장음표시 사용
41쪽
36 aetate contrahendis sponsalibus inepti sunt. Ad rem S. Thomas in suppl. quaest. 43, a. 2 :. Primus hominis status est, cum quis neque ipse intelligit per se, neque ab alio capere potest. Et hunc statum obtinet homo ante primum septennium, et proinde illo tempore nulli contractui a plus est, et ita nec sponsalibus. 3 Igitur aetas septennii completi ad sponsalium validitatem tum lege, tum natura desinitur. At si cui usus rationis citius adveniat, et prudentia aetatem suppleat, hoc est, si quod agit, et quam suscipit obligationem, satis percipiat, tum et naturali et ecclesiastico iure sponsalibus ineundis aptus erit. In foro tamen externo non rata sponsalia habentur, nisi illud dilucide comprobetur, quod reipsa quidem consilium praevenerit aetatem , Glossa in cap. IuvEms adverb. dubia de Sponsa l. et Matr. , et plerique Doctores consentiunt; qua in re Episcopi est iudicium. Contra autem impuberes quicumque septennio maiores, quod communiter intelligunt, et in suturas nuptias possunt consentire , et Romanis legibus, sacrisque Canonibus sponsalia recte contrahunt. Quoniam vero lubricum et fragile est impuberum consilium, a sponsalibus contractis licite et valide possunt resilire, sed tum solum cum ad legitimam aetatem, seu ad pubertatem pervenerint,
ita tamen ut qui prior pubertatem adipiscitur, resilire statim pro libitu valeat, nec alterum, donec pubescat, expectare teneatur. At Si pubes cum impubere sponsalia ineat, n0n aequo iure utrinque consistunt; nam pubes a fide data numquam potest resilire , bene vero impubes, cum ad pubertatem pervenerit, sponsalia rescindere pro arbitrio poterit. Hanc autem rescissionem impuberes pubertatem
42쪽
37 adepti exsequi et declarare statim debent, id est intra triduum , ex quo pubertatem attigerint; in iure enim statim fieri aliquid dicitur, si intra triduum peragatur: computatur autem triduum a die, quo et adeptam pubertatem, et privilegium resiliendi cognoverunt. Ni fecerint, rata firmaque sponsalia eVadunt, cum ad valorem et confirmationem prioris obligationis non expressa rati habitione, neque nOVO consensu opus sit, cap. DE ILLIS Tde Desponsat . impub. Praeterea ius illud rescindendi sponsalia adimitur, si ante pubertatem adeptam, videlicet ante expletum in viro annum quartum decimum, et in semina duodecimum, carnalis copula inter eos persecta fuerit, malitia supplente aetatem, cap. 8 eod. Probabilius est etiam non licere amplius a sponsalibus resilire, si impuberes pubertati proximi, nimirum doli capaces , SerVaturos Sponsalia iuraverint, cap. Ex LITTERIS 10, de Sponsal. et Matrim. , ubi Alexander i II eam rationem assert et quod periculosum est contra suum iuramentum venire. 3 Sed aliquibus haec sententia non arridet, tum quia videtur Decretalis Alexandri per posteriorem Decretalem Lucii III in cap.
REuuisIVIT 27 eod. abrogata esse, dum Lucius decrevit mulierem, quae sponsalia iuraverat, m0nendam eSSe, non cogendam, tum quia explorati iuris est iuramentum additum contractui sortiri easdem eontractus conditiones; sponsalia autem impuberum conditionem tacitam habent, nisi facti puberes resiliant. At priorem sententiam diximus probabiliorem esse, quia Decretalis Alexandri III satis perspicua est, ipsius autem abrogatio est valde dubia; imo Doctores numero plures et auctoritate praestantes existimant utramque Decretalem in eo
43쪽
38 tantum dissentire, quod Alexander III edixerit nolentes servare iuramentum per censuras Ecclesiasticas cogendos esse , Lucius autem senserit monendos potius esse quam cogendos , quod coacta matrimonia infelices exitus habere solent. At praeter aetatem, in qua sola est discrimen inter matrimonium et sponsalia, cum ad illud contrahendum aetas pubertatis requiratur , generatim tenendum est inhabiles ineundis sponsalibus esse, qui matrimonium inter se celebrare vetantur. 0-mnia itaque impedimenta matrimonii, etiam quae solum impediunt et non dirimunt, illicita sponsalia et irrita faciunt. Non enim valet promissio rei, quae iure impleri non possit; contrahens vero sponsalia, si dirimenti impedimento laboret, rem impossibilem spondei, matrimonium scilicet, quod constare non potest; si impedienti tantum impedimento laboret, rem illicitam spondet, cum matrimonium contrahere prohibeatur. An autem promissio matrimonii inter impeditos licita et valida sit, si non absolute fiat, sed sub aliqua conditione, qua posita impedimentum tolleretur, hoc loco inquiri solet. In primisque certum est, si impedimentum temporale sit, non perpetuum, rite recteque contrahi sponsalia sub tacita vel expressa conditione ineundi eo tempore matrimonium, quo impedimentum abierit. Qui igitur ex. gr. 3d annum voto castitatis aliove temporali impedimento obstricti sunt, ii valide sponsalia contrahunt, at tamen suo tempore adimplenda. Praeterea, cum amolio impedimenti pendeat a voluntate contrahentis, sponsalia valida sunt sub conditione ipsius impedimenti amovendi, uti si fidelis promittat matrimonium infideli, apposita conditione, si con-
44쪽
dem est habitudo praesentis ad praesens, et suturi ad futurum , unde sicut quando matrimonium in praesenti contrahitur, requiritur unitas cultus in utroque contrahentium, ita ad sponsalia , quibus sit sponsio futuri matrimonii, susscit conditio apposita de sutura unitate cultus. 3In eo igitur tota vertitur dissicultas, an quando impedimentum perpetuum est, et eius generis, ut a solo Pontifice per derogationem iuris communis, seu per dispensationem auferri possit, sponsalia licita sint, et valeant sub conditione Si Pontifer dispensaverit' Tres invenio sententias: prima docet, eam promissionem esse omnino nullam , ac proinde contrahentium utrique licere ante, atque
etiam post impetralam a Pontifice dispensationem, altero invito , resilire , nisi post dispensationem
ipsam rati habitio, aut novus consenSUS acceSSerit.
Potissimum huius sen: entiae sundamentum est in L. 83, et L. 437 ss. de V. 0., in quibus promissio rei, quae iure impleri non potest, nullius momenti habetur, etiamsi sub conditione in pactum deducatur. y Nec ad rem pertinet, inquit citata Lex137, quod ius mutari potest, et id quod nunc impossibile est, potest possibile fieri; non enim secundum suturi temporis ius, sed secundum praesentis aestimari debet stipulatio. I id habetur etiam L. 69 1I. de Stipui. Servorum e duod si sub conditione stipuletur Nec eo casu valet stipulatio, quia ex praesenti vires accipii stipulatio, quamvis petitio ex ea conditione) suspensa sit. 3 Hanc
sententiam tradunt Ioannes , Andreas, et Panormitanus in cap. SUPER Eo de Condit . appOS., eam-
45쪽
40que vero probabilem vocant Ledes ma, Sancheg, de
Luca, Giraldi, Berardi, Zallinger, Revue Theolog.ssir. 1, pag. 75, Melanges Tlieol. shr. 2, p. 592,
et e Acta ex iis excerpta, quae apud S. Sedem geruntur etc. 3 fascic. II, mense Aug. 1865, innixi quibusdam S. C. C. decisionibus, ex quibus inserunt huic sententiae adeo esse inhaerendum , ut ab ea recedere nulli amplius permissum sit. Se .cunda praecipuum auctorem habet Guttiereet, eamque exponit Sancheg de Matrim. lib. 5, disp. 5,n. 11 his verbis: et Secunda sententia docet talem
contractum et promissionem obligare; at esse revocabilem, posseque alterutrum contrahentem, altero invito, resilire ante et post dispensationem impetratam, nisi ea impetrata ratificetur consen-Sus, sicut Sp0nsalia impuberum rata sunt et obligatoria, revocabiliter tamen , cum possit uterque pubes Iactus resilire, ut diximus. Dicitur revocabilis quia non est dicendum ita firmum et irrevocabilemeSSe hunc consensum praestitum a personis inhabilibus sub conditione, si Princeps dispensaVerit, ac quando personae sunt habiles. a De hac sententia ita censet idem auctor cit. loco n. 13: e Secundam autem hanc sententiam minime percipio. Non enim video qualiter stare possit aliquem esse obligatum, et semper posse resilire; Si enim potest resilire , ergo non est obligatus. Nec confert simile de sponsalibus impuberum : quia impuberes non Semper resilire possunt, sed statim ac pubertatem nacti fuerint; at iuxta hanc sententiam possunt Semper contrahentes resilire, nisi obtenta dispensatione novam obligationem ineant. a Tertia denique sententia, quam praeter Engel, Pirhing, Reissensi uel, de Iustis amplexati sunt S. Alphon sus
46쪽
ni, Gury n. 4438, et auctor Theol. mor. ad usum Se- min. Mech lin. 4861, docet sponsalia sub conditione dispensationis Ponti siciae nullius roboris et effectus esse, ubi promittentes eo ligentur impedimento, in quo Ponti sex non soleat dispensare, aut nequeat, aut etiam si nulla adsit iusta causa dispensationis obtinendae. At vero si contrahentibus subsit iusta causa dispensationem petendi, et impedimentum eius generis sit, in quo Pontifex facile et frequenter dispensat, hoc in casu censet sponsalia rata simmaque esse, ex iisque irrevocabilem obligationem oriri lum dispensationem Pontificis comparandi,
tum, ea impetrata, matrimonium contrahendi. Haec autem sententia caeteris, ni fallimur, probabilior est et serme certa. Namque explorati iuris est ex contractu conditionato , modo conditio honesta et possibilis habeatur, veram obligationem induci, adeo ut cum semel exstitit conditio, conventis standum est e perinde ac si eo tempore, quo Stipulatio interposita est, sine conditione facta esset a
L. POTIOR 11, st. 0ui potior. in pignor. At conditio, de qua disputamus, honesta est; versatur enim circa obiectum honestum , scilicet matrimonium post obtentam dispensationem ineundum; est etiam possibilis, ubi impedimentum ecclesiastici iuris sit, nec desit causa, ob quam Pontifex soleat facili negotio dispensare. Praeterea huiusmodi sponsalia duplicem obligationem involvunt, alteram petendi dispensationem, alteram , dispensatione obtenta, contrahendi matrimonium, quod quidem utrumque honestum et possibile est. De his plura dabit Sancheg cit. loco, et S. Alphonsus de Ligorio, cuiuS
haec sunt Verba: e quia omnis contractus, licet pro
47쪽
tempore impedimenti non sit validus , potest tamen esse validus respectu ad tempus quo impedimentum aufertur : actus enim factus tempore
inhabili valet iuxta iurisprudentiae axioma pro tempore habili, ad quod refertur. 1 De septimo
Praec. dec. de restit. n. 650. Dixi doctores primae sententiae quam maxime
inniti auctoritate S. C. C. Reapse 1' assertur decisio in Burgens. Sponsalium 26 Ian. 1709 , ubi haec habentur: a Per litteras speciales huic S. C. transmissas resert Episcopus Burgens. quod Vincentius Scevoli, filius Matthaei et Magdalenae, silia T. B. Scevoli, ambo de paroclii a Braxit, et invicem coniuncti duplici quarto consanguinitatis gradu ,
contraxerunt sponsalia de suturo coram testibus et eorum propinquis , parentibus et amicis , et sub conditione , quod Vincentius sponsus apostolicam dispensationem super tali impedimento impetrare debuisset, quodque post aliquod temporis poenituerit Vincentium dictorum sponsalium , a theologis et doctoribus instructum Sese nullo pacto teneri ad eorum observantiam , utpote initorum inter personas impedimento dirimente obnoxias :viceversa Magdalena sponsa , perstans in eorumdem sponsalium firmitate et observantia, recursum
habuit ad eumdem Episcopum, qui tamen anceps in huiusmodi dubii resolutione, humillime exoravit ΕΕ. PP. pro eius declaratione, quod Sane prO- positum in anteacta congregatione iussum suit, ut illud poneretur in solio. Hinc parendo mandatis, hodie proponitur; an sponsalia sustineantur in ea. Su. S. C. C. respondit: Negative. 3 2' Adducitur decis. in Ian. 12 Dec. 1733; en casus. Post Sponsalia inter duos quarto consanguinitatis gradu die
48쪽
18 Mariti eiusdem anni celebrata , et biduo post confirmata tum iurisiurandi religione , tum promissione, quae priori chirographo deerat, impetrandae dispensationis, vir cum alia contraxit sponsalia. Prior sponsa promissionis exequutionem adurgebat, eo vel magis, quod veniam a S. Sede oblentam praeserebat. Proposito dubio, an sponsalia sustineantur, S. C. C. reposuit et negative et amplius. I Huic similis est triplex eiusdem decisio, Seu Sypon. resol. spons. 2 Maii 1857, Mileuitana 22 Feb. 1862, et Bonaventura imped. Spons. 27 Ian. 1863, ubi eamdem quaestionem propositameSSe, eodemque sensu resolutam amrmore iidem auctorea non reformidant. Verum haec documenta non adeo momentosa
sunt, ut impediant , quominus tertiae sententiae adstipulemur. Etenim decisiones allatae dubio respondent: e An sponsalia in casu sustineantur' vPorro aliud est inquirere , an sponsalia Sub conditione, si Papa dispensaverit, licita sint, et obligationem absolutam in se inducant petendi dispensationem, ei ex Spectandi conditionis eventum; aliud est quaerere, an sponsalia sustineantur. Aliud est dicere sponsalia nulla esse, aliud ea non sustineri. Haec duo valde diversa, ac disparata inter se Sunt.
In priori casu agitur de quaestione iuris, seu de intrinseco sponsalium valore; in secundo quaestio facti proponitur, seu de agendi modo inquiritur, qui a pluribus rerum adiunctis dependet. Ubi
decernitur sponsalia non esse licita, prono alve0, ac legitima consequutione descendit ea non Sustineri. Ierum e contra ubi statuitur sponsalia non Sustineri, non inde insertur nec licita ullo modo ea esse aut valida, quandoquidem licet con-
49쪽
44 stet de validitate sponsalium, adeoque de obligatione, qua uterque obstringitur a side data haud resiliendi, fieri tamen potest, ut quaestio praetica Submoveatur, num Sponsalia, omnibus perpensis facti adiunctis, sustineri debeant, vel potius dissolvi. Neminem namque latet, alienum esse a S.C. C. praxi coactionibus uti, quae dii testes solenteritus frequenter habere: adeoque in materia Sponsalium in moris habere , ut pars invita , ad ea , quantumvis valida, implenda nullo modo adurgeatur, ubi ex matrimonio coacto, magna exinde dissidia , ac scandala pertimescenda facile sibi persuadeat. Quae cum ita sint, iam pluribus opus non est, ut quisque facile sibi persuadeat, citatas decisiones alio spectare , adeoque quaestionis , do qua agitur, nodum nullomodo praecidere. Quod ut clarius innotescat, non abs re erit pauca de Singulis decisionibus satius animadvertere, quam disputare. Ad primum porro quod attinet, attenta vel ipsa dubii formula , nil vetat quominus dicamus S. C. C., missa quaestione iuris, decrevisse sponsalia, de quibus disputabatur, non sustineri, sive quod nulla iusta aderat causa petendae Obtinendaeque dispensationis, sive quod sermo erat de duplici consanguinitatis gradu, in quo tunc temporis tam lacile dispensari non solebat, sive quod praevidebatur matrimonium, si pars renuens ad contrahendum adurgeretur , infelices exitus habiturum, sive demum quod alia aderant rationum momenta,
quae exp0scebant, ut pro bono pacis prudenti, ac opportune procedendi modo provideretur, ipsumque ius, si quod esset quaesitum, licet valida essent SponSalia, auserrεtur. Idem profecto dicendum est in secundo casu, ubi duo praeterea accedunt notatu
50쪽
45 valde digna. Alterum est, quod sponsalia die 18 Iunii simpliciter et absolute celebrabantur , et nonnisi biduo post conditio petendae dispensationis adiungebatur. Alterum est, quod, inscio viro, ut ipse asserit, supplices preces multo ante porrectae, et apostolicae dispensationis litterae, ante ipsa sponsalia, obsignatae fuerant. Quibus rebus sic se habentibus , nemo est, qui statim non videat, planeque intelligat haud agi in casu de quaestione, an sponsalia valida sint, sed potius quaeri, an dispenSatio, a momento, quo signata fuit, impedimentum sustulerit, ita quidem ut sponsalia postmodum inita aeque valida dicenda essent, ac si inter personas contracta , quae nullo amplius canonico impedimento ad nuptias celebrandas detinerentur. 0uum huic quaestioni negativum responsum dandum sit, e eo quod dispensatio non tollit statim impedimentum , sed mandatum dumtaxat praesesert ad dispensationem indulgendam vadeo ut impedimentum perseveret, usque dum litterarum Apostolicarum exsequutio illud non sustulerit, iam facile intelligitur, cur S. C. C. sponsalia non sustineri in casu reposuerit. Facili pariter modo explicari possunt tres adductae nuperrimae decisiones. Nam in prima agitur de sponsa
libus pure et simpliciter initis , quippe quod de
dispensatione obtinenda serius actum est, quando nempe impedimentum consanguinitalis, quo Sponsi detinebantur, post primam solemnem denunciationem detegebatur, eodemque sermo momento quo Vir, mulato consilio, sponsalia cum alia conciliavit. causam praetexens , quod mulier ipsa iuri suo renuntiaverit , eiusque parentes fidem non praestiterint in tradenda dote, quam promiserat.