장음표시 사용
341쪽
igitur dignus acri ingenio tuo nodus: ad quem explicandum hic ab eruditis viris nihil adhuc allatum est , quod satisfaciat, fereque omnes in ea sententia sunt, ut vel manca Plutarchi verba, vel depravata omnino existiment, cuius rei manifestum argumentum esse volunt, quod cum initio scriptum sit σιαθεσμ μ- , nihil postea sequatur, quod veluti necessaria quaedam portio, Ora
tionem absolvat. Praeterea , τεσσα κοντα χρ εκατερως γίνεται, verbum εκατερως men
di suspicione non vacare putant ; & infra
communes , receptasque hactenus notiones sequamur, nullo modo tantum annorum numerum perficere posse arbitrantur. Considerabis ergo locum diligenter . Et si erit Otium , videbis etiam , quanam ratione de-sendi possit Lucretius in v1., ubi Τhucididis verba pene singula latine reddens τό- καρδια cor moesum dixit: cum certum sit καρω, id esse Hippocrati , & sere omnibus, quod τομαχος, id est ventriculi os . Hunc L cretii
342쪽
cretii lapsum nuper viri eruditissimi Petri Victorii censura animadversum legimus , sed non omnes facile asientiuntur victorio . Ego vero contra sentio, nihil in tota ea parte factum a Poeta venustius, nihil magis proprie, nihil in quo praestantioris eruditi nis , quae vere Philosophum virum deceret, expressa vestigia appareant, quam in moesticordis appellatione. Sed exspecto prius , quid sentias , ne sit aliquid occupem prior , exclusum te ab eius possessionis aditu, vetusti interdicto praetorio, astute videar subminuisse; cum facile fieri possit , ut te eadem via ad idem mecum sentiendum perduxeris.
Vale, cum ex me plurimum , tum ex Sirletio Cardinale , qui te peramanter etiam , atque etiam salutat. Roma xvH. Kalend.
343쪽
NON posium tibi negare , quod a m
tantopere efflagitas, ut ad te scribam , quid sentiam de controversa Sigonii nostri eum Gruchio de binis Comitiis, & lege Curiata. Est illa quidem ab utroque docte,& eleganter, quodque mihi vehementer placuit , modeste satis tractata : sed in neutrius opinione acquiesco . Verba Ciceronis memdosa esse arbitror , rem ipsem perobscuram . Emendatio Gruchii nimis audax est,& a veteribus libris, ut scribis, aliena . Eius opinio , qua putat Ciceronem sensisse hinaComitia omnibus magistratibus, exceptis plebeiis, fuisse necessaria, etiam si neque
rem militarem attingerent, neque extra urbem proficiscerentur : mihi incerta eis videtur , nullisque veterum monumentis pro
bari . Quae de praerogativa attulit ex Ase nio
344쪽
nio Sigonius, ut bina centuriata Consulis indicaret, parum accommodata sunt , &recte a Gruchio reprehenduntur. Quod scri- his in multis libris addi cuM ante illa verba
ita , ut tollam primam syllabam eius verbi Centuriata , quod mihi insolens videtur pae litteram in C muto, & scribo CvM CvRIM TA pro Centuriata , quae duo verba postea scripta sunt, & nescio, an illic delenda sint, di hoc loco scribenda . Fit enim se e , ut cum alter Scriptor errorem corrigit , alter postea utrumque scribat non suo loco. Veditam consulib. placet, neque enim video, qua in re indigeant Censores aliis Comitiis, quam quibus creati sunt, & cum lustrum faciunt, non aliquod imperium accipiunt, sed exsequuntur ius magistratus sui. Sic igitur sentio scribendum: Maiores de omnibuι magistratibus bis vos sententiam ferre vo-ιuerunt . Nam quum Curiata lex Confuliabus ferebatur, quum ceteris patriciis magistratibus : tum, iterum de iisdem itidia
345쪽
cabatur , ut oset reprehendendi potesas , se populum beneficii sui poeniteret. Sensus horum verborum apertus est , & ad Ciceronis causiam maxime accommodatus .
Quod enim lege Servilia fiebat, ut Deincemviri Curiata lege ornarentur : id n quis existimaret, exemplo Consulum , &aliorum Patriciorum , hoc est maiorum MDgi stratuum , fieri , qui etiam eadem Curiata lege ornabantur , cum extra urbem cum
imperio proficiscerentur, docet Cicero multum interelse ; namque alteri sine ullis comitiis iustis magistratum adepti fuerant, alteri iustis comitiis . Iam hoc inauditum, inquit, ct plane noυo more , uti Curiata lege Magisratus detur , cui nullis Comitiis ante sit datus . Caulsam postea acta, cur id institutum sit , & adhuc debeat retineri : Maiores , inquit, tis vos de omnibus his Magi ratibus , qui ea lege ornantur , O maiores, atque Patricii dicuntur, sententiam ferre voluerunt . Explicat hoc namque, quum Contulibus, vel aliis Magi, strat,
346쪽
stratibus lex Curiata serebatur . ferebatur , inquit, non fertur , ut elevet usum Curiatae legis sui temporis ) olim ideo pra ter ea comitia , quibus designabantur , C
riatis Comitiis opus erat, ut extra urbem imperium exercerent praetorium, quale hoc
est , quod Servilius optat suis Decemviris , quum ceteris , inquit , patriciis magistratibus adde lex Curiata serebatur ut omnibus Praetoribus in Provincias ituris , quid agebatur Tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi potestas, & nihil, inquit, aliud tum agebatur , quam iudicare iterum , an illi eodem magistratu digni es.sent, vel exercitui praeesse , vel Provinciam regere , aut ea potestate uti extra urbem possent. olim haec hac de caussa fiebant: nunc vero prima illa Comitia , quibus Magi stratus dantur , sive ea Centuriata , sive tributa sint, retinetis vos quidem adhuc ,& frequentes in eis adestis ; at haec Curiata , de quibus locuti sumus y auspiciorum
tantum caussa remanserunt, ea vos non initis s
347쪽
iis, ea per triginta lictores , quod magis oratorie , quam vere esse dictum suspicor , habentur. Sed ego nimis ineptus sum , qui tam multis ad te verbis utar , ut te doceam scilicet, quod neque stio, neque didici. Volui tamen in hanc potius partem pecca re , ut magis ineptus dicerer, quam minus amicus. In verbis Messallae verbum iusitis
retineo , ac si mutandum est , pro eo -- Tvsaeivs scribendum censeo. Loquetur enim
de minoribus Magistratibus, quibus inauditum est dati ius aliquod lege Curiata , praeter ius suae potestatis, quam inito Magistra tu consequuntur . At olim tam pie is , quam Patriciis minoribus Magistratibus C milia Curiata Elemnia fuerunt. Quod scibis aliud esse legem Curiatam, aliud Com, tia , non dubium est : sed abutitur nonnum, quam Cicero his .verbis . Primum, inquit, lege Curiata Decemviros ornat, uti Curia lege Magistratus detur ; at postea Curiatis, inquit, eam Comitiis confirmavit . Uides
hic, dici Comitiis Curiatis, quod illic lege
348쪽
Curiata . Tu me amabis, & valebis , tuae que, & octavii nostri sententiae de his eisdem rebus facies certiorem . Ilerda III. Nonas Novemb. Α. A. Ilerden.
ETSI nihil erat, quod hoc tempore ad
te scriberem , nolui tamen committe re , ut proficistenti Sanetio nihil litterarum darem ; cum praescitim ille me propterea prosectionis suae admonendum putarit, ut aliquid omnino scriberem . Ego vero cum diligenter in hoc ossiciorum genere omni bus semper satisfacere studui . tum uni tibi omnium maxime id ipsum a me deberi putavi, planeque sum prosessus . Illud autem, fateor, interdum me a scribendo deterret , quod tibi homini in rerum gravissimarum contemplatione, actioneque assidue occupa
349쪽
to importune me facturum arbitror , si vel tantillam moram afferam ; dum vel inanes prorsus, vel certe de levissimis rebus scriptas litteras meas legis . Scripsi xvu. Kal. Decembris ad te de Plutarchi loco, vel mendoso, vel mutilo in libello περὶ τω, ἐκλε- λομοτων χρη ραων . Exspecto avide , quid
tu primum , deinde etiam quid eruditi alii apud vos de tota ea re sentiant. De Lucretii quoque lapsu a viro doctissimo Petro Victorio animadverso , erit mihi gratissimum , si
quaenam sententia tua sit, pro tua human, rate ad me, cum satis erit otii , scribendum duxeris. Nos hic valemus utcumque, Oct
.vius item pater. Sed quid de me futurum sit, difficile est praevidere. Urbem colere, atque
in hac luce virorum eruditorum, Optim rumque suavissima consuetudine frui, quamdiu liceat , tam mihi firmum , certumquecst, quam quod certissimum. Itaque extroma omnia serenda censeo, priusquam urbem desero. Verum baec alias. Tu perge amarenos, & vale. Roma xvH. Kal. Ian. ΜDLXvII.
350쪽
LATINO LATINIO sAL 9 .PErcommode accidit, ut ad me litterae tuae XVII. l. Decemb. datae, praesente doctissimo quodam viro Petro Ioh. Nunnio Valentino, pervenirent . Ab eodem enim didici Plutarchi locum , de quo me his litteris interpellabas, non minus verbis, quam sententia perobscurum interpretationem hanc recipere, quam his litteris comprehendam, ut potero ; easque notas numerorum adscribam , quibus facilius explicare conabor acintissimi viri sententiam. Principio non credo, te desiderare explicationem illam , quae apertissima est, quo pacto ex Hesiodi se tentia Nympharum vita novem millia septingentos viginti annos non excedat ; cum ex singulorum numerorum multiplicatione ea summa reddatur : homini anno uno, cornici novem , cervo triginta septem , corvo Tom. IL Υ ce
