Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rum aliquid mali suspicaretur de eo ob Stratonicem, quae soli sibi in custodiam tradita esset. Uerum cum videret nulla prece quidquam a se perfici, Regem oravit, ut saltem spatium octo dierum sibi concederet, quo quibusdam negotiis prospicere posset, & posthaeum mitteret; quod perlibenter a Seleuco illi concessim suit. Domum igitur pro ctus , humique prostratus plorans , ita dole-hat: Me miserum , quo me in hoc itinere fides mea adduxit, cuius exitum iam video; adolescens sum, &adolescenti mulieri comes esse debeo , maxima haec mihi erit inselic, tas , nisi omnem suturi mali caussam pra cidere statuam . Est igitur faciendum mihi aliquid summum , ut omni me timore sol tum reddam . His dictis , virilia sibi abscidit, amputataque membra in parvo vase mirrha , & melle , & aliis rebus odoriferis collocavit, quod signo suo cum signasset solito , valetudinem curavit; postmodum cum ei visum est, uti posse pedibus tute, ad Regem prosectus, multis praesentibus par

292쪽

vum vas ei dedit dicens : Rex, hoc mihi pretiosi thesauri loco erat in domo mea, idque mirifico amore amabam, & cum sim tam longum iter prosecturus apud te collincare statui; fac, Rex , ut mihi id cum fide

servetur, gemmam multo cariorem aestimo, quam aurum omne, quod in terris sit , ut reversus possim integrum accipere. Rex,

vase suscepto, alio suo sigillo signavit, eoque uni ex suis magis fidis dato imperavit, ut qua maxima posset fide custodiret . His peractis, Regina , & universus comitatus Combabo duce iter ingressi , post aliquos

dies ad civitatem Hierapolis pervenerunt, ibique summo studio in templi aedificati nem incumbebant , in cuius fabricatione amtequam expleretur trium annorum spatium consumptum fuit. Interim accidit id, quod . Combabus timuerat. Silatonice frequenti consuetudine cum Combabo coepit aliquem amoris stimulum experiri, inde eius amore inflammari. postea ad insaniam usque flagrabat . Cuius rei caussam fuisse dicunt Deam

293쪽

ον 28o ' Iunonem , quae nolebat, cum Combabus esset bene moratus, celari, quod secisset, ut fidelis erga Regem esset, & Stratonicen hoc modo puniri, quod non subito divino praecepto obsecuta esset. Illa igitur primum modeste occultam retinebat aestuantem ignem , sed malo silentium superante aperte dolebat, diemque lugebat amoris, atque Combabum vocabat, cum ipsi Combabus pro omnibus esset. Τandem non potens amori amplius resistere , quaerebat quomo do eum honeste ipsi posset patefacere. Nam que neque alicui manifestum facere fidebat,& sela Combabo declamare non audebat . Cum igitur varia animo volveret, tandum hoc statuit, ut cum multum vini bibisset alloqueretur Combabum , vino etenim sermonis libertatem concedi, & repullam tunc temporis non prorsus non convenire ; nan

quidquid ex eo procedat ignorantiae tribui solet. Ita igitur faciens , & ad genua eius

prostrata , amorem suum narraVit rogans ,

ut aliquam sui miserationem haberet. Uerum

294쪽

28 Irum ille Reginam loquentem audiens minime libenter monebat, ut desisteret ab hac prava cogitatione, vinum obiiciens . Τa dem cum videret eam in proposito manere, minarique, si ille id negaret, sore , ut in semetipsam aliquod magnum malum Optare tur , timens , ne id eveniret, narrato quidquid ante discessum fecisset, ut id esse re

vera crederet fecit, ut ea videret. Strat nice, vise , quod neque cogitasset, neque voluisset umquam , ita furorem cohibuit, non tamen amoris oblita, verum pristina a eius consuetudine continuo usa est ut i meri eu amore imperfecto solatium cape ret . Qui amor inter Reginam , & Cominbabum , cum ad Regis aures per multos allatus estet , qui ad Hierapolis civitatem proficiscebantur, ille animo summopere motus Combabum ab imperfecto opere domum revocavit, qui cum revocationis prae ceptum accepisset, laetus reversus est , cum

domi reliquisset, quod satis esset ad sui de

fensio

295쪽

28 aknsionem. Combabus reversus illico Regis iussu capitur , ligatur, & in carcerem tra ditur . Inde cum Rex cum multis proceribus , & aulicis esset, qui aderant, cum Rex Combabo Reginam custodiendam, ®endam, eaque omnia, quae ad eam prinsectionem pertinebant, dederat, iussit, ut ad se duceretur, eoque increpato, obiiciens factum esse adulterum, & impudicum, fidem datam conquerens , amicitiamque viola tam , dicebat tria ab ipso esse peccata, cum factus esset adulter, fidei violator, & impius

erga Deum , in cuius ministerio haec perpetrasset facinora . Multi ex iis , qui ad rant, testabantur vidisse ambos lascive admodum una esse , tandem ad eam sententiam Omnes convenere , ut Combabus supplicio afficeretur veluti homo , qui morte digna commisisset. Ille tunc temporis stabat nil dicens, verum cum vidit se duci ad mo tem, loqui coepit thesaurum suum petens,

dicensque Regem in eum saevire, non quod

aliis

296쪽

ιν et 8 3 aliquid mali a se commissim esset, nequ quod iniuriam aliquam ipsi intulisset, sed

quod cuperet sua facere, quae apud eum in discessu custodienda reliquerat. Rex, hoc audito, statim ad se eum vocavit, cui Com-babi vas dederat, eoque ad se allato, Com-babo mandavit, ut id aperiret, quod cum ille fecisset, viderunt omnes , quae in eo celabantur , ipseque ostendit contra, quod passus esset, dicens : Rex, cum tu mihi iniunxisses, ut ad hoc iter me accingerem, taliaque, qualia evenere, timerem, invitus proficiscebar , sed coactus , hoc, quod vis des , ut servus domino fidus seci, rem tibi bonam, mihi infelicem , cumque sim , qualis sum, tamquam iniustus, & iniquus homo

damnor . Seleucus haec summopere miratus , brachia collo iniecit, & flens dic bat , male ipsum secisse , quod solus ex omnibus hominibus tam saevus in se iu rit , quae nec illum pati, nec se videro decebat, sed cum ita iniqua ars voluerit ,

297쪽

primum velle iniquos accusatores morte

multari, illumque multis , & pretiosis d niS remunerari, auro, & argento multo donatum , Assyriis vestibus , & regiis equis V Quotiescumque Combabus vellet ad se vonire, neminem illi clausurum ostium , vel si cum uYore iaceret. Haec dixit Rex , &ingenui Combabi fidem omnibus notam fecit . Legitur de Attio Navio, ipsum , cum aetate puerili esset, obscuro loco natum pascere solitum sues , quorum unum amisit, quare votum vovit, si reperisset,

donaturum se Deo uvam , quae maior esset in horto : Porcum reperit, versiusque ad meridiem in medio horto eum in quatuor partes divisit , quarum cum tres avibus coopertae essent , in quarta , quae in divisione reliqua erat, reperta est uva mirae

magnitudinis. Quod cum in iis regionibus palam factum esset, propinqui omnes ad eum concurrebant consilii caussa . Fuit id tanto ei nomini, & gloriae , ut Tarquianius

298쪽

nius Rex Romanorum eum ad se vocaret , eiusque scientiam experiri volens dixit : Est mihi nescio quid in animo , quod faciam , vide tu proinde tua arte , a possibile sit per me id fieri. Ipse, consultis avibus , visoque , quid significarent, respondit posse fieri . Cui Rex , vide ,

dicit, quo in errore verseris hac tua arte; volebam ego excidere saxum novacula , dansque cotem , & novaculam dixit ,

cape, & fac , quod aves tibi posse fieri

nuntiant. Dicunt Scriptores eum utraquere , Rege praesente, accepta, facile novacula saxum abscidisse . Narrat M. Varro in Τrallensi civitate , cum quaereretur , quis esset futurus exitus belli , quod per multos annos gessit Magnus Mithridates cum populo Romano , populum repertum esse,

qui, Mercurii simulacro in aquis vise, praedixit omnia futura eius belli centum sex ginta versibus . Quid dicam de Caelo pluisse sanguinem, carnem , lac, lanam , in

299쪽

ap. 28 6 in aere visas turmas ordinatas bella gerere,& alia multa portenta λ Certe non est credendum alios , quam Daemones, fuisse

auctores.

300쪽

S rLLOGE EPISTOLARUM VARIORUM SCRIPTORUM

Francisci Petrarchae , Nicolai Estensis, Basinii Parmensis, Leonardi Arretini, Antonii Augustinii, & Latini Latinii

SEARCH

MENU NAVIGATION