장음표시 사용
281쪽
268vim . Et hoc est, quod memini me apud fide dignos Scriptores legisse de Statuis . . Dicamus aliquid de Daemonibus. Hoc nomen Daem In ab antiquis dignum existimatum fuit, quod Deis attribueretur , &Plato vocabat Daemonem universi opi cem , & Homerus cum dixit Daemones, nihil aliud significat, nisi Deos. Daemonum cognitio primum patefacta fuit a Zoroastro, sive Orpheo , sive a Phrygiis, qui voluerunt tres esse ordines naturarum rationabilium , idest Deos , Daemones , Homines . Hesi dus quatuor secit addens Heroas, & dicit eos homines, qui fuerunt Saturni tempore
in aurea aetate , post mortem ex voluntate Iovis factos Daemones bonos terrenos, custodes hominum circumdatos esse aere undique , & observare opera iusta , & iniusta idonantes divitias mortalibus. Habuere Dadimones ex quorumdam sententia substantiam a prima idea vivifica , & inde ceu ex sente Procedentes essentiam animalem , & hanc
essentiam magis intellectualem habent ii
282쪽
fecti , minus intellectualem , & magis rati natem illi, qui medium teqent. Tertii, &postremi habent naturam variam , & magis rationabilem , & materialem . Cum sint igitur substantia divisi, sunt ministerio De rum quoque diverse tributi . Namque alio modo serviunt Deis , qui ante mundum omnibus rebus principium dedere , & eas vident : alio modo Deis mundanis , qui praesident mundi partibus, tributi secundum duodecim Deos supercaelestes , & secundum proprietatem horum Deorum mundanorum tributi sunt Daemones , Quamvis fuerint quidam Scriptores, qui voluere Deos su-
pracaelestes esse illos , . quos nos vocamus
Angelos, ab ipsis dictos filios Dei , praesidentes alicui caeli regioni, & quibusdam
stellis , quibus tributa esset maxima vis. Deos mundanos , vel caelestes intelligebant planetas , vel stellas , quas dicebant esse Deos, vel sermas Deorum. Iuxta hanc semientiam dixit Ovidius lib. I. Metamorphos Steia
283쪽
Stellas tenere caeleste Iolum , O formas
Sub his sunt Daemones non eo usi , verum distincti per tot ordines, quot sunt stellae in caelo ; quod sub quolibet planeta, vel stella est ordo Daemonum , id est sub Saturno Syturnii Daemones, sub Iove Iovii, sub Luna
Lunares, accipientes a suis stellis earum prinPrietatem , & dantes rebus mortalibus db vinos influxus . Legimus prope Mare ru brum fuisse hominem, omnium, quotcum que suerint umquam, pulcherrimum , ita corpore firmo, ut nullam in valetudinem sensisset, quique semel tantum in mense cinmederet , cibusque ipsius esset ex nescio qua herba, uteretur variis linguis, & cum loqueretur, tota ea regio adimpleretur sua vissimo odore, qui ab eius ore spirabat.:& habebat scientiarum omnium cognitio nem , & omnium historiarum, omnium re gionum , & omnium aetatum . Is inter alia de Daemonibus loquens, aiebat, nos, si Dae mones vocamus iis nominibus, qui Deis sunt
284쪽
- TI . attributi, nil mirandum esse , si ipsis rem gratam facimus; nam ab eo Deo, cui quilibet eorum coordinatus est , & a quo sumit Potentiam , & honorem , ei placet nomena comparare , veluti ex antiquis aliquis vocabatur Apollonius, alius I ri us, alius Palladius , alius Dionysius . Non multum distantes ab hac distinctione Theologi sacri faciunt disserentias inter caelestes substantias , nam , ut scribit S. Dionysus , eae sunt in tres ordines divisae, quorum quilibet in se
tres continet. Ternarius primus est ex sam
ctissimis Thronis , oculatis Cherubinis , &pennatis Seraphinis , qui semper Deo assident , & nihil medium est. Ternarius se cundus est Potestatum, Dominationum , &
attinum . Tertius Angelorum , Archangelorum , & Principatuum . Eaeque omnes intellectuales naturae ex nihilo a Deo crea
tae fuere , ut etiam dicit D. August. de Fide ad Petrum, de Damascenus, qui dicit solum Deum scire, an illae sint aequales secundum substamiam , an potius dissereatra . Uerum
285쪽
omnes Theologi consentiunt, superiores Amselos , & Deo proximiores maiorem divini luminis partem habere , quam inseriores. Sed, ut ad prima redeamus, quidam perusuadere conati sunt Daemones factos ex humanis animis, brasiodi auctoritate, & dicunt,
ut videmus corporum mutationes fieri, ita.& de animis pariter debere nos opinari. Namque veluti ex terra fit aqua , ex aqua aer, ex aere ignis substantia saliente ; eadem ex hominibus in Heroes , ex Heroibus in Daemones meliores animae mutamur, &ex Daemonibus paucae , & longo tempore
virtute persecte redditae purae, fiunt participes divinitatis, Plato in Cratylo vult hominem bonum esse s in vita , & post mortem Daemonem , id est prudentem , & felicem ex vocabuli significatione . Sed in Politicis
facit humanam animam diversam a Daem ne , cum dicit animam tyranni truncaria Daemonibus ultoribus . Hi Daemones ,
quiqui sint, erant Dii Gentilium , ideoque cum legimus in Homero, di aliis Poetis tot
286쪽
Eorum facta, cogitare oportet fuisse Daemones , & eorum opera iacta esse quaecumque leguntur de auguriis, somniis, portentis, mons stris , vaticiniis, interpretationibus rerum occultarum , praedictionibus rerum aliquarum suturarum, & de aliis multis huiusmodi , vel his similibus, quae qui omnia narrare vellet, pari modo id escere posset, ac numerare arenas Libyci maris, tamen ea omnia si tacerem , viderer non prorsus pensum a solvere. Et hac de caussa ex infinitis aliqua, quae mihi obviam fiunt, modo narrare volo. Legimus Hannibalem post eκcidium nimium nuclio Sagunti , vidisse in semnio Iovem eum in Concilium Deorum vocare , quocum venisset, a Iove fuit ei praeceptum , ut bellum Italiae inferret, deditque ei ducem unum ex Consistorio, quem videbatur ei sequi cum exercitu proficiscenti, & ab eo ei praecipi, ne aliquo modo retro se volveret . Ille primum timens neque retro , ne
que in gyrum se movens ducem sequebatur, postea, ut est humani moris, cupidus sciendi,
287쪽
quod vetitum ipsi foret, non potuit oculos cohibere , ecceque magnam , & terribilem feram a serpentibus undique septam , qu cumque ille proficiscebatur, illum sequi, arbores proiiciens , & virgulta , & aedificia ruens. Hoc miratus Hannibal, quaesivit ab eo iuvene, quid hoc esset: cui ille respondit, esse id exitium Italiae , quod ab ipso prosecturum erat a . Hoc somnium crede dum est , si praedictas opiniones sequi vol mus , missum fuisse a Daemone Ioviali. Ptolemaeus, qui primus Macedonum Aegypti regnum possedit, cum novae Alexandris nae civitati moenia adderet, templa, oc re
ligiones , vidit in somniis pulchrum , & Ve nustum adolescentem, maiorem omni huma- na Statua, qui ei praecipiebat, ut aliquos ex seis magis fidis amicis in Pontum mitteret , & inde ad se serendam curaret suam imaginem , fore hoc & laetum , & proficuum a mutum hae pauia ubI de SomnlIs , inter em ιο abier refertur a Vale- tera exempla. Co erat , νω MaAimo liba cap.rit, cui vel vacat, vel lubet.
288쪽
cuum suo regno, eumque locum , qui hanc Statuam exciperet, magnum futurum,& ivma perspicuum . Hoc dicto, magno comi latus igne in Caelum ascendit. Rex terribbli Amno perterritus ad se vocavit Aegyptios Sacerdotes, & iis nocturnum visum paleiscit , qui cum nescirent, quid responderent, multis super hoc dictis, ut mos est, tandem unus dictus Sosibius, homo, qui multas regiones viserat, vel secundum alios Scriptores Timotheus Atheniensis, dixit huiusmodi Statuam, qualem aiebat Rex fuisse ad testentis effigiem, inveniri in Ponto in civis
Tam Sinopis dicatam Plutoni. Ptolemaeus,
hoc relicto , & ad alia animum adiungens alia cogitabat , cum iterum idem ei somnium apparuit, multo horribilius, minans
exitium ipsi, & regno, nisi exploret, quod
ei praeceperat . Tunc Rex misit Sotelem,& Dionysium oratores ad Regem Scydrot m idem , qui tunc temporis dominabatur in Sinope, a quo variis caussis, & multis fictimnibus Oratores detenti fuere tribus ipsis an-- S a nis,
289쪽
nis , quamvis Rex Ptolemaeus interim eum multis , & pretiosis donis donaret, & rogaret , ut Oratores remitteret una cum Statua optata. Caulla morae fuit, quod populi Sinopenses nolebant permittere Numen eOrum alio transferri . Tandem Rex cum statuisset Ptolemaei voto satisfacere, oratoribus dedit simulacrum ; quamvis alii dicunt ipsos nocte quadam illud furatos , illudque , cum proximum navi esset, sine ullo auxilio humano illam conscendisse, rem certe dignam admiratione, tribus diebus ex Ponto pervenisse in Aleκandriam . Stratonice uxor Seleuci priusquam a viro amanti privigno COH cederetur , vidit in somniis praecipi sibi a Iu none , ut aedificaret sibi templum in civitate Hierapolis , quod nisi faceret, minabatur multa, & magna mala . Primum cum ea hanc visionem nihil faceret, a subita, eaque gravi infirmitate correpta fuit, quare conscio marito facto , & ex eius consensu pollicita Deo parere statim fuit aegritudine liberata.
Sic ad pristinam valetudinem restituta , &
290쪽
a viro Hierapolim missa multa pecunia,& honesto comitatu , tum ut fabricaretur templum , tum ut uxor & tuta , & honesta seret, ante eius discessum vocavit ad se unum ex familiaribus adolescentem, & mirae pulchritudinis nomine Combabum , cui Rex dixit: Cum te , o Combabe , probum virum noverim ex omnibus proceribus , &familiaribus , amo te maxime , teque multum commendo, & ob tuam sapientiam ,& observantiam, quam mihi semper praesti-risti, nunc occasio seri, ut fide tua mihi sit utendum: volo igitur te comitem esse uxori meae , ut Opus quoddam expleatur, & sacrificia fiant , teque ducem esse totius fami liae ; reversus ab hoc munere faciam, ut maximo tibi honori, & emolumento hoc tibi fuisse sentias . His verbis dictis , Combabus admodum moestus Regem rogabat suppliciter, ut eum non mitteret, neque sibi maiora se fideret, id est pecuniam, & uX rem , & sacrarum aedium fabricationem . Hoc faciebat ipse dubitans , ne Rex in futu- . . S 3 rum
