Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

302쪽

IOH. BAPTISTAE MONTE CATINO

PATRITIO LUCENSI NOBILISSIMOL L. B.

ΝIii Fotimius Prasul noner amplissimus,

Civisique tuus generosissimus certiorem saepe me fecisset, te a molesta aegritu linetandem penitus convaluisse , anceps hactenus inter spem , timoremque , Movr EcAr Dua dulcissime , de tam caro rapite fluctuarem . Tanto adhuc rem pore me litteris tuis carere inhumaniter voluisti, ut de tua in me benevolentia , ac voluntate qμοι dubitassem , nis prius innumerabilibus argumentis ipsam confirmasses, omumque si rupulum ex animo nonro exemisses. Liceat ergo mihi te publice ἰ eessere, σ quasi excutere , atque quoniam litterae ad te meae satis non fuerunt, ut diuturnum nimis, moleni mumque silentium abrumperes , alienatas σ quidem ab hominibus doctismis exaratas experiamur . Haec igitur Epistolarum Syllage tua sit, ac nomine tuo, Apollini Musisque eam, insignita in Anecdoris nostris prodeat, eoque libentius, quod aliquot novas, quae tuam diligentiam effugerunt,

Epiriolas profert Antonii Augustini visiopi doctiFymi, ad cuius opera ornanda , ac Upis edenda tanto cum nitore, o elegantia in publica tua, praeteritis annis adlaboratii. Augumnianas Epistolas una eum duabus Latini Latinii ad Augustinum , qMSfrurira exquiras etiam in Latinii ipsius operum Voluminibus duobus , quae REmae edidit a m. cIJIJ LIX. Tom.IL T Domi.

303쪽

Dominicus Magrius Melitensis , Viterbiensis Ecclesiae Canonicus Theologus , ex Vaticano Codice excerptas nobis liberaliteν communitavit Petrus Francisius DPginius Theologus eruditissimus , quem honoris caussa nominamus. Hasce attamen praecedet Epistola BG-cissi Petrarchae ad Marchionem Kcolaum Uensiem , ipsiusque Marinionis responsio, quas utpote nondum editas, aliquot ab hine annis ex ditissima Lipsiensis urbis Bibliotheca egomet exscripsi , celeberrimo dictante Masicomis . Basinii Parmensis Poetae leges hic etiam Epistolam ad nescio quem Ubertum inim uenfiem , fortasse ad Rebertum ursium rurisconsiuit - ,

ac Psetam, qua acerrime Porcellium Graecarum litterarum expertem Basinius permingit, immo pungit , ac mordet. Quae de hae Epistola praefatus est, quasique adnotationes eidem apposivit Hiero mus Fer -νius Polybistor celeberrimus , lectionem tuam , μ' siumque merentur. Epistolam Leonardi Arretini Aorentinae Nipublicae nomine ad Venetorum Ducem benigne nobis ex sivo in. Codice excerptam concestortonensis Patricius Reginaedus Sellarius, cuius doctrinam, eruditionemque Pla humanitas Fuperat. Haec desideratur siquidem in polis a Florentina Leonardi nostri Epistolaσum editione , quam anno cras CXLLperactam noni. Verum quid plura tibi homini doctissimo , toti que litterariae historiae peritissimo e Vale igitur , tecumque valeat Nicolaus stater Rei publicae vestrae decus, elusique uxor citharina Lucensum Matronarum, ae familiae Montecarinae, Bomisiaeque singulare ornamentum, o honor. Dabam Remae XII. G. Decembrias cm cciXXIG

304쪽

E p I s r ο L A DOMINI FRANCISCI PETRARCHAE

FLORENTINI POETAE

In qua improperat fortunae spropter obitum amicorum.

EU mihi duro , & nimium vivacit En ego infelix, & ianistro natus sidere in hac misera, ac fugaci vita tamdiu ideo reservatus sum , ut laetum , ac dulce nihil sentiam. Tristia,& amara eventu peis patior . Ad haec solum vivo, ut quotidie dominorum , quotidie amicorum mortes a diam , utque ait Sathirius , multis in luctibus, atque perpetuo moerore ,& nigra veste senescam. Per omnem vitam flendo fatigatus nullius hominis deinceps mortem fieredecreveram, idque prosessioni meae debitum , & aetati rebar . Sed nimis ad vivum

tangit dolor. Heu, mi Domine, amisimus, T a imo

305쪽

imo praemisimus, vos fratrem amantissimum, atque optimum , ego dominum mitillimum , qui nullis omnino ex meritis meis , sed sola nobilitate animi me ut noscere , sic amare dudum coeperat , nec tantum amare , sed colere , ut ego ipse &gauderem vehementitsime , ac mirarer non minus, unde illa tanta dilectio , tantaque veneratio in tanta flatus , atque aetatis imparitate . Solet enim aetas illa hanc fugere, vel horrescere , ille vero, non ita memini snec umquam obliviscar, nec oblivisci debeo , ut hoc ipso anno dum Romam petens casu illo terribili retardatus apud vos , quo me sors mea in haec saltem pluenta detulerat ', qui mei curam , non quasi alienigenae parvi hominis , sed ut magni cuiuspiam viri vestro de sanguine, suscepistis, dura, &gravi, & , ut publice creditum fuit, ultima , aegritudine laborantem. Quibus sermonibus , qua pietate , quo vultu per singulos dies ter, ac quater ad me visendum illa

selix , & benedicta anima veniebat, quaS

mihi

306쪽

'Φ'- mihi assidue consolationes, quas oblectatim nes , quae lenimenta doloris afferebat, voce, illa humili, ac benigna , ut prae gaudio ν& suae admiratione virtutis meum ipsum incommodum vix sentirem . Sileo e longinquo salutationes amicissimas , sileo nuncios cum muneribus, & munus omne vincentibus suavissimis , & honorificentissimis litteris ad me missis , quod est summum , fleo floridum adolescentem moribundo sic

astare seniculo . Heu mihi non credebam snec credibile erat, ipsum ante me mori de bere , nec accidere potuisset, si quis esset ordo rerum humanus. Accidit autem, quia

hic ordo nullus est , nulla stabilis , ac certa iucunditas , sed confusio , & labor , ac d lor , & gemitus , a quibus nulla altitudo , nulla sublimitas se abscondit. Damnum quidem vestrum, nostrumque omnium , qui vos , illumque dileximus , neque dissimile, nam vobis immineo . Magnumque prosecto, Iarumque , & eximium vitae decus, ac se latium ad tempus amisimus, quod non flere

T 3 etiam

307쪽

29 etiam ad tempus , & desiderare non possi

mus. Sunt tamen & magnis inventa remem

ilia , de quibus agere non brevis epistolae , sed libri materia sit ingentis. Unum hoc pro temporis brevitate sufficiat. Siquidem pro nobis dolemus, occurrit Ciceronianum illud : Dis incommodis graviter angi, non amicum , sed se ipsum amantis es . Si amtem propter illum non stustra est, non solum quia irreparabilis est eventus, sed etiam quia faustus utique est. Audebo enim dicore , quod unum credo, quia fratri vestro nihil mali, imo multum boni acciderit. Omnes enim oculi mei illum anxie requirunt , illi tamen procul dubio bene est, cui nobilis animus, cui mitis, & innoceos vita suit, ut sperari de eo aliud non possit. Nunc ille, qui oculis hominum mori visus est, imo nunc vivere incipit. Haec enim , ut sapientibus placet , quae dicitur vita , mors est . Vivit, inquam , & cum Creatore suo, cumque Angelis, ac Beatis , Sanctorur

omnium spiritibus laetum habet , & tranquillum

Corale

308쪽

quillum eventum, ereptus mundi periculis,& lusibus fortunae, neque si reditus paterer, reverti vellet. Gaudet enim permutassea cum requie laborem, cum securitate formidinem , cum felicitate miseriam . Nam licet tum imbecillis erat, felix videtur , Verum tamen hic nemo selix , ut Deo visum est . Felix ergo ille, nos miseri, dum hic sumus.

uocircamoerere hoc eἰus eventu, vereor sui apud Ciceronem ait Laelius , ne invidi magis , quam amici sit. Et ille quidem

nunc, ut mea sert opinio, recordatur vestri, suorumque omnium. In quibus quia ita sibi placuit, ego me numero . Sed in primis tutem , tantumque germanum, quem semper vivens dilexit, eo nunc amat ardentius, quo aeterno propinquior est amori. Non sumus enim , Deo gratias , de illorum grege, qui putant animas cum corporibus interire . In nostra igitur, & amicorum morte immorta les animae, & resurrectio corporum nos istantur; quarum prima consoIatio Philosophis

fuit, altera nobis est solis , de quibus si i T 4 qui

309쪽

quietem, atque ardorem animi sequi velim, longus ero, sed non possim, quia vires mihi corporeae nullae sunt. Neque enim postquam a vobis discessi, ullus mihi dies sine morbis , & languoribus actus est ; itaque viae hoc scripsi . Confido autem de sapientia , ac magnitudine animi vestri, quod & hunc

casum , quo nullus iam nobis acerbior evenire potest , & humana omnia invicta mente tolerabitis, & ingentem sensibus tristitiam lenientes insita virtute voluntatem vestram in omnibus divinae conBrmabitis voluntati, & cogitabitis caelestem providemtiam , a qua tam multa, & tam grandia re cepistis, vobis hoc nunc, licet amarum gustu, bonum tamen ,& consideratis mundi malis,

salutiferum sersan, & optabile tribuisse. Hoc vobis manu tremula, humentibusque oculis scripsi, cum hac ipsa hora ad me rumor moestissimus supervenisset, ita ego aeger, tristis, desolatus solari alios nitor . Proin de sutandae sunt lacrimae , comprimenda suspiria , calcandus dolor . Hoc excellentiam

310쪽

tiam vestram decet, quae si vera est , nihil illi arduum videri debet. Positi estis in altum , o Principes, ac terrarum Domini, ut exemplo aliis sitis . Uos oculi omnium intuentur , Omnes aures audiunt, omnes linguae de vobis loquuntur , omnes actuS V

stri, & verba pensentur. Enitendum summo vobis est studio, ut nihil plebeium sentiatis, nihil vulgare loquamini , sed magnifica , Omnia, & excelsa. Nec vos ullis impulsibus fortuna deiiciat, nec inclinet quidem, quae in vos, quo maiores estis, eo saepe maiori accingitur apparatu . Frustra hoc inter homines fastigium possidetis , nisi sereniores ,& alacriores ceteris hominibus animos habeatis . Laboriosum fateor, sed vera gloria, & magnus honor sine magno labore non acquiritur. Hic loquendi ultimum , & dolendi finem facio , sperans vos, quod poscitur , sponte facturos, utque ita sit, assus ego , & omnes , qui Vestrum nOmen diligimus, observamus. Christus omni- Potens vos soletur, & conservet in gratia

sua.

SEARCH

MENU NAVIGATION