Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

noster sex millia nummum pro ea se dat rum pollicitus fuerit ; sed nosti Benedictum;

prosecto si , ut arbitror centies HS. protulisset, numquam potuisset .impetrare , nec iniuria. Sed vereor, ne si pluribus laudavero , videar mentiri; quamobrem hanc t eam extimationem, ad te cum allata fuerit, libens reliciam. Sed heus tu, quid attinet plura de Domitiano nunc garrire , cum is Perius de eo satis multa videamur dixisse ex Tu vero caput tantum ornasti verbis, nunc cum additum suerit pene totum corpus , nonne erit facinus admissum flagiti sum, si reticueris Quamobrem censeo, ut pro portione de eo mecum agas , idest , ut quanto totum corpus est capite maius, tanto magis quod pridem in capite fecerat , nunc texuberet oratio tua. F. Vah iniqua postulas.

X Quid ita F. Quia trivialia a me repeti postulas, & Sol in vesperum iam est inclina tior ; sed ne perpetua sit haec oratio usque in noctem, simul ut tibi morem geram, uti deesse non posium, operam dabo . Flavi

252쪽

igitur Domitianus inopia rapax, metu saevus, in fratrem, & patrem impius Romae ad Maelum Punicum In Cal. Novembris patre Coc designato , & Domicilla liberta natus est in ea domo, quam postea gentis Flaviae Genio consecravit: inlamis adolescens fuit, & comtaminatis moribus , Vitelliano bello relatus in Capitolium, post eius expugnationem, di incendium , Sacerdotis Isidis habitu velatus

vix mortem evasit. Superfluas omnes exp

ditiones iuvenis affectavit; Princeps declarutus quotidie per horam secretum petebat , ubi nihil aliud ageret, quam stilo muscas

caperet, aut conficeret. Uxorem Domi-- tiam duxit, quam repudiatam propter am

rem Paridis Histrionis paullo post dissidii

impatiens , quasi cogeret Senatus, reduxit, ex qua suscepit filium non diu duraturum . In spectaculis magnificus fuit, ut virorum non solum pugnas, sed & seminarum in Amphitheatro instituerit . De Dacis , Cattis ,& Sarmatis ter triumphavit. L. Antonium

molientem bella Civilia mira selicitate opprei sit,

253쪽

- ὰφ a o Φpressi ; castrari mares vetuit , spadonum pretia apud mangones moderatus est ; ius diligenter ,& industrie dixit, nummarios Ιudices notavit; scripta famosa abolevit cum summa auctorum ignominia ; probrosis sominis usum lecticae, adeundaeque heredit, iis ius ademit; Uirgines Vestales incesti

damnatas more maiorum coercuit. Princia

patus initio ab omni caede abhorruit, ut edicere , ne deinceps boves immolarent, destinaverit ; nec aliud suos admonebat,

quam ne quid impie , aut serdide facerent. Hereditates ab iis, quibus erant liberi s

perstites , non accepit; Fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit, una vox eius : Princeps, qui delatores non castigat, irritat. Sed brevi post cruentior omni belua suit , ut omnes cuiuscumque gradus ulla minima suspicione cunctatos vel minimo verbo mori coegerit. Philosophos Italia expulit , aliquos immisso per obscoena igne

interfecit, plures cruci affixit minima , aut nulla caussa ; nam quemque animadverte bat

254쪽

bat, quin hac praefatione verborum non ute retur in Senatu : Permittite , P. C., a pie late vestra impetrari, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis , nam & pa cetis oculis vestris, & intelligent me omnes Senatui interfuisse. Exhaustus tandem edem

dis spectaculis, & operibus publicis, quocumque delicto damnatorum bona Fisco addixit , Omnes hereditates subvectis falsis test mentis sibi vindicavit, vel minimo viventis dicto , & quidem falso prolato morientis

bona usurpavit. Iudaeos maxime expilavit,

di urbe demum, sublatis omnibus eorum bo nis, sub gravi edicto expulit. Superbissimus, idemque arrogantissimus semper suit , ut dictando epistolas semper sic inciperet: D minus , ac Deus noster sic fieri iubet. Si tuas sibi in Capitolio non nisi aureas, & a genteas , & ponderis certi poni permisiti Septembrem mensem, & Octobrem Germa nicum , Domitianum iussit appellari , quod altero sumpsisset imperium, altero natus fuisset. Inde terribilis ,& odiosus cunctis: tan m.u dem

255쪽

ah a adem intimorum, & uxoris conspiratione posteaquam Iuliam neptem ex obitu patrui Domitiani periisse compertum habuit, oin pressus est eodem die, hora, genere mortis, quae semper, ut perniciem certam sibi astarentia. suspecta habuit. Adolestentulo Cha daei cuncta praedixerant; pater quoque a sun gis tamquam lethalibus adolescentem pertia nactissime abstinentem iis verbis increpuerat: Quid tu fungos tantopere tamquam noxi ,& lethum tamquam asserentes aversaris Ne fili ignarus es tu serrum enim tibi , --rum , inquam , non fungi, Iethum asseret. Appropinquante autem hora mortis silietistior in dies inter alias fungite lapide pari res, porticus, in qua deambulare plerumque

consueverat, vestivit, & nisi secreto tenens catenas manibus suis custodias numquam au

dierit , Epaphroditumque a libellis, quod

Neronem in adipiscenda morte adiuverit , capitali poena mestavit, patrueles suos in teremit nulla pene suspicione , quae omnia sibi mortem maturarunt 3 sed eo anno, quo

256쪽

- --

extinctus est , continuis octo mensibus tot

fulgura facta sunt, ut ipse exclamaris: Iuripiter iam seriat, quem volet. Tactum de caelo Capitolium, Flaviae gentis templum , Domus Palatina, cubiculum ipsius, e basi statuae suae titulus erasus a procella ; Arbor, quae privato adhuc Vespasiano eversa, surre-Xerat, rudus repente corruit; Praenestinae

sortes fatum imminens praedixerunt ; Mimnerva etiam in somniis illi negavit solitum praesidium eo, quod esset a Iove exarmata, Ascletarionis autem responsum maxime Dinmitianum afflixit, qui nullis ambagibus f tum imminere sibi praedixit: cumque immineret hora peragendi facinoris , quam quam semper expaverat, interroganti, quota hora sexta de industria pro quinta nuntiata

es ; illa vero quasi periculo iunctus non amplius animum fatis adiecit, quae fuisse

eiusmodi, compertum habemus. Dum esset in cubicula, Stephanus Domicillae Proc rator interceptae pecuniae reus, professus in

sidiarum inditium, confestim admittitur, ad . ina missus

257쪽

missus tradit coniurationis libellum , legenti ferro identidem haurit inguina ; repugnantem adorti Clodianus Cornicularius, & Maximus Parthenii Libertus, Saturius Decurio Cubiculariorum, & gladiator vulneribus septem trucidarunt XIIII. Kal. Octobris anno aetatis YLv. , imperii xv. Cadaver tamquam

ex infima plebe per vesipilliones elatum Phylio nutrix in suburbano suo , unde hanc ha- buimus , via Latina tumulavit, postea reliquias clam templo Flaviae gentis intulit,& cineribus Iuliae neptis, quam vivens in delitiis habuerat, immiscuit. Ceterum statura fuit procera , vultu modesto , rubore iugiso , grandibus , & hebetioribus oculis,

maiore tamen naso , praeterea decens in iu-Venta , pleno ore , digitis pedum restrictioribus, cetero corpore pulcherrimo; vergente in senium aetate , calvitio laboravit, graciliora habuit crura , ventrem obesum , laboris impatiens , armorum nullo, sagittandi summo studio tenebatur , ut protensam manum pro scopulo per intervalla digitorum

citra

258쪽

citra noxam pluribus sagittis transmiserit.

Liberalia studia initio principatus attigit, paullo post abiecit, quamvis Bibliothecas

incendio consumptas maximo studio repara vit . Maximi fuit cibi, alea tenebatur, po tentosae libidinis in feminas dumtaxat, quam lectulariam colluctationem graece solebat d, cere. Eius interitum miles aegerrime tulit, ut non prius destiterit, quam mortis aucto res serme omnes fuerint intersecti. Voluit etiam monstrum hominis Diis adscribere, persecissetque, ni Senatus coeptis obstitillet, qui contra adeo morte laetatus est Domiti ni , ut statuas eius deiecerit, titulos abraserit, maledictis omnibus incesserit mortuum, parumque abfuerit , quin unco cadaver in Tiberim per carnifices trahi iusserit, acta eius omnia resciderit, & leges antiquarit. Nec mehercule immerito, fuit enim semper

omnium bipedum nequissimus , quamvis in iuventute vitia sapientissime dissimularit ;Nam quid de eo dicas , qui Iunium Cere, lem in Germania Imperatorem succinium

259쪽

246juribus legionibus per litteras, & occultos internuncios incitare conatus fuerit in patrem , fratremque rerum dominos Titum postea fratrem non semei, atque iterum imsidiis appetiverit, animam agentem ab omni bus destitui eumdem iusserit, mortuos variis iocosis dictis, acerbissimis tamen in coinmetationibus propalam perstrinxerit, omnia iura humana, divinaque nihil fecerit, omnes omniim Brtunas, & uxores, aut filias com cupierit , & per sicinus tandem adeptus fudirit Z Paridis Histrionis cum uxore adulterium aequo animo tulerit , seminae mancipium se

prosessis , ne se nequissima semina petivaret, quam ardentissime dilexit. Haec sunt, quae de vita nequissima impuri hominis strict colligenda duximus .

260쪽

ALDI MANU TII

PAULLI FILII ALDI NEPOTIS

DE STATUIS DEQUE EARUM ANTIQUITATE ET USU

Ex Schedis Mys. nune primum in lucem editus.

SEARCH

MENU NAVIGATION