장음표시 사용
471쪽
Merlin l. c. Ulterius dari possunt matrimonia civilia secreta, quae lamen nullo clandestinitatis vilio laborant, ut observat Malle ville Analyse de ladiscussion du Code. et Hodie, ait Carriere, n. 1011, matrimonia, modo obseπvatae fuerint formae a lege praescriptae, valida erunt omnino, etiamsi nihil
non tentetur, ut occulta permaneant. 3 Unde 'sequitur, ex diversis rerum adiunctis , et ex aequatribunalium aestimatione, polius quam ex impletis omnibus conditionibus dependere, num matrimonium publicum sit, ac proinde validum, nec ne .
Delvinco uri, p. 69, Toullier t. 1, p. 569, Locre 3, p. 422 et Carriere de Matr. , t. 2, p. 244, 3gnOS-cunt proclamationes non requiri, sub poena nullitatis, sed sub multa. Verum aliquod facessere potest negotium matrimonium in alio regno celebratum intra duos cives, aut intra civem ed advenam, eo quod validum dicatur art. 400, dummodo: e il eitladino non ab-bia contravvenuto alle disposietioni contenuis nella seeonda serione dei eapo 1 di questo titolo. Le pub-bliearioni devotio farsi ancheinei regno a norma degli art. 70 e Tl. 3 Verba haec important necessitatem publicationum, ita ut ob harum desectum, matrimonium irritari possit Τ In Gallia, ubi Cod ex art. 170, loquitur de matrimonio extra patriam , eadem quaestio proposita est, et nonnulli auctores putarunt matrimonium, extra patriam initum, irritum fore, si proclamationes omissae fuerint. Ita sentiunt Dei vincolari et Nouga rede. Αst Toullier, et
Vagellio innixi decisionibus plurium tribunalium ,
contrariam sequuntur sententiam , nullamque distinctionem, inter matrimonium eXtra patriam, et
in patria celebratum, admittunt. Meri in Repert. de
472쪽
Iurisp. v. Bana, quaestione sustus discussa , concludit, matrimonium irritum declarari, si omnis publica actus notitia desuerit, non vero, si sola promulgatio omissa suerit. Idem tenet Duranion, p. 238. Hanc sententiam eo libentius, quoad Italiam, nos amplectimur, quod art. 100 Codicis ita redactus esse nobis videtur, ut omne dubium adimat. In Codice namque Gallico matrimonium extra patriam celebratum dicitur validum, e pou uqu'iι ait ele preeede des publications. 3 Inde oritur dissicultas, quia proclamationes conditionem sine qua non importare videntur. Sed Codex subalpinus loquitur de necessi late publicationum , postquam conditiones implendas pro matrimonii validitate posuerit, . unde concludi potest, promulgationes minime constituere conditionem, cuius omissione, matrimonium irritationi subiiciatur. Id confirmari posse videtur ex art. sequenti, ubi dicitur: . II eittadiso tae ha confratio matrimonio in paeseestero, deve, net ire mesi dat suo ritorno nel regno, farto iseriuere ne' registri dello stato civile det eo-mitne, dove avra fissato ta sua residenta, solio penari una multa retensibile a lire 100. 3 Eadem namque est loquendi ratio, tum in hoc articulo: denefare isorivere ii matrimonio ; lum in altero: te pub-bliearioni debbono anche farsi. Unde satis apparet,
matrimonium extra patriam contractum suos habere ac producere esseclus civiles , sive inscriptio intra tres menses omittatur, dummodo constet evidenter de publica matrimonii notitia , sive proclamationes omissae fuerint, si matrimonium aliunde notorium sit. Unum de matrimonio mira patriam inito adhuc adnotare praestat. duae impedimenta incolas per-
473쪽
sonaliter, ac directe tangunt, ea dent iis inhaerent, eosque ubicumque, in disiunctis etiam ac dissitis locis, commorentur, continuo Sequuntur. 0uare nemo ex regno, alio vivens, ac domicilium habens, connubium contrahere cum concivi sua, 14 annos tantum nata, potest, licet ibi lege permittatur, ut puella post annum 42 nubere valeat: uterque enim legibus sui regni obstringitur. Contra , si ipse idem in uxorem duceret puellam illius regionis, quae annum pubertatis iuxta morem vigentem attigerit, matrimonium validum erit, ut observant Dei vinco uri et Toullier. Vide Bouvier t. 4, p. 372. Haec de cive, qui extra regnum matrimonium inire vult, incolatus sui temp0re; quae advenam respiciunt, qui in regno nubere intendit, habentur art. 102 et 103, quos perspectos habere Parocho valde iuverit. Sed ut eo, unde digressi sumus, reVert3mur, Omnia quae de proclamationibus disseruimus, aptari iure poSsunt testibus, qu0rum praesentia n0n est adeo essentialis , ut, si ipsi absint, matrimonium abolendum sit; susscit enim, ut aliunde constet, matrimonium reapse publice initum fuisse. Id su- se probant Meriin, v. Muritae sub. 4. Nouga redet. 6, c. 8, et Carri Φre t. 2, p. 47. In Gallia quatu0r testes adesse debent, altamen Toullier p. 535 putat matrimonium sine testibus celebratum non esse irritandum , ubi alia c0ncurrant rerum adiuncta, quae illud in dubium nullo modo revo
Idem plane dicendum videtur de. celebratione in domo communali , praesertim cum lex neutiquam prohibeat, quin minister et si trafferisoa nelluogo in cui trovasi to voso impedito ed tui in
474쪽
467 preseneta di qua tiro testimoni sequiris ta celebrarione det matrimonio a art. 97. Ulterius usu venire aliquando potest, ut, attentis gravissimis circumstantiis, minister extra locum determinatum matrimonium celebrandum esse decernat; quo in casu, quid servandum sit, ut praesumptio clandestinitatis elidatur ac destruatur, exponit suse Hatteau t. 7, c. 4, ῆ l, n. 18. Haee, quae diximus, ad factum pertinent. Nunc de iure videndum est. Certum est notitiam iuris , ex iurisdictione ministri civilis exoriri; unde sequitur matrimonium nullum posse declarari, ubi coram ministro a lege constituto non sit celebratum. Non hic agitur de omnimoda ministri absentia ; haec enim impedimentum radicitus, seu Stricto Sensu, dirimens constituit, et si minister absit, neque praesides cuiuscumque tribunalis , neque notarii, neque alii eius vices gerere possunt. Posito itaquli quod minister ossicio legitime iungatur, h0c est, quod reapse ac vere minister sit iuridice deputatus, et insuper praesens actui existat, quaeritur, quid requiratur , ut ipse idoneus sit ad matrimonium civile rite celebrandum, seu in quonam consistat eius iurisdictio, ut matrimonio legaliter praeesse possit Responsio obvia est ac facilis ex art. 93 iam citato. Etenim iurisdictio oritur ex domicilio, aut commoratione alterius saltem coniugis iii loco, ubi minister deputatus est. Si itaque nullus ex sponsis nec domicilium, nee moram habeat in loco, in quo minister suo langitur ossicio, iuxta sententiam plurium doctorum, impedimentum dirimens habetur, propterea quod iurisdictio adeo una ac indivisa est, ut dispesci nequeat, nec plus ae minus ullo modo admittat. Alii autem aliter sentiunt, atque
475쪽
tenent quaestionem de iurisdictione confundi cum quaestione de sumicienti matrimonii notitia, quae pendet a prudenti iudicis arbitrio, et plus ac ni nus admittit. Si itaque iudici compertum sit, connubium fuisse, propter nolitiam in vulgus editam, vere contractum, illud validum permanebit, licet minister proprius non fuerit ex iurisdictionis desectu. Quapropter Mourion t. q. p. 334, licet admittat matrimonium impugnari posse ob iurisdictionis ministri desectum, tamen non dimitetur posse iudices, attentis circumstantiis, vel abolendum, vel conservandum decernere, licet ministercoram quo suit celebratum, domicilii, vel commorationis alterutrius sponsi minister non sit. Conser Palli et t. 1, p. 88. Non erit hic abs re rem exemplis, claritalis gratia, illustrare, l. Casus. Caius et Caia, nonnullis abhinc mensibus, domicilium Augustae Taurinorum iranslatis bonis,e legerunt, ibique moram duxerunt. Antea ipsi Florentiam incolebant, ubi bona possidebant, et parentes, amicos, ac cognatos habebant, quos singulis hebdomadibus adibant. Nemo non videt ministrum status civilis urbis Taurinorum habere iurisdictionem ad consensum utriusque pro matrimonio excipiendum. Sed quaeritur, an etiam minister Florentinus , ubi sponsi nec domicilium, nec sedem amplius habent, aliquali iurisdictione in eos polleat' Duplex adest sententia, et multa in utramque partem disputantur.
2. Casus. Titius et Tilia Civitatem Florentinam, ubi sedem et domicilium habebant, relinquunt, et alio se conserunt, ibique domicilium sigunt. Verum iter postmodum aggrediuntur, et Florentiam petunt, ibique post paucos dies, coram ministro
476쪽
46scivili matrimonium contrahunt. Agitur hic de iurisdictione, ratione personarum, et certum est matrimonium impeti posse, propterea quod sponsi nec
domicilium, nec sedem Florentiae amplius habent. Non desunt lamen auctores, qui arbitrantur, sapienti iudicis aestimulioni relictum etae, ut, Omnibus attente consideratis, matrimonii validitas decernatur, si de publica matrimonii existentia
3. Casus. Claudius et Claudia, incolae Florentini, servatis servandis, in domo communali, curam alterius loci ministro civili, quo cum intimaeoniunctione devincti erant, coniugium iniverunt. Agitur hic de ministri iurisdictione, ratione loci. Nullus ambigendi locus relinquitur, quin matrimonium aboleri possit; ast quaeritur, an necessario iudices irritum esse matrimonium decernere debeant ' De hac quaestione triplex adest sententia. Prima negat, eo quod dispositio art. 93 applicari tantummodo debet ministro, qui ratione personae iurisdictionem habet. Secunda allirmat omnino, in casu esse matrimonium radicitus irritum, quia minister extra territorium sibi subiectum est simplex privatus , adeoque nullam actui vim conferre potest. Tertia tandem admittit matrimonium probari posse, sed simul prudenti iudicum arbitrio prorsus permittit, ut, omnibus altente inspectis, matrimonium ipsum vel infirment vel confirment. Vide Mercadi t. 1, p. 499, Mourion et Palli et loc. cit. Unde cum Carri8re n. 1016 possumus concludere et rigidam non adeo esse legis civilis praescriptionem, quoad formas requisitas in matrimonii celebratione, ac prima fronte videri posset . a
477쪽
47o Non est cur de caeteris formis, quae art. 79-80 praescribuntur, Verba faciam, quandoquidem apertum est, ex dictis, ad substantiam contractus civilis eas nullo modo pertinere, adeo ut ex earum omissione connubium haud dissolvatur. Vide Bou-vier t. 4, p. 374 , et Carriere l. c. Meri in eo progreditur, ut usirmet validum esse matrimonium , licet actus vel nullatenus scriptus, vel iam diu redactus suerit. Tria praestat hic accurate notare : 1 est, qu0d nullus minister in proprium Suum , aut Suorum liberorum matrimonium civiliter celebrandum iurisdictionem habet. Tunc enim necesse eSt, ut alius delegetur; 2. est, quod non admittitur amplius nullitatis pelitio ob iurisdictioni sudesectum
in ministro, post integrum matrimonii annum, exari. 104; 3. est, quod nullitas matrimonii, saltem relate ad sponsos, purgari ac c0ntegi potest, ex possessione status. Vide quae notantur art. 148,11 9 et 120. Possessio flatus habetur, quando, diversis rerum adiunctis, praesertim nomine, tractu, ac fama probatur, uti legitimos sponsos vulgo haberi. Dixi saltem relate ad sponsos, qui is nonnullis placet, id quoad omnes locum habere. Mercadsi t. 1, p. 580 ait: e La nullite pour defuistde publicite materielle, ou civile, se couure par tapossession d'etat, c'est-ὰ-dire , par la publicite quete muriage acquieri posteri rement a sa celebration, et qui attribue uuae conjoinis, auet yeuae detous, ta qualite d'stpoua legitimes. Ce sera encore
auae tribunauae is decider, en fuit, s'it y a publicite susciante pour couvrir la clandestinite primitive
de Punion. FDe impedimento impotentiae pauca admodum
478쪽
471 notantia sunt. Ιmpotentia est e incapacitas consummandi matrimonium, seu habendi persectam copulam coniugalem. ι Impotentia multiplex distinguiur, Sed eo tantummodo, lege civili, dissolvit matrimonium, quae manifesta, perpetua, et antecedens est, quamvis ex parte unius dumtaxat ex contrahentibus se teneat. Etenim statuitur art. 102: e L impotenta manifesta e perpetua, quandosia anteriore at matrimonio, puo essere proposta, come causa di nullita dati altro coniuge .s Id porro consonat tum iuri canonico, ut patet ex tit. de frigid. et males: tum iuri naturali, siquidem matrimonium involvit mutuam traditionem potestatis eorporis ad copulam, et impotentia perpetua, et antecedens, ex natura rei huiusmodi traditionem impossibilem efficit. Nam . nemo potest tradere potestatem illius actus, quem nullatenus habet in sua potestate : nec etiam potest se obligare ad id, quod dare vel sacere nequit, cum impossibilium nulla sit obligatio leg. 185 ff. de R. l. , unde sicut in aliis contractibus non valet obligatio, qua quis spondet id quod non potest, ita
Ex verbis citati articuli colligitur, matrimonium eorum quorum alter probatur impotens, non esse propria contrahentium, sed iuridici auctoritate dissolvendum, dummodo tamen alter impotentiae labem ad sollicitandam connubii nullitatem proposuerit. Crimen tandem est etiam impedimentum civile. Ad praecavenda adulteria ,- et caedes coniugum , atque in iustissimam horum criminum poenam, Ecclesia, provido sane decreto, constituit, ut, inierianti flagitii complices, matrimonium dirimeretur,
479쪽
videlicet constituit, ut dirimens matrimonii impedimentum esset; 1. Coniugis homicidium, ab utraque parte in eum sinem procuratum , ut simul nuptias inire possent. 2. Homicidium cum adulterio . S. Adulterium cum promissione suturi
matrimonii. 4. Adulterium et matrimonium , vi Vente coniuge, cum adultera attentatum. Haec quatuor criminum genera de iure ecclesiastico, matrimonium dirimunt, ut in tractatu de matrimonio exposuimus. At iure civili, homicidium simplex solummodo matrimonii impedimentum constituit ea ratione , qua habetur art. 82 : e Chisu in gladietio criminale convinto reo , o complicedi omieidio volontario commesso, mancalo o tentato nella persona di uno dei coniugi, non puo unis- si in matrimonio eoli altro coniuge . Se fu sottanto pronunciata la senteneta di accusa, ovvero ordinatala cattura, si sospenderis it matrimonio lino a cheil giudietis sis terminato. a Res explicatione non indiget. Ex hisce verbis statim patet, in quo civile a canonico iure, quoad hoc impedimentum , discrepet. Illud certum est in iure canonico , ex simplici homicidio non oriri impedimentum criminis. Hinc est, ut si quis interficiat alterius coniugis maritum , ut eam in uxorem ducat, matrimonium iniri inter utramque poterit, utpote quod nullis legibus canonicis reprobatum constet. Sunt non pauci ex theologis,et canonistis, qui satentur optandum esse, ut Ecclesia hoc etiam in casu impedimentum dirimens statueret.
Sed iam videndum est, 1' quasnam nullitates Singula, quae hucusque exposuimus, impedimenta producant: et 2' quaenam sint iuris ecclesiastici impedimenta, quae in codice civili non habentur,
480쪽
473 et quaenam e contra in eodem admittantur, quorum nulla in iure canonico mentio sit. Ad primum quod attinet, ex iis quae hactenus protulimus, facili iam negotio intelligitur, quod ex duplici impedimento radici ius dirimente nullitas absoluιa et perpeιua exoriatur; absoluta oritur, quia ab omnibus interesse habentibus, et ab ipso publico ministerio invocari potest; perpetua vero , quia nulla prorsus ratione purgari, aut contegi civiliter potest. et Le neant, ait Mourion p. 330, n'eri potnι susceptibis de ratification. , De impedimentis per abrogationem dirimentibus haec statui posse ubdentur; 1. ex desectu libertatis in consensu utriusque vel alterutrius contrahentium, existit nullitas relativa et temporaria; 2. ex errore unius circa personam, tum physicam , tum civilem , prodit nullitas relativa ac te oraria: 3. ex desectu consensus eorum, a quibus sponsus minor aetate dependet, exsurgii nullitas ιemporaria ac relativa οῦ 4. Ex desectu pubertatis nascitur nullitas absoluta simul ac temporaria: 5. ex ligamine sequitur nullitas issoluta ae perpetua: 6. ex consanguinitate, assinitate, ac cognatione legali oritur nullitas absoluta αο perpetua; 7. ex desectu notitiae , quae tum a iure, tum a facto procedit, enascitur nullitas absoluta et temporaria, saltem quoad ipsos sponsos; 8. ex impotentia oritur nullitas relativa ει prepetua ', 9. tandem ex homicidio absoluta et peτpetua nullitas habetur. .Art. 104. Ad alterum quod spectat, manifestum ex dictis est, legem civilem altum silere de canonicis impedimentis, quae oriuntur 1. ex conditione Servili; 2. ex voto: 3. ex ordine sacro; 4. ex cognatione spirituali; 5. ex publica honestate ; 6. ex