장음표시 사용
481쪽
474 raptu in stricto sensu canonico: T. ex clandestinitate, vi decreti tridentini; 8. ex crimine, quod importat adulterium et matrimonium, vivente coniuge, attentatum, vel adullerium cum promissione suturi matrimonii; et 9. ex cultus disparitate. Ad caetera impedimenta canonica quod Spectat, ex iis, quae superius exposuimus, satis abunde dignoscitur, qua r ilione, quove modo, lex ea acceperit, ac sua secerit. Si quis porro haec omnia serio mente revolvat, allenteque cum iis comparet, quae de impedimentis canonicis superius intractatu a nobis sunt exposita, manifesto perspiciet nullum ferme adesse canonicum impedimentum, quod, in omnibus, cum civilibus eiusdem nominis ac generis impedimentis amussim concordet, quin imo videbit nonnulla dari , quae maxime discrepant.
Duo hic sedulo notanda sunt. Alterum est et ex quo lex nonnulla impedimenta canonica non recenseat, non inde inseras ea prorsus a lege reiici. Lex ex. gr. de volo solemni, ac de ordine sacro , altum silet ; sequitur ne, ex hoc silentio, quod ordo impedimenium civile dirimens non sit ' Scio
adesse nonnullos, qui a mirmativam sequuntur sententiam, ac modis omnibus persuadere conantura civilibus ministris matrimonia sacerdotum permitti, ac celebrari luto posse ac debere. Verum pro sententia negativa plura argumenta depromi
possunt, tum ex ipsa praecipua regni lege, quae admittii religionem catholicam esse religionem Status, tum ex aliis legibus, quibus Clerus catholicus agnoscitur sacris canonibus subiectus, ac proinde obnoxius effectibus, qui exinde oriuntur, tum demum ex doctorum ac tribunalium auctori-
482쪽
475tate, quae in Galliis, ubi lex pariter de ordine silet, pro impedimento iudicium protulerunt. e La risposta negativa, ait Cl. Audisio, si dimostra storicamente, giuridicamente e moralmente. y Vide quae ipse habet ad suam thesim demonstrandam in Ar-ehiuio delι' clesiastico lasc. 26, vol. 5 Februar. 1866. Deus saxit, ut Gubernium etiam in hisce Italiae regionibus prohibeat, expressa lege aut decreto saltem administrativo, ut aiunt, quominus ministri publici huiusmodi matrimonia in posterum celebrent, aut ut, sin minus iurisconsulti, ac iudices, si res ad eos deserri contingat, quod tamen numquam fore exstiturum licet ominari, exemplum tribunalium , ac iurisperitorum gallorum sequantur , aperteque declarent irritum eorum matrimonium, qui sacros ordines susceperunt, votumque castitatis solemne nuncuparunt.
Vide D. Mentot de Dein martin e Mwmoire et consultation pour te si eur et la da me Dumonteii, , opus inscriptum et De la iurisprudence fur te mari age des prsitres, de non c4e a la Chambre des De pulsis, et des regles du Code civit fur te mari age s
siastique , et e Cours alphabhiique et methodique de droit Canon .s et Henrion Code Eccl. Franςais. Chardon e Traile du Dol, y t. 1, n. 22, nec n0nia Garretia de' Tribunali, Gemona 27 gemn. 1866, n. 4. Alterum notatu dignum illud est, quod impedimenta, de quibus codex civilis silet, vim suam
coram Ecclesia integre exserunt, eo quod auctoritas civilis impedimentum ab Ecclesia constitutum abrogare nec potest, nec vult. Non potest quidem
483쪽
476 ut perci se patet, et lassus est ipse Napoleon I, quando in discussione haec proferebat: eon ne pretobligem se ministre des cui es is beniriles maritiges valabies , fulvant les Dis civiles, lorsqu'il aper otiqueique e echenient canonique. a Cons renc. de Code t. 2, p. 26. In e0dem sensu pluries reposuit Portalis. Vide Joustret t. 1, p. 300. Non vult autem quia, caeteris omissis, laica de matrimonio lex, ex legislaturis voluntate forum externum respicit, adeoque conscientiam non attingit, quin imo in individuo, quadam mentis abstractione, hominem socialem abli omine religioso ita distinguit ac separat, ut alterum quoad relationes mere civiles in ordine externo dumtaxat devinciat, alterum vero liberum prorsus relinquat quoad esseclus religiosos in ordine spirituali, seu in iis, quae Deum et conscientiam respiciunt. Ex quo manifestum profecto est, matrimonium christianum, dum in faciem Ecclesiae celebratur, in sua integri late cum suis impedimentis canonicis prorsus relinqui, nihilque lege decerni, quod illi, uti sacramento, obsistat et adversetur. Tandem tria in Codice habentur impedimenta dirimentia, de quibus nulla in iure canonico men- tio sit, eaque sunt 1. desectus consensus parentum 2. desectus publicae notitiae matrimonii; 3. desectus iurisdictionis in ministro status civilis. 0uae enim de notitia matrimonii ecclesiastici, et de praesentia parochi in locis, ubi Concilii Trid. decretum sess. XXIV, c. 1 publicatum e St, ac usu receptum, praescribuntur in iure canonico, nil commune habent cum iis, quae a lege civili decernuntur.
De impedimentis civilibus prohibentibus , quae l. ad oppositionem rite ministro significatam; 2. ad desectum proclamationum , et 3. ad desectum
484쪽
477 vidui latis, superius commode nos reduximus, sequentia prae oculis habeantur. 1 ' Quotiescumquo oppositio aliqua sat ab eo, cui id iuris competit, ob causam a lege admissam, celebratio matrimonii suspensa manet, ex art. 90, ubi aperte enunciatur: e Loppositione fatis da ehi ne ha tu fa-eottis per eausa ammessa dalla lagge, sospende laeelebrarione det matrimonio sino alla senteneta passata in gludicrio, per is quale ria rimossa Poppostrione. I De iure laciendi oppositionem , de quo personis quibus oppositio competit, nec non de modo servando in exercitio huiusce iuris, vide art.
ser Mourion l. 1, p. 315-329. 2' Plura de promulgationibus in Codice praescribuntur, quise a ministro strictim sub poena pecuniaria, bri. 126, servanda sunt. Verum nemini, ex dictis , dubium esse potest, quin earum omissio impedimentum tantum prohibens importet, ita ut matrimonia, iis posthabitis etiamsi extra regnum celebrentur, valida sint. 3' Tandem de desectu viduitatis habetur art. 57: et Non pud contrarre nureo matrimonio la donna, se non decor si disci mesi datis seio-glimento o tali'annullamento det matrimonio precedente, eccetiuato ii emo espresso netrari. 107. Cessa questo diuisio dat gismo, in cui ἰα donnaabbis partorito. a Nullum dubium, quin quae hactenus dicta sunt, ea ad existentiam impedimentorum sive dirimentium , sive prohibentium pertineant.
Reliquum est, ut de eorum relaxatione aliquid dicamus. Porro dantur quaedam impedimenta , quae a Rege, vel ab auctoritate, cui id muneris commisSum est, ob graves causas, relaxari pos-
485쪽
Sunt. Cuius enim est legem condere . eius etiam est, eam solvere. Lex art. 68 haec habet: et Ii re, quando concorrano gravi motivi, pi Idispensaredagii impedimenti indicoli nei numeri 2 e 3 del-Part. 59 hoc est in impedimento consanguinitatis
inter fratrem et fratris filiam vel sororem, et fratris silium, et assini latis in primo gradu, lineae transversalis). Pu3 anche dispensare doli' impedimento deli elu, ed ammellere at matrimonio ι'uomo che hacompluto gli anni 14, e la donna che ha compluto gli anni 12. 3 Art. 78 dicitur: cIlree te autoritis acto delegate possono per gravi motivi dispensare da
una delis pubblicarioni. . . . Pud anche venir conceS-
εα per cause gravissime la dispensa di ambedue lepubblicarioni. ... 3 Quamvis vero lex de omni alia cuiusvis generis dispensatione haud loquatur, non inde tamen inferri debet, Regem facultate destitui dispensationes huiusmodi concedendi , adeoque subditos nequire ad eum recurrere pro dispensationibus obtinendis quoad illa impedimenta lege civili statuta, quae a iure naturali, aut divino aeque simul non proficiscantur, ac prodeant. Εtenim plures iurisperiti arbitrantur Principi in regnis etiam, ubi ex forma recepta, eius non est leges ferre, potestatem inesse dispensandi ultra ca-Sus per legem express0S, tum quia aliud est, quod lex non dixerit Principem dispensaturum , aliud quod dixerit non dispensaturum , tum quia , licet lex dixisset, Principem n0n dispensaturum , non inde sequitur , eum dispensandi potestatem amisisse. Vide de Halteau d'Orignr de retat civit tit.
486쪽
Supplices preces pro dispensatione obtinenda procuratori regio porriguntur, qui, additis animadversionibus , ad Ministrum Iustitiae moderandae praepositum eas dirigit. Hic rem ad Regem deseri, et edictum obtinet, quod procuratori regio traditur, in regestis deinde , praevio mandato Iu dicis, transcribendum. Exemplar tandem edicti ad
Ministrum loci, ubi sponsi commorantur, expeditur, et cum caeteris actibus publice exponitur. PARA SECUΝD1 - Praetica. Si res ita procederent, ut matrimonium eadem die. lam eorum Parocho, quam coram administro civili celebraretur, et praescriptis legis , tum ecclesiasticae, tum laicae simul satisfieret, prosecto in praxi vel nulla dissicultas adesset, aut si exoriretur, facile solveretur. Verum non ita se res habet. Nam lex civilis nihil omnino sollicita est de iis, quae a lege canonica praeseribuntur, et non modicae inde ambages occurrunt, quin imo, ut verba cl. Carion-Nisas, mea faciam: e a1 ourd'hui ii petitv avoir contrat civit et nul pacte religieuae, pacte religisum et nul contrat civit. On peut vivre aveo lameme femme epouse selan is lol, et concubine selon
n'en eonesura potnt qu'il tui soli intordit d'en aeeordor hors de ees eas. Qu'on tes tonsidere, comme un aete de justiee oti d'indulgence, elles rentrent dans l'exercice de son pouvoir qui est, Iopsque la tot no lui en enleva pas la saeulli, de tempstrer ce quele droit positis aurait de trop rigolire ux dans son application ades circonstanees extraordina ires. . . Ainsi nous pensons que lolit partieulier qui , dans des eas imprevus , et pour des motiis graves, aurait a domander des dispenses relativement au mariage, Pourrait se pourvoir au pres du Rot, en conseil d'etat. .
487쪽
Iu conscience, epouse Selon la conscience, et concubine selon la lol. 30uae cum ita sint, osse ii nostri ratio modo postulat, ut praecipuos casus, qui aliquod lacessere negotium possunt, in hac Secunda parte exponamus, et quid in praxi agendum, laciendumque sit, breviter indicemus. Sic enim haud di melle erit decernere , quandonam et quomodo matrimonium civile et ecclesiasticum , attentis impedimentis a iure canonico et civili praescriptis, secure et Sine gravi incommodo contrahi possit. Quaeritur itaque 1' quomodo agendum sit cum poenitente, vel parochiano. qui matrimonium in faciem tantum Ecclesiae, posthabitis civilibus sormis, intendit inire ' Quamvis verum sidelium matrimonium in locis ubi viget Tridentinum decr.
cap. 1, SeSS. XXIV, tum Solum contrahatur, quumvir et mulier, impedimentorum experies, mutuum consensum patefaciunt coram Parocho et testibus, secundum praescriptam a Tridentino formam, atque ita contractum matrimonium omnem suum valorem obtineat, nec opus sit, ut a civili potestate ratum habeatur aut confirmetur; attamen valde expedit, ut parochus ad connubium celebrandum sponsos non admittat, nisi serio in anteceSsum, coram testibus etiam, si oporteat, promiserint, legeS omnes de larmis civilibus religiose se esse servaturOS; ea
tamen intentione, ut sistendo se Gubernii ossiciali, nil aliud faciant, quam ut civilem caeremoniam exsequantur, ut docet Benedictus XIV Brevi, REDDITAE SUNT NOBis 17sept. 4746. Quantum utilitatis ex hac sponsione inde derivetur, atque accedat, nem0 Sane est, qui non videat. Etenim 1' si non 0mnis sponsis praepeditur via, saltem in parte oc-
488쪽
481 cluditur, civiles sormas ex qualibet etiam sutili causa omittendi, essiciendique, ut matrimonium christianum sanctione externa destitutum , nullo urgente gravi molivo, exsistat; 2' vitantur gravia incommoda, quibus sponsi ipsi, et quandoque etiam parochi, ob neglectam hanc promissionem , fortasse subiicerentur; 3' bono, tum coniugum , tum sobolis prospicitur, quia hoc modo, eum de celebratione matrimonii civilis non amplius dubitari rati0nabiliter liceat, iam de civilibus, qui exinde derivantur essectibus , coniuges Securi sunt; 4' tandem providetur religionis bono, quia salis efficaciter impeditur , quominus coniuges , Si eos
matrimonii taedeat, maximo omnium bonorum seandalo, mutuo separentur, et cum alia persona matrimonium civile, de Specto S3cramento, coram ministro civili misere ineant. Diximus consulto, id valde expedire: nam non eo progredimur, ut asseramus nusquam dari casum, in quo matrimonium
christianum, qualibet omissa promissione, de implendis sormis civilibus, celebrari non solum liceat, quin imo omnino oporteat. Nostrum non est hos casus recenserρ, multoque minus eos indigitare, in quibus parocho permittitur, ut omnibus rerum adiunctis inspectis, matrimonio benedicat, etiamsi sponsi legi civili parere perfracte recusent. Illud , quod iuxta legem nuperrimam , nemo inscios ire potest, est, nempe in mortis articulo, parochos, pro bono spirituali infirmi, matrimonium celebrare tuto ac secure posse, licet is declaret, civiles
formas, si unquam convalescat, Se haud esse impleturum.
Quaeritur 2. quid agendum sit cum poenitente, vel parochiano, qui matrimonium in faciem Ec-
489쪽
482clesiae cum impedimento civili, inire desiderat ac intendit' Consessarius, vel parochus debet diligenti examini subiicere impedimenti naturam, quo
parochianus vel poenitens delinetur, non quidem, ut infaustae legis exsequutioni cooperationem tribuat, sed ut bono coniugum, et prolis unice provideat. Itaque si impedimentum tolli, civili di- Spensatione, neutiquam p0test, omnes industriae nervos in id intendere debet, ut Sponsi a proposito matrimonio, quod civiliter irritum, ac fructibus civilibus destitutum semper eSset, omnino avertantur. Si vero impedimentum facile deleri possit, et simul praevideatur matrimonium faustum suturum, consultum sane est, ut sponsi utilibus adiuventur consiliis, quo facilius dispensationem
assequantur, eaque oblenta, nil vetat, quominus matrimonium coram Ecclesia in Domino celebretur. In hisce rerum adiunctis, parochus gratissimum parochianis se reddet, si eos, maxima comitate ac urbanitate, exceperit, et de omnibus, quae peragenda sunt, monitos ac vigiles esse voluerit, accurateque docuerit. Quum usu venire aliquando possit, ut praeter civile, obstet etiam impedimentum canonicum, parochus et consessarius curare debet, ut apostolica dispensatio obtineatur, antequam ipsum civile matrimonium locum habeat. Vitandum namque sedulo est, ne sponsi proximae peccandi occasioni sese exponant, neque ullo modo credant se iam veri matrimonii vinculo esse copulatos, dum tamen matrimonium , ob dirimens canonicum impedimentum, nullum est. Quae cum ita sint, nemo est, qui non videat, quantum intersit, ut parochus impedimenta tum canonica,
tum civilia, probe noscat. Tunc enim ipse facile
490쪽
483 poterit utrumque impedimentum tempestive removere, et parvi quidem refert, generatim loquendo, definire a quanam dispensatione petenda initium sumi debeat. Quaeritur 3. Quid agendum est, si poenitens, vel parochianus in laciem Ecclesiae tantum matrimonium valide contraxerit, sive quod actum civilem plane omiserit, sive quod, cum impedimento civili dirimente, impleverit Τ 0uum in utroque eventu matrimonium coram Deo valide contractum sit, sequitur prosecto poenitentem, vel parochianum tuta conscientia uti matrimonio posse, quinimo ipse graviter peccaret, Si coniugem desereret, aut debitum coniugale praestare detrectaret. Nulla de hac re quaestio moveri potest, quum ex SS. PP. et SS. CC. responsis aperte liqueat et hisce matrimoniis suam quoad maritalem nexum inesse vim et valorem, qualiacumque tandem fuerint impedimenta ab saeculari potestate, Ecclesia non consulta, nec probante, perperam ac nulli ter eonstituta ; et ut verbis utar S. Poenitent. 6 iunii 1824. Vide respons. ad Episc. Aniciens. 7 Apr. 1826.
Verum enimvero quaedam a parocho, vel consessario, in utroque eventu praestanda sunt. In priori enim casu, quando nempe actus civilis omissus
est, sponsi enixe horiandi, quin imo et cogendi sunt, nisi ratio potissima aliter suadeat, ut coram ministro civili matrimonium rite ineant. Hoc enim pacto 1' matrimonium civilibus fructibus non privatur; 2' proles nascitura, coram lege, ut legitima habetur; 2' tandem periculum removetura proposito recedendi novumque ineundi matrimonium civile, vitamque in adulterio legaliter traducendi. In posteriori casu, quando nempe ma-