Mawrid allatāfah alJamāl alDīn ibn Taghrī Birdī. Maured Allatafet Jemaleddini filii TogriBardii, seu Rerum Aegyptiacarum annales, ab anno Christi 971, usque ad annum 1453. E codice ms. Bibliothecae Academiae Cantabrigiensis textum Arabicum primus edi

발행: 1792년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

rogavit Khalipha, et his peractis, f8iJ in stabula

regia omnes sese receperunt, ibique Sullano ut mos eratὶ vestem Κhaliphae tradiderunt: tunc ad sepeliendum Sullanum Almalec-Aldhaherem sese accinxerunt. De hoc, Aladib-Shahaheddin-Αhmedia

f. Abdallah-Αlawhhadi versiculos quos subjicimus effudit.

8aJ Jam petit Aldhaherus Dominum, sortissimus heros,

Jam tangit pedibus limina celsa Dei.

Post mortem regis quae non ventura canebant Uates grandiloquit Venit et ecce Farai Viginti sere annos natus est Alnase, quum ad eum deserebatur amperium 1 protinus autem minceri ac turbari omnia coeperunt, et inter Emiros maximos atque eos qui ordinem inferiorem obistinuerant, multi tumultus sunt orti.

Anno goa ineunte, 7 ' nempe die metuis Rabiae prioris, petiit Sullanus Atabekium Atimassium qui

tunc temporis in Castello sese habebat, eumque his verbis compet Iavit. Η Οl Patrue, cum jam aetatem attigerim adultam, multa mihi sunt in animo quae inihi tui velim ς' hujus autem concilii auctores fuerunt Emiri in seriores . Cui respondit Emirus magnus, Necesse igitur erit ut convenis tum agas.' Rhalipha itaque ae Cadheis in unum congregatis, quae gerenda erant praescripsit Sullanus, et his actis, Rhalipham, Cadheos, necnon Emirum magnum, vestibus in honoris signum decorabat, eumque in dignitatem ejus confirmavit. Diqitigod by Cc

252쪽

At eundem non multo post, e stabulis regiis

descendere et in domum suam se recipere coegit. Egre hoc tulerunt Emiri superiores. Emi rus au tem ille magnus impense sese dedit ad supellectilem suam transportandam i quum vero res suas domi collegi flet, nocte i et ' Rabiae prioris, bellum paravit, armisque omnes suos Mam lucos instruxit. Militares quoque equos conscenderunt ex Emiris superioribus Emirus Togri-Bardi. Min- emboga Armorum Praesectus, Emirus Arioun-Sh ah Curiae Praeses, et Emirus Fares Cubiculariorum Praefectus, his etiam se addiderunt mitti ex illis qui Due eum munera explebant, multique secundi ordinis, nec non alii plurimi. Praelio inter duas factiones commisso, complures sunt interfecti et fortuna ab Emim magno se omnino declinavit; copiae eius profligatae in terras Syriacas ad Emirum Ne- tem-Athha senium, qui tunc temporis praeerat Syris, sese receperunt; nec citius illuc ventum erat. quam summam amicitiam experiebantur. Quum hoc Κahi retiam allatum esset, ad Syriam adoriendam Sullano comitante in sese accingunt; iter suum a Kahiretia instituerunt milites, fe- Da secunda, quae in quart*m Rabiae incidebat. Conveniebant exercitus, in loco non longe a Gaza distante, ibique manum conserebant; Netemo autem atque Atabehio Ailmamo cum omnibus suis copiis in fugam versis, et exercitu Sullani per agros Syriacos vestigia eorum nunquam non Pre mente, cuncti fere in captivitatem sunt duisti; nee

mora erat quin communi consensu victorum decerneretur, ut morte afficerentur. Omnes igitur

253쪽

Duces qui eum secuti sunt et alium quendam Emirum, in Castello Damasci sunt interfecti. His gestis, Κ ahi retiam petierunt milites Alnas ris, qui

sese illis semper comitem praebebat; ante vero quam iter facere coeperunt, Syriae praeposuerunt

Nigritam, Halebo Danaei dastium, Tripoli Sheick- Almali limoudium qui postea Sullanatum adeptus, Almalcc- Almo id nominatus est) et Hamae Dahmalium, alios quoque pro libitu, aliis praefecturis donarunt. Hic autem primus erat tumultus qui, imperante Farajo, sese exhibuerat. Κ alii retiam accessit Sullanus die conventus, 16 ' Ramadhani. Anno 8o3 ineunte, spartus erat rumor Tametianum cum magno exercitu Syriacas provincias

invasisse. Quarto Salari allatum est, Tamerianum Bena sum attigisse; nec ita multo post, eum Gelanan accessisse s qui unus erat e vicis Halebi in illamque obsidione cinxisse. Praefecti autem Syriae cum illo acriter praelio conflixerunt, sed iniquo Maris; copiis enim Syrorum omnino profligatis, eorum terras occupavit maledictus ille Tamerianus, multosque captivos cepit. Minime autem Deo placuit ut haec ad exitum perducerentur. Sullanus tunc temporis Κahi retiae substitit, sed non multo post, Sullanus una cum omnibus illis

Emiris qui illi favebant ad Gazam contenderunt; quum ibi ventum esset, certiores sunt facti de morte Emiri Nigritae Praefecti Syriae, qui in praelio cum Timuro commisso perierat. Waladium igitur ab Hierosolymis per literas accersivit Sullanus, eique vestem in honoris signum donavit et Praefecturam Damasci commisit: his rebus con-Diuitiaco by COOste

254쪽

stitutis, in Syriam se recepit i eamque ingressus est die Jovis, 6'' nempe Iomadi prioris, ibique paululum moratus est. Nullus erat dies, quo cum hoste non praelio decertatum est; tandem ver5 a nostris omnino se declinante fortuna, dissidiisque obortis inter Emiros qui exercitui AEgpytiaco praeerant, nonnulli eorum Sullano injicientes manus, illum ad provincias AEgyptiacas secum adducunt. . Tunc quidem Syriam introiit Timur et facinora, nemini non cognita, perpetravit. Nos autem Dei sumus et ad eum revertemur lEx hoc tempore, discordiae civiles per totum imperium indies adeo ingravescebant, ut in eunte anno 8o8, bello magno commista, nil aliud Sullano restaret nisi magistratu se abdicare et in latebras se conjicere. Quibus cognitis, communi consensu Emirorum, Sullanatus ad fratrem ejus Abd-Alaeti gum delatus est.

255쪽

vicesimus quartus ; Sullanorum autem Circasso- .rum tertius.

DIE Lunae vesperascente squi I 6' erat prioris Rabiae, annique 8o8ὶ ad imperium evectus est simul ac Faraj sese abdiderat. Nec diu regiam

dignitatem retinuit. Sullanus enim Almalec- Alnast-Farai, latebris suis relictis, iterum rebus summis potitus est, et frater Almansur-AM- Alaetiet de solio depulsus, cum vix tres menses regnasset.

SULTANATUS ALMALEC - ALNASRIS FARAJΙ secundus.

amoto, thronum imperialem jam iterum tenuit Farai, qui sibi cavens, brevi tempore Abd- Alazietum Alexandriam misit; ille autem post paucos menses mortem obiit, nocte seriae secundae, Disiligod by Cooste

256쪽

nempe Rabiae posterioris, annique go9, et siese in imperio firmavit Faraj.

At unum vix mensem prospere illi res succedebant; Deo enim visum est, ut ex Emiris qui obedientiam ei denegarunt, nunc hujus nunc illius imperio subjiceretur. Denique a manibus Emirorum Shelchi ac Nurugi cladem accepit, et mortem turpissimam obiit in Castello Damasci, haec acta fuerunt mense Salaro, annoque 8ι S. Imperium ejus, a morte patris Almalec-Aldha- heris ad diem illum quo frater eius Almansur-Abd- Alagi 2 regno exutus est, sex annos, quinque menses, unum et viginti dies obtinuit; secunda autem vice nempe ad diem Sabbati, as'' Mohharrami, quo Khalipha Almostaain-Billati extra moenia Damasci loco ejus ad solium cvectus suit in sex annos

atque decem menses regnavit; adeo ut totum illius regnum duraverit tredecim annos, tres menses atque undecim dies.

Regem se praebuit Farai formidabilem et sortem et bellicosum; rei familiaris nimis profusus erat, opes enim sine modo aut mensura dissipavit: in Mam lucos patris haud ullam contulit benignitatem:

imo dum regno potiebatur, eorum non paucos morte mulctavit; voluptatibus omnino deditus fuit, nec velum ullum turpitudini obtendere cura

vit; neque quicquid erat quod in voluptatibus indulgendis prodigere noluit; in retexendis inimicitiis et in puniendis inimicis non parum sagacitatis exhibuit. Multa de eo tradita sunt quae

haud operie pretium erit exponere; nec certa est fides eorum quae de morte ejus enarrata sunt, ac

257쪽

de contumeliis quibus affectum erat cadaver, sic enim rem refert Sheick Tehieddin-Almakrigi. ' Quum nox feriae primae inciderit, efferebatur Farat et corpore ablutionibus purgato et ferali amiculo circumvoluto, atque precibus solennibus rite peractis, tumulo est datus in porta Faradiis dicta, nec hominem qui ablutionem et sepulturam ejus curavit, quisquam compertum habuit: fertur quoque amiculum ferale fuisse donum in eum ero gatum. Hanc autem sententiam innumerae illae fabulae f83J de morte ejus memoratae confirmant, quae nec rationi congruunt nec testimoniis ullis comprobantur; inter haec referri accepimus, fuisse servum qui tunc temporis Faratum odio habebat,

hunc vero magnopere cupivisse ut extremo quo dam munere caedem Imperatoris expiare pollet; ea igitur mente, omnes honores mortuis debitos,

Faraio persolvisse. Sed fieri nequit vel ut Emiritalia negligerent, vel si neglexissent ut servus illa emceret. Minime inficias eo quin fructus pietatis

acciperet servus ex Deo omnipotente; at necesse erat multis de causis ut meritos illos erga Alnaiarem honores ipsi Emiri praestarent; quarum non nullas hic subjicere licet; primo quia eos manumiserat; quia in gratiam suam eos receperat et bonis amplissimis auxerat, illum nihilominus deseruerant et a fide eius defecerant; et minime praetermittendum est, Faraium Sullanatu AEgyptiaca potitum esse, et horum unumquemque eandem dignitatem affectasse; ad eam igitur augendam ac ad jura ejus conservanda necesse est ut omnis e

rum cura fuerit adhibita. Huiusmodi dignitatis studii, notabile exemplum protulimus in historia nostra Issamitica, ubi de rebus gestis Alramidis f. Almolidii agitur, quod ut hic subjiciamus non

prorsus praeter rem videtur. Cum quidam e sodalibus cum co colloqueretur, et multa de AIwalido f. Yegidi f. Abd-Almeleci Ommiadae narraret, aliquis prope astantium exclamavit, U Minime de-Diuitigod by Cooste

258쪽

eet, Imperator Fidelium, te hominem sceleribu ac impietate notissimum vel in ore tuo habere. Quibus ab Alramide auditis, his verbis virum increpuit, Tace Vaseri illustrior est Κhaliphatus Dei, quam ut quisquam impius eum administraret ι' tali autem natura revera praeditus erat

Alrualid, qualis ei objecta fuit, at ex nimio Κha liphatus studio quo flagravit Alramid, haec dura

effudit; et eadem vero mente, qua ad haec dicenda impellebatur Atram id, et Emiri omnes ad agendum impellerentur. Animos enim erga Κhaliphas ominiadas multo infestiores gerebant Κhaliphar Abassidae, quam Emiri illi erga Almalec-Alnas rem. Deus ei misericordiam semper adhibeat l

moenia Damasci habito, ad Sullanatum Alia mostaain evectus est, hora quinta iam ad finem vergente, et Leone in coelo dominante; haec autem ad exitum perducebantur 23' Mohharrami, anni 8is. Emirus Sheick-Almali limoudi atque Emirus Nurug-Athhasti in causa fuere cur Κhalipha ad

dignitatem Sullanaticam evectus erat: ad eum autem in imperio confirmandum consenserunt, propterea quod alter alterum non poterat superare: quae

res hoc modo conficiebatur. Emirus Sheick Emirum Nurugum adiens, his verbis eum compellavit,

259쪽

Ille titulo Sullani gaudeat, nos vero inter nota metipsos regnum Participabimus; tu comitante Κhalipha AEgyptum contendas, ego autem Damascum tenebo. Nequaquam, respondit Nurug, ipse equidem Damasci manebo, et tibi Κahiret tam petendi libertas dabitur. ' His ita ordinatis, Atabe. kii munere ad paucos menses perfungebatur Shelch, nulla tamen auctoritate potiebatur Sullanus, omnia enim ex arbitrio Emiri magni pendebant; nec ita multum temporis praeteriit, cum Khalipham de regio solio deturbavit et seipsum ad Sullanatum evexit. Haec acta erant, die Lunae, νουμηνια Shabani, postquam Κhalipha septem menses ae quinque dies summis rebus praefuerat; ea enim est regni duratio, si rationem ineamus ab illo tempore quo extra moenia Bagdadi Sullanus declaratus est, u Dque ad diem quo de solio eum depulsum vidimus. SULTANUS vicesimus octavus Sullanorum Turcarum, qui et quartus erat Circa mensium,

libus dirhemorum argenteorum, anno 782, a mercatore quodam nomine Mahmoud-Shalicum duodecim annos nondum explevisset, et eum

libertate donavit. Varios dein dignitatis gradus t 8 uel adeptus est prout mos erat in imperio AEgyptiaco in

et tandem Sullanatum attigit. C a vero certior

260쪽

actus esset Emirus Nurug de elevatione Almowidis, ad bellum ei inserendum strenue sese

accinxit.

Quarto die Jomadi prioris squi seria erat secundaὶ cum jam crescere s86J videretur Nilus,

equum conscendebat Sullanus, et flumine trajecto, ad Nilometrum f87J sese contulit et canalem, more solito, aperiendum jussit. Accidit incrementum de quo nunc agimus, nono die Μesori f88J. Huc spectant versus isti quos effudit Aladib-Tekieddin-L Hhajeti qui familiarissime eum Sullano vixit. 89J Sidera Rex testor, vincet Fortuna Moxvidis; .mmulus imperii sortior omnis abest:

Cum tibi subsidant f sol in Messore flumina Mem, f;iJ Ultima Nurugi est jam numerata dies.

Anno 8i7 ineunte, die Lunae, quarto scilicet Moli harrami, Κ ahiretia relicta, Sullanus Damaia cum petiit ut manus cum Emiro Nurugo consereret. Octavo Salari, ad turrim Yelbogensem, urbi maxime vicinam, castra sua posuit. Acriter k Nurugo diu pugnatum est, mox vero fortuna mutata, copiae ejus omnino superatae sunt ac ipse in manus Sullani venit , fretus enim Sullani promissis, quihus et sibi et amicis securitas sancita fuerat, Castellum reliquerat: quos simul ac viderat Almo id, omnes vinculis constrictos' in carcerem

SEARCH

MENU NAVIGATION