장음표시 사용
171쪽
gentilitiam hereditatem, quasi per manus tradiderunt. Nos vero somnum illi, desidiam , inertiamque praeponemus Z Romani pro Heduis , qui se consanguineos dic
bant , cum paullum tributorum exactionea a Germanis premerentur, in Gallias pen trarunt , terras, mariaque miscuerunt, ne illi ulla iniuria assicerentur. Nos , qui principes omnium hominum esse gloriamur , qui Caelo imperium nostrum te minamus , qui hanc tantam potestate
Dei, Dominique nostri Iesu Christi numine
natam , auctam , retentam referimus , Pa triam nostram , Entem salutis nostrae, ma
trem nostrae libertatis Ierosolymas servire patimur nationibus natis servituti. O imperii nostri calamitatem non ferendam , o dedecus Christiani nominis singulare: Quod minus ferendum est , quia tanto rum hostium opprimendorum , Deus immortalis incredibilem nobis potestatem , -& fortunam ostendit , sexcenta signa dat , dum nostra volvatas non desit, suum n
172쪽
men non defuturum . Si enim prodigiis , atque portentis futura nobis praedicero consuevit , num potuit apertius denum clare , quam sulminibus , ac motibus terrae muros diruendo, aditus patefacie do , templa profana evertendo Θ Quid e spectamus Cur non duce Deo immortali invitati accedimus ξ Cur vocati non audi
mus , cur occasionem oblatam non arripis
mus Θ Nimium diu distulimus , nimis iam procrastinati sumus; nulla iam est exspectatio, nulla vel minima temporis dilatio, nisi Brte exspectamus, ut aliquis inter illos exsurgat, qui face , ferroque nos exsuscitet. An obliti sumus , cum immanis illa bellua vivebat, quae ni periisset, nos interieramus , quid timuerimus , quid cogitaverimus cum λει dissimam mortem omnes , aut miserabilem fugam meditaremur Exsurget, credo , si cunctamur, & spero , quoniam per O casiones adduci ad decus, gloriamque non possumus , necessitate ingratis pertrahemur . Tibi quidem , IULI Pont. Mag.,
173쪽
animi nostri capere possunt : quod totus in hoc negocium incumbis , nihil aliud in ore habes, nunciis, litteris, precibus Christianos Reges excitare, vigilare, adesse , providere Reipublicae non desistis . Sed si illi aut male sentiunt, aut aliud agunt, vel parum in suscepta caussa permanent, ne paveas, ne terreare , ne desistas. Nihil agit , qui omnia in iniciis parata exspectat, & composita. Ubi
:res coepta est, sequitur, ut aiunt, fortuna ; multos pudor , multos aemulatio , multos gi tria, multos felicitas, cum coeptam rem vi dent, permovet. Alexander Macedo, cum -Graecia omnis nutaret, Macedonia suspici
. ne haud vacaret, Scythae finitimi ad res novas spectarent , Peloponnesus Persico auro corrupta diversa sentiret, paterque Philippus non modo thesauros nullos , sed ducenta etiam talenta aeris alieni reliquisset, adolescens, qui paullo ante ex ephebis excessisset, cum peditum xxx. , equitum quatuor
174쪽
I 6 Imillibus viaticum in triginta tantum dies habens, orbis terrarum imperium animo concepit, & successerant illi cogitata , nisi
victoriarum cursum immatura mors prae vertisset. Urbanus II. Pont. Max. cum mu
tuis bellis Christiani fere omnes arderent s& Henricus Romanorum Rex, qui expeditionis auctor esse debuerat, nunc Robertum Flandriae Comitem praelio lacessendo, nunc
ceteros deterrendo expeditionem solverea non desisteret , tantum tamen hortando, monendo, agendoque valuit, ut exercitum
in Asiam miserit, spectatissimumque Ob re ceptas Ierosolymas triumphum duxerit . Τibi vero, ne dubita, aderit idem Deus incipienti . An, obsecro , qui vota tua , quod iusta , quod bona , quod plena religionis essent, hactenus omnia audiverit, huic operi tam sancto , tam pio , tam necessario delaturum suspicaberis Quapropter ego te, Cliriste Iesu Deus optime maxime , nostri
auctor , fundatorque imperii, supplex quae so, obtestorque , da IULIO Vicario ipsi Gm.II. L tuo
175쪽
mo Reges in suam sententiam trahere, Optimo animo , singulari concordia, summo amore coniungere , da illis ducibus , atque auctoribus , te bene iuvante , barbaras nationes tuo nomini multum infestas coli submittere i da illum diem videre, quo tibi, quemadmodum hodie Ferdinandi R gis virtute , consilio , felicitate ob captam Africae partem supplicationes celebramus, sic de omni Asia recepta, liberatisque I rosolymis ingentes tibi, & nullo umquam tempore perituras gratias habeamus. Dixi.
176쪽
DE PRAESTATIONE OBEDiENTIAE RHODIORUM
sACRAE CONOR. DE PROPAGANDA FIDE.
180쪽
e codice prodit Ottoboniano MMccc XIII. c leberrimae Bibliothecae Vaticariae. Eam triplici nomine putamus neque lectu iniucundam, ne qse minimo in pretio apud aequos rerum aestim tores futuram . Primo namque ea splendet argumen ri dignitate, quam ipse conciliat , atque assatim praebet inclitus ordo Militaris Ierosobmitanus, cuius decora, ac laudes eo lectitur; deinde auctorem habet Blossum , sive Blosium Tulladium, qui nili elegantia , ac nitore inter praecipuos claruit saeculi ara. Scriptores p ponremo lucem , atque ornamentum
ex eo siumit, quod in publico ciniistorio dicta fuerit 'coram Leone X. F. M., cuius amor siummus , ac
prope singularis erga litteras, virosique litteris cuiatioribus instructos nemini plane est ignotus. Paucasiunt, quae de Palladii vita , elusique moribus ad nostram pereenerunt memoriam , cum eruditi bomines , qui suis in scriptis aliquam ipsius mentionem fecerunt , parce nimis , ac Irim eiusdem tum studia, tum ingenii dotes, ct qualitates attigerint . Quaedam tamen ex pluribus venis varie distractis, ac sparsis in unum quasi rivum collegimus benevolo Lectori osserenda , quem speramus ita facilem , atque humanum fore , ut nostra' β-dulitati Disat, σ lucubratiunculam hanc subsieci-
