장음표시 사용
91쪽
IMΡ. DOMITIANUS. DOMITIANU Μ ita pingit Suetonius I : Statura
fuit procera, multu modesto , ruborisque pleno, grandiabus oculis , merum acie hebetiore I praeterea pulcher ae decens maxime in iumenta -- postea ealmitis quoque deformis . In priore Gemma laurea redimitus , in altera vero sine laurea peritissimo opificio sculptus cernitur.
FRequenter occurrit non solum in Gemmis, verum etiam in marmoribus sculpta HADRIANI CAESARIS imago , qui claruit non solum litteris , S armis, sed & egregiis artibus, tum picturae, tum sculpturae atque architecturae . Primus Caesarum aliquaniatulum prolixa cum barba occurrit , quam multis itineribus S peregrinationibus distentus nutrivit. In pri re Gemma insignis operis provectiorem aetatem praefert , in altera vero elegantissima minus provectam , laurea corona & paludamento in priore tantum conspicuus occurrit. ΤΑ-
92쪽
SABINA AUGUSTA.OPificii elegantia & pulchritudine eminet imago haee SABINAE AUGUSTAE , quae exhibetur
adhuc vivens, matrimonio iuncta Hadriano Imperatori ; nam caput Augustarum Feminarum more mitella, sive anademate Ornatum non habet, sed apertum I secus vero in aliis sculpturis , quum velato capite post obitum conspicitur, ut in duabus eximiis protomis Mu-sei Florentini Tab. Xi I. & Xi1I. Voluminis I. quibus ornamentis divinitatis insignibus, tanquam consecrata, S inter Deos recepta manifeste declaratur . Quamvis autem Scriptorum testimoniis non constet, eam post mortem in Uearum coetum relatam fuisse ; tamen ex editis numismatis perspicue colligimus, a Senatu Deam Divamque declaratam , ac divinis honoribus cumulatam fuisse . Testis est aquila, quae Augustorum animas sideribus receptas monet, quae in eius numis occurrit , cum episraphe DIU A. AUG. SABINA . CONfECRATIO. Neptis fuit Traiani, Matidiae filia, iunioris Matidiae soror, egregiis animis dotibus ornata, etsi vitiis quoque non caruerit. Oris maiestas cum quadam severitate S gravitate coniuncta probe cum eius imaginibus aere expressis convenit.
93쪽
TABULA LXXXI. LXXXII. LXXXIII.
ANTI NOUS HERO S. Q Uemadmodum in Numismatum Augustorum collectionibus ANTINOVS cum Hadriano Imperatore coniungitur , quia eius comes fuit , itinerum socius, & maximo amore dilectus; ita etiam in Gemmarum syntasmate, & Dactyliothecis opulentioribus, ab eodem Caesare non seiungitur hic adolescens,
eius delicium ; qui se pro eius salute devovit, & post
mortem divinos honores toto sere orbe consecutus est.
Hinc Heras adpellatus ἱ quod nomen non solum in editis numismatis maximae magnitudinis, quae e regiis Cimeliis Musei Florentini evulgavimus , legitur , Verum etiam in Gemmis , ut in hac nostra , quae Tab. LXXXI. exhibetur , in qua opificio pulcherrimo pereleganter inscalptus est; quod perhonorificum vocabulum diversimode scriptum est ; nimirum HpΩC . ut ia
Heroum nomine eos Antiqui donabant , qui eximium aliquod beneficium mortalibus praestitissent, vel rerum gestarum gloria supra mortales omnes praecelluissent . Verum Antinous non solum Heros, verum etiam Deus adpellatus est, & cum Diis thronum ei adsignatum , tributos Sacerdotes, Prophetas, dedicata templa, aras, facta sacrificia , instituta in eius honorem certamina , adtributa Oracula, festa, statuas, omnibus denique honoribus cultum tum numismata, tum scripta marmora tota Grecia ei consecrata luculenter testantur . Idem etiam Diuitigod by Cooste
94쪽
ctiam ut supra Heroas omnes opinione divinitatis , &maiestatis honore celebraretur, colereturque, tum Bacchi , tum Mercurii specie atque habitu emctus est ;quod praesertim Smyrnenses, & Adramytteni fecerunt. Tarsenses eum tanquam novum Apollinem Pythium
Praecipua celebritate, & divinorum honorum in eum conlatione omnes Asiae regiones superavit Aegyptus, quae eum Nilo, & Geniis Socium, eiusdemque throni consortem decrevit, & consecravit; quin etiam, quum eius aquis demersus interiisset, aequali cultu, ut prona in Hadrianum adulatione praecellerent , exornarunt .
Hinc singularis, atque mirabilis mihi videtur eius im go adlata in Tabula LXXXII. quae eum udis capillis, veluti Nili aquis emersum , exhibet ; adiecta loto , sive trifolio Nilotico , veluti eius consecrationis symbolo; qui flos ex aquis Nili adsurgit, ut perspicue videre est in insigni omniumque maximo Lithostroti Praenestini Uelubri segmento, quod in meo Musto adservatur, a me prolatum in Par. III. Inscriptionum antiquarum , quae in Etruriae Urbibus exstant : quo etiam flore ornata Deorum Aegyptiorum Isidis , Harpocraris , Anubidis , Conopi , ceterorumque capita pacsun in antiquis sculpturis, atque etiam in numis spectantur de quo non pauca ex penitioribus eruditae Vetustatis adytis nuper protulit Vir Celeberrimus muli rum egregiorum operum parens Iulius Carolus Schlae-gerus, Philologus Hel maestadiensis, mihi amicissimus, in Commentatione de Numo Hadriani plumbeo , &Gemma Issiaca Sc. Recedit, fateor, haec Antinoi em-gies ab aliis eius imaginibus , quae iam ex eius signis marmoreis, numis, S gemmis depromtae innotuerunt i
95쪽
tamen, ut non sine ratione suspicer in hac pereximia Gemma ANTI NOUM tanquam Dei Nili Genium sculptum esse, ille ipse loti flos mihi suadet; quod tamen iudicium ex his coniecturis depromtum, doctorum limminum calculo lubens submitto. De altera ANTINOI imagine pulcherrimo Opificio e
pressa , quae in Tabula LXXXii I. producta est , nullus est ambigendi locus nam oris ac vultus lineamenista mirifice conveniunt , ac probe respondent omnium insigni atque incomparabili marmoreae eius Protomae, quae Eruditorum omnium stupore & admiratione commendatur , atque inter rariora regii Florentini Cime- Iiarchii censetur . Praeter chlamydem, qua tum Dii, tum Heroes decorantur , in hac Gemma elegantissima
hastam tenet , quae insigne est divinitatis 3 & notum est, pro ipsis Diis hastas cultas, unsuentisque perfusas, maximo in honore apud Antiquos fuisse: de quo cultu alibi disseruimus. Quum perrara sint , & maximi pretii numismata , quae AMT1MOUM Hadriani Caesaris delicium praeserunt, ab Asiae Civitatibus percussa, quae eum immaturo in opinatoque fato functum veluti Heroam divinis honoribus adfecerunt; nil mirum si Scalptores, qui floruerunt , S adhuc florent , in eius imagine exhibenda summis ingenii & artis viribus desudarint. Nuper Felix Bernabeus Florentinus, egregius Scalptor, in parVa
Gemma eiusdem ANTINOI imagine pectore tenus sculpta, totam in ea venustatem admirandumque opificium inclusit , quo summis laudibus celebratur rarissima ac perinsignis marmorea protome ANTINOI , quam Roma Florentiam transvehendam iussit Serenissimus Cardina-
Iis Leopoldus Medices, qui morae impatiens ad qua
96쪽
tum usque extra Romanam portam lapidem , aurato curru sex equis vecto , Obviam processit , apertaque capsa diu eam contemplatus est , S in curru suo ad regium Mustum suum perducendam , atque in eo tanquam artis miraculum natuendam praecepit . Si mihi opes essent, id unum curarem, ut praestantes Caelatores Gemmarii vel opere anaglypho vel diaglypho in lectissimis ac pulcherrimis Gemmis tum Caesarum , Augustarumque, tum etiam Heroum & inlustrium Vir rum imagines vel ex protomis, vel ex Statuis omnium probatissimis praestantium Graecorum mihi referrent tum imitatione, tum elegantia consummatissimas. Tres heic habemus ANTINOI imagines , quas mihi ignoti Artifices eleganti opere Gemmis insculpserunt.
ANTONIUS PIUS ET FAUSTINA . SPecie ANTONINI PII & FAUSTINAE, potius
coniugum nobis incognitorum par sculptum exstanti opere Chalcedonio mihi videtur. Opus ipsum & spectatu , & multa commendatione profecto dignum adparet , vultusque eximium decus & dignitatem praese-
In altera quae sequitur Tabula LXXXV. miro prae-eellentique opificio Matrona sculpta spectatur , forma
conspicua, neque erit absurdum coniicere, in ea quid regium & nobile elucere I & si Oris lineamenta, capillorum , & vestium cultus accurate observentur, ad Vivum expressam Principem seminam dicemus , non Vero aliquam ex Augustis mulieribus, quibus haec orna
97쪽
M. AURELIUS CAESAR. BELi o insignis, litteris clarus, &eloquentia conspicuus fuit M. AURELIUS , cuius imago eximio opere Heli tropio in scalpta heic cernitur . Videtur tamen vultu gracili, & sicciore, promissaque S convoluta barba, quid praeferre, quod ab eius marmoreo vultu, & imaginibus in numis expressis non parum recedit; tamen probabile est, Scalptorem eum sibi proposuisse, qualis fuit aetate in senium Vergente.
FAUSTINA IUNIOR.ΡRimum occurrit FAUSTINAE iunioris imago egregio exquisitoque artificio Sardae inscalpta, quae cum antiquis imaginibus probe concordat. Abhorret vero ab eius icone altera Gemma , quae imaginem non eiusdem Augustae feminae, sed emgiem alicuius mulie ris aetatis nobis proximae egregia arte exprimit, quam aliis indicandam relinquo.
L. AELIUS UERUS CAESAR. Romani orbis imperio dignus Hadriano Imperat ri visus est L. AELIUS VERUS, antea L. Cetonius Commodus adpellatus , quem in Aeliam familiam Diuitiam by Cooste
98쪽
s MITHI AN A. 9 Iliam adscitum adoptavit, sibique propter maiorum sum rum gloriam, eiusque praeclara studia ac merita, successorem delegit . Uerum nondum peracto anno post adoptionem , quod valetudine laboraret, celeri fato occubuit. Ex antiquis exemplis, & facile ex ectypo Mediceae Gemmae, quam in lucem protuli et , ab optimo Artifice haec Gemma inscalpta est.
M. AUR. COMMODUS.PUtant aliqui in hac Gemma, nimirum Iaspide rubro , inscalptum caput COΜMODI Imperatoris; sed provectiorem aetatem tam perspicue ostendit nitamen in delineanda Pictor erraverit , ut de ea non parum dubitem . Siquidem COMMODUs quatuor mensibus supra tricesimum aetatis annum ab athleta, a quo exercebatur, strangulatus interiit. Pulchram & virilem faciem praetulit, capillos flavos, & crispos , quos semper fucavit, & auri ramentis splendentes fecit, adusta sibi coma & barba, tonsoris timore . Lemniscis pendentibus laureatum habet caput. In numis occurrit Herculis specie , capite operto leoninis exuviis & rictu, cum epigraphe : HERCvLI COMMODIANO I .
a Muset Noe. UM. I. Tab. xii I. num. I. quam vide. ta) Vide V illantii Numisarata praestantiora.
99쪽
CRISΡINA AUGUSTA.TRibuitur haec imago , quam praefert Sarda bic lor, CRISPINAE AUGUSTAE, quae in ea sculpta exstanti opere creditur . Id vero non tam facile adfirmari potest i nam vultus integer est, quod si esset obliquus, cum numis conserri posset.
ELegantissima eximii Scalptoris manu anaglypha sculptura Chalcedonio emctus cernitur DIDIUS IULIANUS AUGUSTUS , capite laureato , militaribus
armis, S paludamento insignis. In numis aetate proinvectior adparet 3 vixit autem annis sex supra quinquaginta λ imperavitque duobus circiter mensibus i ita Vero expressus cernitur in sequenti Tabula, Sardae perita manu inscalptus , in qua squamata lorica amictus spectatur.
SEPTIM II SEVERI AUG. FAMILIA.Mnimo in lapillo inscalpta spectanda sunt quatuor capita invicem iugata SEPTIMII SEVERI Se
IULIAE AUGUsTAE eius coniugis laevorsum I dextrorsum vero filiorum eius ANTONINI CARACALLAE & GETAE eius Diuiti od by Corale
100쪽
eius fratris . Peritissimi opificis cum elegantia certat labor, qui minimo in spatio tam helle eorum imagines exhibuit.
IMP. M. AURELIUS BASSIANUS ANTONINUS. SAevitia & crudelitate Imperatores omnes superavit ANTONINUS cognomento CARACALLA, cuius
imago truculenta, horrida feritate plena, spectanda exhibetur, Chalcedonio egregio opere ex scalpta. Novum ornamentum adiecit mihi ignotum ingeniosus Scalptor, circa pendentis chlamydis oram.
P. SEPTIMIUS GETA CAESAR GTAΜ omnibus gratum, fratrem suum , in sinu
matris occidit immanissimus Antoninus Caracalla, nomenque eius ex antiquis marmoribus eradendum, atque imagines evertendas praecepit. Sola numismata, protomae quoque marmoreae omnium tamen rari ssimae , & gemmae antiqui operis eius erigiem blanda humanitate nitentem nobis servarunt . In hoc Chalcedonio anaglyphica sculptura ab optimo Artifice ita exhibetur, quasi Herculem reserat, vel Bacchum, eius tutelares Deos i quos sculptos cernimus in eius numo inter rariores adscribendo , cum epigraghe : DII PA