, vota & sacra facientium more, sculptus sit ; nam hoc habitu primus post Romulum , quadragesimo aetatis suae anno, omnium suffragiis, Curibus Sabinorum per Legatos adcitus , Romanorum Rex salutatus memoratur . En disertissimum Livii testimonium . Adiatus sicut Romulus augurato in Urbe tandenda , regnum adeptus est , de se quoque Deos consuli iussit. Inde ab . ugure, eui deinde Mioris gratia publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem , in lapide ad meridiem morsus consedit s Augur ad laevam ,
77쪽
EI Us UELATO CAp ITE, Sedem cepit eo. Adcedit Plutarchi testimonium i , qui eum velato capite , solemnibus auspiciis, & precationibus regnum adeptum fuisse ad
LUCRETI A. ALio modo in perrara Gemma antiqui operis a me
edita in Museo Florentino Tab. I. num. ΠΙ. em-cta est imago LUCRETIAE, forma, spectataque castitate inter Romanas ornatissimae nam incomti eius capilli negligentiore cultu revincti sunt 3 ipsa vero vultu moerorem ostendit ob inopinatum dedecus vi corpori suo, non animo inlatum a Sexto Tarquinio , Superbi Regis filio, infixumque in pectore gerit gladium. Aliter vero aetate nobis proximi Scalptores Gemmarii eamemngunt i cuius exemplum est perpulchrum hoc opus Chalcedonio ex scalptum , in quo Lu CRETIA partim nudo pectore , partim amicto exhibetur , quae gladiose interimit laeta atque intrepida ; cuius capitis cultus alicuius Matronae expressam imaginem Artifici notam,& tempora nobis propiora perspicue declarat. Verum Gemma opificio nobilis est, & spectatu digna. Tm
78쪽
L. IUNIUS BRUTUS. amquam neoterici Artificis manum redoleat haec
imago BRUTI, qui, vindicato Lucretiae dedec re, Tarquinio Regi Romanum ademit imperium, de civium libertatem forti ac magno animo adseruit , condita Republica , quam annuo cum imperio creati Consules moderarentur , tamen affabre onychi instaupta est haec nostra imago , adeoque valde commendabilis . Primus BRurus barbatus in antiquis monumentis exhibetur; alter vero Caesaris interfector imberbis , ut videre est in Museo Florentino Tab. I. num. IX.
CAIUS MARIUS.ΡEritissima Gemmarii opificis manu Chalcedonio emscalpta est imago C. MARII, quae optime respondet, maximaque similitudine exprimit antiquam mammoream protomam, quae spectatur in Florentino Imperiali Museo . Triumphalibus vestibus & ornamentis decorum doctus Scalptor exhibuit, quae multum dignitatis egregio operi conserunt . Nihil propositum est , quod ab Antiquitatis regulis recedat. Perlubet tanti Viri gesta exponere pulcherrimo elogio, quod antiquitus ornabat Arretinum Amphitheatrum eius Statuae subiectum, quod vetustiores Antiquarii , inter quos F. Iucundus Ueronensis recensetur, nobis servarunt, docent. Distrigod by Corale
79쪽
que corum Codices saeculo XU. exarati i): C. MARIus C. F. Cos. VII. Praetor. Dilutius Plebis O. g. Tria nus Militum. extra fortem bellum cum Iugurtha Rege Numidiae Pro Cos. gessit. eum cepit. triumphans in fecundo Consulatu ante currum sitim duci iusit. tertium Consul apsens creatus est. Hid Cos. Teutonorum exercitum deletat . qui inum Cos. Cimbros fudit. ex iis C, Te tonis iterum triumphaυit . Rempublicam tu batam seditionibus Trib. pleb. Praetorum. q i armati Capitolium occupamerant vi Cos. mindicavit . post LXX. aulatim patria per apina HVilia cur suis . armis restitim rus . vii Consul farius est. De mansebiis Cimbpicis Telmi is aedem Honori Virtuti mitior jecit. Cese triumphali. calceis patriciis Sc. Reliqua desunt fraceso marmore. Insigne Opus ac praenobile adservatur in meo Museo , nempe segmentum omnium quotquot eX stant maXimum, Lithostroti quod Praeneste in Delubro Fortunae ex Voto fecit L. Cornelius Sulla , codem Mario devicto ;quod laudat Plinius ci) veluti primum picturae musivi Operis exemplum, quod ea tempestate stupentes Romani conspexerunt 3 .
POMPEIUS MAGNUS.C L rus , diuque felici ssimus fuit CN. POMPEIUS
MAGNUS, qui tres gessit Consulatus, totidemque triumphis in Romana Republica iterum Imperator sca) Vide par. 3I. Inserist. antiq. Etruriae Vibium pag. et s. ubi & meas observati nes adieci. 1 Hist. Nat. Lih. XXXVI. Cap. XXV.έ Reteae Tahulae incisum adiecta magnitudine proposui in par. 3iI. Inseription. antiq.Bruriae Urb. Tab. ul. & observationes adieci pag. XLViiL
80쪽
tor, praesectusque orae maritimae & Classis ex Senatus consulto , celebre nomen suum posteris reliquit . Alexandrum Macedonum Regem aemulandum sibi proposuit . Anno aetatis suae quinquagesimo octavo victus acie Pharsalica , quum ad Ptolemaeum in Aegyptum confugisset, in eius conspectu, & iunioris filii, capite truncatus pridie natalem suum occubuit . Imago haec exquisito opificio Sardae in scalpta , expressa diligenter est ad exemplum aurei S argentei numi, qui adfertur in Morelliano Thesauro Tab. II. num. I. quem Vide.
M. ANTONIUS i e CLEOΡATRA.ΡRaeclari Gemmarii Artifices , qui non pecuniae , sed gloriae studio flagrant, ea sibi proponuat emblemata, S capita Inlustrium Virorum, quibus & nomen , & ingens decus sibi comparare possint . Opifex huius Gemmae in Romana Historia percelebrem MARCUM ANTONIUM eum CLEOPATRA Aegypti Regina, iugatis capitibus, Achati egregio artificio instat-pst i cui persimile opus, ut ferunt, exstat in ditissimo Christianissimi Galliarum Regis Thesauro. Ne quid investibus M. Antonii essingendis peccaret, clypeum adposuit, duobus lauri ramusculis ornatum. Praeterea &CLEOpATRAM sparsis perpulchris comis luxuriantem ex ingenio exhibuit. Memoranda est insignis Gemma, quinque unciarum altitudinis, totidemque latitudinis , quam profert Celeberrimus P. Bernardus Montiauconius Cap. XVII. ti Dia-