Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

I 8 Sed quid vagor longius ξ Cur haec Urbs Leonina muris cincta est e Cur

hoc Templum vetusto , novicioque opere , ut non una aedificatio adpareat, constructum Illi, inquam , illi his parietibus , his tectis , his columnis , ac postibus horrificum quoddam , & nefarium omni imb

tum odio bellum intulerunt, coementis , ac testis horum tectorum se famem suam expleturos putaverunt, aram praesentissimae religionis violarunt, foedarunt , demoliti sunt, sacraria inflammarunt , exciderunt, profanarunt, antiquum , sanctum , religiosum Templum omni nefario stupro, & se Iere macularunt. Et quae nulla unquam

in barbaria secissent, illi in Sanctorum Reliquias , in defunctorum Pontificum sepulcra , in illas ipsas imagines , quibus omne

in ta civitas Leoniana , eonsterationis Lae amo a Leone III. lneoepta , a undique eonsummata est die Leone IV. absolvitur. D. XXor. Iunii, pridie ante cundo Praesulatus sui am Beati moram Apostolorumno , nempe DCCCXLVIII. Priri, o Paulii vigilias.su in mordium, O in M.

162쪽

Templum condecoratum erat, quasi illos viventes peterent , exercuerunt. Gaudete vos , o Sanctorum tumuli, & tot passim Beatorum iacentes Reliquiae. Exsultate, n-tificum ossa veneranda, vosque ex hoc vestro edito monte, Petre, Paulleque, lares, pena

tesque nostri, qui huic Urbi , atque huic imperio praesidetis , hanc animis laetitiam capite , hoc vero gaudio perfruimini, hac

solida, novaque gloria memoriam veteris flagitii abolete , quod tandem exortus est vindex Ferdinandus, qui hanc imperii nostri maculam delevit, sceleratissimorum impunitatem non est passus diutius propagari, seras, ac iustas poenas, tantoque dignas scelere pendere coegit. Gravioraque illos pati perdocuit, quam intulerant, non praedonum, noulatrocinantium more, ut illi faciebant, nec

ut rapinam , spoliumque insperatae felicit iis dividat, atque discerpat; sed ut incemsonem urbibus , internecionem civibus, vastitatem provinciae, interitum imperio per niciosissimo asserat . Neque enim rem ma

163쪽

tora , militem exponere , agros vastare,

oppida diripere , latronum est iste mos , &Piratarum , qui rei plus asserat, quam h noris . Uerum in hostilem terram descem dere , hostes contrastantes pro patria , p natibus , ac liberis percellere, paratos invasdere , urbes vi , operibusque expugnare, praesidiis communire , fines imperii , di cionisque propagare ; Haec ego, qui faciat, non modo omni laude dignum, sed divinis honoribus prosequendum existimo . An

vero , qui cum paullo ante urgeremur quo tidie in ore , oculisque nostris, praeter an liquas iniurias , praedae averterentur, tris remes etiam praetoriae interciperentur, insulae , portus, littora, terrae, maria illorum amentiam non caperent, nunc in suas ADtegias , tamquam in ergastula compulerit,

pedem porta eskrre prohibuerit , septem iam porrus in Africa importuosissima ceperit, supra septingenta passuum millia in liti re Occupaverit: provinciam illam iam octin

164쪽

gentesimum annum nostris hominibus ina cessam, inhospitalem , implacabilem aperuerit, Christianam religionem profugam illinc diu , & eiectam , frustraque a nobis tot a nos opem, auxiliumque implorantem non solum reduxerit, sed regnum illi, suumque in Afros imperium restituerit ἱ Hunc ego non modo Regum omnium maximum , sed& totius memoriae Principem, Deiqu nostri benevolentia , & beneficio nostra tem pestate , tamquam unicum sessis rebus praesidium datum non existimem Nimis, fateor, aut duri sumus huius saeculi homines , aut fastidiosi, aut maligni. Prisca aetas, si quis, aut quomodo arandus esset ager , aut putan da vineta , aut stringendae oleae docuisset,

nihil laudibus , nihil titulis , nihil honori

parcebat. Nos pro tot sumptis de insestissimo hoste poenis , pro hac gloria nostri nominis amplificata , pro nostro hoc mare Perpetuis his piratis , praedonibusque liberato , pro tam ampla Provincia nostro imperio adiuncta , & vindicata , non quae pos-

165쪽

sumus, quaeque scimus, ornamenta, decΟ-ra , trophaeaque congeremus Navis una propter aurei velleris surtum , & virginis raptum in caelum usque sublata sideribus est consecrata , certatimque tam Graecis , quam Latinis Poetis decantata . Haec classis, qua non sunt convinctae Hellesponti amgustiae , ut temporarius fieret transitus mul

titudini , sed ipsa Africa Europae quodam

quasi ponte copulata est , ut eamus illuc iam intrepidi , navigemus securi, negoci mur tuti, non laudatur , non celebratur, non decantatur . Memini, quondam m puero, cum clarissima, ac munitissima insula Rhodos ex omni impetu barbarico, &totius belli ore a faucibus erepta, atque servata nostrorum hominum virtute, assiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberata esset, nullum modum laetitiae, nullum gaudii terminum , nullum gratula tionum finem esse habitum, multos dies per

omnia oppida supplicationibus, ludis, epulis publicis triumphi speciem quamdam exhi

bitam x

166쪽

bitam , neque immerito ; est enim illa imsela ocellus Christianae reipublicae, propingnaculum nostri imperii, specula, atque arx in mediis hostibus erecta. Sed tamenis

quid habet illa hostium propulsatio simile huic victoriae aut cur si tantum fieri

tunc meminimus , non longe nunc maiora

prae laetitia exhibemus ὸ Quid hoc esse dicam caussae nam omnia malo alia investigare , quam nostram aetatem in tanta praesertim caussa ingrati animi accusare. An ita est natura comparatum , ut alti iniuriae, quam merita descendant, & ibi maior laetitia sit, ubi gravior metus pra cesserit, ac propterea segnius irritent animos , quae in hostem inserantur, quam quae a nobis pericula propulsent Θ An verum est illud, ut magis turpe est, cuique sua amittere, quam gloriosum aliena acquirere, sic maiori laetitia gestimus in victoria, quae nostra desenderit, quam quae externa ever

terit Θ vel potius cum in solo Ferdinando omnis spes, fiduciaque nostra reposita sit , ut

. aut Di iii Oo by Cooste

167쪽

aut ab hoc uno, aut a nemine praeterea

speremus posse nobis antiquum decus, atque imperium restitui ὸ Haec tua victoria , Fe dinande Rex selicissime, quemadmodum in quovis altero admirationis , & gloriae haberet plurimum, sic in te tantum abest a perfectione summae laudis , ut fundamentum , iniciumque maximorum operum , non res ipsa maxima iudicetur. Quid enim est, per Deum immortalem , quod de te iam non animo conceperimus, cum ea , quae hactenus per te gesta sunt, non modo spem , sed& cogitationem nostram superaverint ὸ Tu enim Hispanias priorum temporum iniuriis efferatas, in sexcentas partes divisas , in omne libidinum genus prolapsas ad obsequium reddidisti, ad bene sentiendi voluntatem induxisti, ad rectam vivendi normam exegisti. Tu exsultantes , relegatasque virtutes quodam quasi postliminio reduxisti . Tu religionem paullo ante suspectam , accusatam , & ream purgasti , liberasti, omni criminς absolvisti. Tu Regum primus nin

168쪽

stra memoria Mahumetanos , cum animis

Omnium ore in caelo essent , qui illis rem stere potuissent, influentesque repressissent, virtute tua contrivisti, domuisti, imperio Christianorum parere assuesecisti. Tu ultra terminos rerum , metasque naturae occidentis regna extendisti, & post columnas Herculeas, quibus ille terminos orbis te rarum statuisse se crediderat, tantum proces sisti , quantum ille sibi post terga reliquerat,& ad quas regiones , quasque gentes Christi nomen non penetraverat, tu Christianum imperium protulisti. Caius Iulius Caesar maximum sibi parium decus existimabat, atque hoc in primis suis laudibus reponebat, quod primus Romanorum ducum in Britanniam duobus commeatibus transfretasset , ac pro pterea alium se terrarum orbem Romanis peperisse gloriari solebat. Ille tamen insulam haud procul ab Hispaniae , Galliaeque litto ribus sitam , & non modo cognitam , sed qualis, quantaque esset, litteris celebratam ,& crebro mercatorum commeatu eAplora

tam Diuitiges by Cooste

169쪽

tam , Ferdinandus vero noster sexcentas Insulas, partemque continentis, ad quam non modo adiit nemo umquam aditurus, sed ne esse quidem ob nimium rigorem putabatur . Invenit ille uno , alteroque praelio laeessitos reliquit ; hic multos populos tributarios secit, multas gentes in dicionem redegit , multas nationes , quo nos utimur vivendi iure, coniunxit. Ille denique illine Romana signa in patriam convertit, Urbem. que Romam perculsam , ac prostratam servitute obpressit ; hic Christianas Provincias , atque hanc praesertim pulcherrimam Urbem, domicilium Christiani Imperii, communem omnium gentium , nationumquea nostrarum patriam , non modo hac miseria, turpitudineque liberavit , sed etiam magnam , ac multo maximam partem utilit

iis , dignitatis, imperii restituit. Et dubitamus , quin hoc duce in Asiam , Syriam , Aegyptum , inque omnes ad Orientem verissas nationes , impetus belli sit navigaturus ξut hic Asricanus triumphus, non quieS la

170쪽

horum , finisque certaminum , sed inicium , menque futurarum victoriarum sit existimandus. Nos vero, Pontificum maxime, haec quieti audimus , haec ociosi spectamus, haec aliud agentes intuemur, neque nos tanti Re gis imitatio excitat, hortatio impellit, invitatio permovet ξ Quin tandem aliquando per Deum immortalem expergiscimur λ Quin Christianum animum , virtutemque capi mus Θ Cur non aut Ertitudinem Christiano

nomini propriam recuperamus , aut mortem huic dedecori , in quo tot iam annos versamur , anteponimus Θ Ceterarum nationum

inulta sunt propria, aliarum divitiae, aliarum potentia, vis, dominatus , Christiani generis proprium est sertitudo . Hac maiores nostri Iudaeis, Graecis, Romanis, cum in eos tor mentis, igne , serro saeviretur, restiterunt.

Hac veterum Deorum templa everterunt.

Hac sacrilegum cultum extinxerunt. Hac Potentissimos Imperatores , remotissimas gentes, barbaras etiam nationes in suam ditionem traxerunt. Hanc nobis propriam sent,

SEARCH

MENU NAVIGATION