Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

APPENDIX I.

444tem, nec absolute cogit partem ad contrahendum, sed efficit, ut, invito animo, consentiat, et certus proinde eius libertatis gradus per iniuriam tollatur. Cum vero codex art. 4408 statuat in genere, consensum metu gravi et iniusto extorium in contractibus validum non reputari, prono iam alveo descendit matrimonii etiam contractum huiusmodi metu initum non consistere, ac proinde nullum essectum , nullamque obligationem parere. Metus

gravis tunc,habetur art. 1112: Ouando st di talnutura da fare impressione sopra una persona sensata , e da poterie incutere rugionevole timore diesporre sὸ e te sue sostanete ad un male notabile. Si ha riguardo in questa materia asseta, at Sesso, ed alia condietionei delle persone .pa Quaenam debeant concurrere , ut metus gravis sit, ex hisce

verbis aperte liquet, ex quibus pariter manifestum est, prudentissiudicis arbitrio relinqui, ut in casibus peculiaribus diligenter inspiciat, ac perpendat personarum Sexum, conditionem, aetatem, animi robur, aliasque circumstantias, et ex iis omnibus desiniat, num metus gravis fuerit, vel levis. Si enim levis metus fuerit, aut etiam reverentialis, ut aiunt, quo nomine intelligitur existimatio et formido mali, quod timemus ab iis, quorum legitimae potestati obnoxii sumus, nisi eorum Voluntati obtemperemus, profecto dicendum est matrimonium nullo pacto dirimi, dummodo timor reverentialis a gravi comminatione seclusus prorsus sit; quod eruitur etiam ex art. 11 14, ubi statuitur; Ιιisolo timore riseremiale , seneta che Sta in- te enuta violenta, non baata pre annullare ii con-

Altera causa , quae validitati matrimonii prae-

452쪽

APPENDIT I.

445cipue obsistit, eo quod ad vim referri, et in vi includi commode potest, est raptus , Seu Vi lenta personae de loco in locum a uetio, matri imonii ineundi causa. Articulus 1108 haec habet:

In consenso non e valido, M. . . . estario con violanetao carpido eon dolo. Iam vero ubi adest raptus, et quamdiu persona rapta in potestate raptoris invita et reluctans est, existit violentia, adeoque eonsem sus, si qui externe exprimitur , extorius dicitur, nec amplius liber est, ut citatus articulus praescribit. Itaque matrimonium, durante raptu, initum , impeti potest. Rem exemplo illustrabo. Sit puella, quae per vim, seu physicam, cuiusmodi est violenta manus iniectio, seu moralem , ut sunt graves minae , gravisque metus , aut ab ipso raptore, aut a mandatario illatae, de propria domo extrahatur, et ad domum municipalem reipsa a ducatur, ubi adhuc in potestate raptoris constituta ad nuptias coram ministro ineundas metu potius, quam voluntate adigatur. Nemo sane dubitat, quin huiusmodi raptus impedimentum dirimens constutuat. Aliter autem dicendum esset, si puella non amplius invita, sed volens, lubensque consenserit,

et quod ipsi antea displicuit, tandem inciperet

placere.

De raptu fraudulento, seu seductionis, qui locum habet, quando ob eumdem finem matrimonii ineundi, . puella precibus, suasionibus, pollicitationibus, aliisque blandis ac insidiosis artibus seducitur, ut lubenti animo raptorem ipsum sequatur, controversia est, an citatus articulus loquatur.

Sunt auctores, qui tenent huiusmodi raptum libertati consensus ita adversari, ut matrimonium legali ter perimere possit, praesertim quod saepenu-

453쪽

446 APPENDIT I.

mero facilius resistitur apertae violentiae , quae animum alienat, nedum conciliat, quam fraudulentis suasionibus, captiosis illecebris , ac sollicitationibus dolosis, quibus inexperia ac versatilis puella circumvenitur, scite sallitur, et ad consensum praestandum adducitur , qui profecto , nisi huiusmodi acta exstitissent, numquam praestitus esset. Dum autem ii auctores id assirmant, iudices monitos esse volunt ac vigiles, ut caule , prudenterque in hoc negotio procedant. Hinc Mourion t.

I, p. 344 haec habet: Ila ne deuroni jamaia pro-

noncer la nullite qu'aulant qulit sera bien eonstate par les circonstantes I. que la libet'te des epouae aete vraiment detruite, et 2. qu'elleil'anete par desinfluentes immor ales et de nature is ne pouvois eire

sanctiora nees par la tot. Verum haec non adeo momentosa sunt, ut in eam sententiam adducamur. Lex enim, missis caeteris argumentis, quae adduci possent, matrimonii libertatem respicit, quae incolumis et salva manet, cum rapta voluerit, serioque consenserit, apprime advertens, se coniugii ineundi causa, fugam arripere, et coram ministro

sese exhibere 13. Cum Concilium Tridentinum et Sacrii Canones

passim ita loquantur de raptoribus, ut de rapiri cibus prorsus serveni Silentium, quaesitum inde suit, an impedimentum raptus locum habeat, si

Sermo hie est de persona, quae sub potestate Parentum, vel tutoris, aut euratoris amplius non est. Namque si ab iis adhuc ipsa dependeat, et volens raptorem, eisdem invitis, sequatur, haberetur raptus in parentes, vel lutores, in quo deprehenderetur iniuria illis illata , sine quorum eonsensu matrimonium contrahi nequit, unde eonstitueretur impedimentum dirimens eivile ex defeetu eonsensus parentum, aut tutoris. Disisti Cooste

454쪽

APPENDIT 1.

447 mulier per vim virum rapuerit, et duplex, ut vidimus, adest sententia. Verum cum lex civilis loquatur simpliciter de libertate consensus, nihilque de raptu, vel raptore dicat, plerisque omnibus placet opinio, quae statuit perinde omnino esse, si semina rapiat virum, ac si vir rapiat seminam, tum quia in utroque casu libertas illa, quae requiritur a lege , aufertur, tum quia alia etiam matrimonii impedimenta seminas ac viros aeque, et indiscriminatim assiciunt, tum denique quia, iure civili, expressio masculini sexus etiam semineum sexum comprehendit, saltem in correlativis, ubi eadem ratio militat. Caeterum duae huic impedimento gravissimae

apponuntur exceptiones, quarum altera est, ut

matrimonium impeti possit ab alterutro tantum ex sponsis, cuius liber consensus defuit. Id enim patet ex art. 105 superius citato. Altera est, ut ius petendae abrogationis exerceri amplius nequeat, post continuam unius mensis cohabitationem , ex quo alteruter sponsorum suae libertatis exercitium

plene obtinuerit. Id liquet ex art. 106: Non e pluammissibile tu domanda di nullita per se cause

represse net articolo precedente, se vi fu coabitarione continuata per un mese, duo ine is sposo hariaequislata la sua plena liberta.

Hactenus, ex prima O art. 105, de defectu

libertatis consensus dictum est. Sequitur modo

quaestio de errore ex altera S ubi dicitur: Θando ut m errore nella persona, ι'atione di nullitis pudessere promossa da quello degli spori ine fu indotio

in e rore. Error itaque personae nulli latem matrimonii importat. Triplex error ex iure civili considerari potest in matrimonio, nempe perSonad

455쪽

APPENDIT I.

448 physicae, personae civilia, et qualitatis tum praecipuae , tum secundariae. Error personae physicae ille est, quo una persona sumitur pro alia I error per Sonae civilis, seu substantialiter qualisseatae tum liabetur, cum quis pulatur ex delerminata ac ceria familia ortus, dum tamen ad aliam prosapiam, iis progeniem spectat. Error qualitatis eSi,'cum

quis iudicatur iis pollere qualitatibus, quibus revera destituitur, vel iis desectibus, ac vitiis omnino carere, quibus reapse laborat. Certum omnino est, errorem personae physicae reddere matrimonium nullum et irritum. Ratio est, quia qui errat in pers0na physica, quae matrimonii praecipuum ac substantiale obiectum est, non consentit in eam determinatam personam, cum qua contrahit, sed in aliam prorsus diversam, fluam mente concipit, quae per errorem praesens putatur ; proinde error versatur circa ea , quae sunt de substantia matrimonii, atque idcirco matrimonium impeti potest, licet, errore persevel 3nte, corporum coniunctio sequuta fuerit: idque exemplo aliorum contractuum illustratur. Si quis enim paciscitur se praecise vendere domum suam Petro amico suo, aut empturum ab artifice laminam argenteam ; alius autem Petrum se esse Simulans, domus possessionem acquireret, vel arti sex pro lamina argentea daret stam neam , nulla esset possessio ei.nulla venditio, quia neque cum hac persona, neque circa hanc materiam contrahens assensum praebuit; alias enim ab illo fraude extorqueretur, quod nullatenus excogitavit l).

3ὶ Lx his quisque saeile intelligit, quaenam sit mea sen

tentia quoad quaestionem nempe an error personae physicae constituat impedimentum ex consensus desectu propositam.

456쪽

APPENDIT L.

4490uod vero spectat errorem personae civilis, regula est, ex lege hodierna, per huiusmodi e rorem matrimonium dirimi, eo quod nomen s miliae, in quo erratur, tanti ponderis censetur, ut primarium matrimonii obiectum constituat, et certam ac individuam personam designet, ac determinet. Quapropter assirmari potest, errorem hunc eiusmodi esse, ut directe personam assiciat, eiusque identitatem tollat, atque adeo circa quid individuum versetur, et in ipsam eius substantiam transeat ac reducatur, seu potius e redundet in eam qualitatem, qua sola suturi coniugis persona determinatur a prout habetur in instructione a Card. Archiep. Viennensi composita pro iudiciis Eccl. Imperii Austriaci. Itaque error iste, veluti redundans in substantiam personae, Semper conSidera

te eroyait de telle famille , tandis qu'i appartis it

a telle autre. Novi non deesse doctores, qui errorem permnae eivilis non ad solum nomen, ac genus coarctant,

iure ea nonieo error qualitatis tum solum nuptias dirimit, eum qualitas, in qua erratur, per modum conditionis, apposita est , aut cum contrahens ei quali lati ita eonsensum suum alligavit, ut, si haee absit, animum eontrahendi non habeat; tune enim error qualitatis redundat in errorem personae. Fieri itaque potest, ex dictis, ut error personae eivilis constituat quandoque impedimentum etiam canonicum. id autem expeculiaribus circumstantiis rerum , et personarum diiudiean dum est, quod quidem iudieium gravissimum est, ac perieulosae plenum aleae.

457쪽

APPENDIT I.

sed ad omnes praecipuas ac primarias peramaequalitates extendendum esse arbitrantur. Hi enim putant aboleri ex errore posse connubium, quod, ex. gr. , Vir ad triremeS perpetuo damnatus , sed postea libertate donatus, aut etiam monachus professus, vel clericus Sacris ordinibus initiatus, contraxit cum puella , quae nil de poena , But Volo, aut ordine sciebat. La Di civile, ait Toullier, deviendrait odieuse et tyrannique, si elle contraignati une femine tron re is vivi e duris une union contraire is sa religion et is sa conscience lj. Verum alii plures huic opinioni n0n penitus assentiuntur, quos inter recensendi sunt Pallier, Manuel. de

droit civil, t. 1, p. 85 , R0gnon Code Civit t. 1, p. 48, Carriere de Mati . p. 299, Gousset Le Code Civil e lique n. 27, et Mourion, qui haec habet:

Le pouvoir discretionnaire, absolu et limite est tropessentiellenient contraire u l'institution du mariasse,pour qu'on puisse Pinduire d'un t te qui ne terensem e pus e ressement. II i doctores innituntur tum auctoritate tum ratione. Auctoritate, quia Supremum Tribunal Lutetiae Parisiorum, la Corte di Cassagione) die 25 Apr. 4843 decrevit, sex harum qualitatum errore, matrimonium nullatenus dirimi, quia per eum n0n tollitur consensus in primarium matrimonii obiectum, quod est perSO-na. Ratione vero, quia qualitates primariae, licet

sὶ Novi dari iurisperitos, qui eo progrediuntur, ut lotis viribus sustinere non vereantur, i inpeditnentum erroris tum etiam exstare, quum mulier aut nubit viro, quem tarn foro cessisse Ponitus ignorabat, aut eum eo contrabit, qui renuit ae pertracte detrectat datam fidem sese sistendi in laetem Ecclesiae ad eopulationem ratam validamque eoram Deo habendam. Mareado et Bressolles tenent e que te resus de proeeder h la celebratioti Disitiros by Cooste

458쪽

APPENDIT I.

causae Sint, quae ad contrahendum plerumque impellunt, non inde tamen Sequitur, matrimonia, quae ex hoc errore contrahuntur , in voluntaria absolute, et quoad substantiam a iure civili haberi. Qui enim sic contrahunt, . in certam ac determinatam personam consentiunt, solumque in eo

saliuntur, quod identitatem personae, et eius substantiam nullo modo tangunt 13. Haec autem, quae dictu sunt de primariis qualitatibus , potiori ratione procedunt, quando de errore circa qualitates secundarias agitur. Re quidem vera si error quali talis cuiuslibet, ex hodierna lege, nuptias irritas saceret, omnia propemodum matrimonia , magno prolis et reipublicae detrimento, dissolvi possent, cum vel nulla, vel pauca admodum ea sint, in quibus aliquis error circa qualitatem non contingat 2).

religi euse constituo un eas do nullito pour erreur sur la person ne . . Verum M. Decolonitie suo op.: Traill du iliaria get. 2, p. 482, bule sententiae non assentitur, et solum admittit tune locum dari separationi corporis, cum pars promissis haud stare voluerit, quia, ut eius utar verbis: α torsqu'en esset laeelebratioth religie use a eth promise , soli expresse ment , soli taciternent; et que l'aul re epoux a du y compter ce qui sera uno question de lait, te refus de son eonjoint est enuers luiune injure grave , Puisque ce eo oint vetit te lareer ii vivre dans un etat qui k ses yeux ne ferait qu'un concubinage. ν Ille sermo est de impedimento erroris, et nullo modo de illo, quod ex voto ae ordine in casu proposito oritur. Quaeritur nem Pe , an error eirca has qualitates , etiamsi votum et ordo impedimentum non eonstituerent, matrimonium irritet, seu Verius, an praeter impedimentum dirimens ordinis, ac voti , adduei etiam possit in medium erroris impedimentum. 2ὶ ditando nam ex iure canonico error qualitatis et fortunae ossicere possit nullum et irritum matrimonium, Vide quae a nobis dicta sunt superius, ubi de erroris impedimento egimus.

459쪽

452 APPENDIX I.

Modo, ni huic impedimento erroris ultimam manum imponamus, restat, ut notemus actionem pro matrimonii nulli late promoveri a sponso tantum posse , qui in errorem induetus est, prout verba cit. articuli aperie innuunt. Actio vero non amplius admittitur, se vi fu coabitatione eontinuata per un mere, dopo che to Sposo ha . . . conosciuior errore.

Videndum nunc est, quid importet impedimentum dirimens ex desectu consensus eorum , a quibus sponsi aetate minores dependent. Iam vero huiusmodi impedimentum in eo situm est, quod masculus ante 25, et semina ante 21 aetatis suae annum completum , sine parentum consensu et auctoritate , matrimonio valide ineundo omnino inhabilis sit. Id expressis verbis statuiturari. 63: R Aglio, che non ha compluto gli anni ventisinque: la figlia, che non hu compluto gli anni

uentuno non possono contra Te matrimonio seneta ileonsenso dei padre e della madre.

Si filii legitimi sunt, ii a patre et matre dependent , et eorum consensum habere tenentur. Si alter defunctus sit, aut nequeat suam manifestare voluntatem , alterius susscit consensus. Ansumciens sit matris consensus, quae Blterum virum legitime duxit, in disputationem vocatur , et duplex adest sententia, de qua vide Locrsi, Espritdu Code ciuit t. 3 , p. 105. Si agatur de filio adoptivo, qui annum 21 nondum explevit, praeter

parentum consensum, adoptantis etiam consensus postulatur. Art. 63. Si parentes mortui sint, vel ob imbecillitatem, aliasque causas, conSenSum exprimere nequeant, ascendentes ex utraque linea, seu avi, aviaeque , et, his deficientibus , proavi,

460쪽

APPENDIX I.

proaviaeque locum eorum tenent, proindeque tum masculi, tum seminae ad annum usque vigesimum primum , eorum consensum habere debent, et, illis desicientibus, nec exstante ad Optante, conSensus consilii familiae requiritur. Unde sequitur, si-li 0s , praemortuis parentibus, expleto iam anno 20, seri sui iuris, seu aetate maiores. atque matrimonium, absque ullo consensu, libere tunc ini

Si vero silii sunt mere naturales, distinctione opus est: vel enim sunt legaliter agniti, vel non. In priori casu, indigent parentum conSenSU, ac si legitimi essent, et, parentibus mortui S , aut facultate destitutis voluntatem suam exprimendi,

consensum consilii tutelae habere prorsus tenentur, etiamsi alii ascendentes existant, quia parentum dumtaxat, non vero avorum , proprium est illegitimos silios agnoscere. In secundo casu, masculi ante annum 25 completum, et seminae ante annum 21 pariter expletum, absque conSenSu consilii tutelae, nubere vetantur. Art. 66. Vide Carriere compend. p. 303, et Bouvier tract. de Matr. t. 4, p. 370. Porro si parentes in consensu emittendo inter se dissentiant, susscit patris consensus, quia paler familiae caput est, art. 63 : si avi aviaeque dissentiant, avi consensus susscit; et si ambae lineae inter se dissentiant, dissensus pro consensu habetur; art. 64. Filius qui vigesimum primum annum iam explevit, cum aetate maior factus sit, art. 240, ius habet adeundi tribunal secundi gradus, ut dedissensus causa decernatur. Si agatur de minori, omnes qui cum eo sanguine sunt coniuncti, publicumque etiam ministerium , recui Sum contra

SEARCH

MENU NAVIGATION