Gymnasium Patavinum Iacobi Philippi Tomasini episcopi Æmoniensis libris 5. comprehensum ..

발행: 1654년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

nonicum legitur mane primo, secundo & tertio loco , tot, demque de sero cum suis concurrentibus. Additur his Cathedra Pandectarum, Codicis,& Institutionum ..Extra o dinem vero, quas vocant extraordinarias, sunt Lectura Crs .minalium, Feudorum, Authenticarum, de Regulis Iuris, Attis Nota riar. Altera Vniversitas est eorum, qui divinis & humanis literis incumbunt. Ad divinas spectant Theologia scholastica ex decretis S. Thomae, & Scoti, & Sacri Textus expositio. Ad humanas Logica ex Aristotelis textu . Metaphysica ad normam S. Thomae, & Scoti. Philosophia naturalis ad Aristotelis textum. Moralis ex instituto Peripateticorum. Medicina Theorica,& Practica. Item Phalmatia Bolanica, Anatomica, Chirurgia. Literae humaniores Graecae, & LM tinae Oratorum, & Poetarum explicatione. Mathematica textum Euclidis insiimitur. Dato signo campanae ex turri edita Gymnasii hisce omnibus conveniunt horae matutinae qitatu Or, totidem pomeridianae; quo hic seqliuntiir ordine, sic tamen ne ullus Doctor horam excedens alteri sit impedimento, quando Minister horam denunciat.

Dic bus ordinariis Iuris Canonicis Lectionibus matutinis deputatur hora secunda Primus, Secundus, ac Tertius Doctorum locus,in qua olim etiam legebatur Primus,& Secundus Liber Decretalium. Vespertinis pariter Primus, Secundus, & Tertius locus

hora tertia Liber Tertius, I v,&v Decretalium irostro tem pote non exponitur . Iuris Caesarei Lectionibus matutinis

hora prima Primus, Secundus. Vespertinis hora secunda Prima, Secunda , & Tertia Cathedra. His accedit hora matutina secunda Lectura Pandecti-rum,& a meridie hora secunda Lectura Codicis. De mane postremam horam Institutionum Imperialium Prosessores

ties occupant.

92쪽

t Diebus extraordinariis hora Prima matuti Lectui a Criminalium ordinaria, & Feudorum. Item de Regulis luris h. . . . & Artis Notariae h. . . . tractantur. Post meridiem Authentica traduntur; olim erat Lectura Text. de Barto liniat utina , 5 altera vespertina .

Artistae porro,quos Gymnasii recepta consuetudine ap. pellare convenit, suis etiam horis disti m iEdocent. Diebus ordinariis Theologi D. Thomae,sectator pariter Scoti, Magistrum Sententiarum hora tertia matutina enarrando de disputando exponunt. Metaphysici utriusque sectae hora secunda textum Metaphysici Aristotelis explicant. Leetiones in pulsatione campanae mane orditur Simplicium Professor, qui Libros Dioscoridis explicare solet. Quem sequuntur mox Medici Theotici bini hora matutina explanantes in triennium, Primam Fen Avicennae, Artem Parvam Galeni,&ptimam&secundam sectioncm Aphorisinorum Hippo-eratis . Eadem hora tres Logici Organum Aristotelis explicant. Hora secunda Medici tres practicae extraordinaris primo anno docent de febribus ad ordinem quarti Fen Avicenias. Secundo de morbis capitis & mediae regionis corporis humani. Tertio de vitiis infimae regionis. Eadem hora bini

humaniorum literarum Prosessores nunc Historicum, nunc Oratorem, nunc Poetam explicant.

Hora tertia bini Chirurgi primo anno de Tumoribus agunt, altero de Vulneribus,& Ulceribus. Tertio de Luxationibus & Fracturis . A meridie in pulsatione campanae tres Theoricae Medicianae extraordinariae Prosessores eandem materiam persequuntur, quam Theotacs Ordinariae Doetores , sed ordine vario, ut auditores uno codemque anno diversas corporis affectiones cognoscant. Hora prona a Practicae ordinariae Med cinae bini Doctoresaeandem materiam tractant, quam practicae extraordinariae,

93쪽

a Iae. Phil Tomasini Commentar.

sed ordine diverso, ut nuper de Theoricis monui. Eadem hora tres Philosoplitae extraordinariae Doctores triennio Aristotes is Libros Physicae auscultationis , de Coelo , deor tu & interitu de anima. Hora secunda bini Philosophi ordinarii eodem modo, quo extraordinarii Aristotelis Philosophiam praelegunt ,

mutato ordine.

Hora tertia Mathematum Prosessor , nunc sphaericana doctrinam, nunc elementa Euclidis demonstrat. Hoc ipso tempore bini Vc dici Practici de febribus & mo bis particularibus agunt, quos triennio absoluunt,ordine ab ordinariis Prosessoribus diverso. A meridie prima hora Philosophiae Moralis Prosessor Aristotelis Placita proponit. Diebus extraordinariis. Prima hora Graecae linguae Pro sesIbr h veteribus aliquem exponere consuevit. Eadem hora matutina Sacri Codicis Prysessor ad libitum aliquaein Li'

brum enarrat.

Hora secunda Theoricae extraordinariae Prosessor Medicus idem argumentum quod ordinariae N extraordinariae Medicinae Doctores tractat. Mense alitem Ianuario rigente bruma, humani corporis dissectio horis matutinis quandoque urgente sic necessitate etiam pomeridianis ad viginti sex dies S interdum ultra e tendi solet a primae Sedis Anatomico, seriantibus reliquis quarumcumque disciplinarum Doctoribus, quo singulis ingenuarum altium studiosis nobilis structura innotescat. Quem cxactis Saturnalibus post reditum ad ordinarias Lectiones hora toti a matutina secundi loci ProsesIor iterat. Mense Maio hora secunda Pomeridiana,qua Professores a docendo cessant, in horto Medico stirpes obviae omnibus in horam vigesimam tertiam ostenduntur. Bono aut cm rei literariae Moderatorum instituto iam diu

94쪽

De Gymnaso Patavino Lib. I. 73

privatos parietes in gratiam tyronum adhuc obtinuit. Vberiori studiosorum commodo peculiariter Iuris Professores nonnulli quolibet trimestri Leetionum suarum hypotyposin paginae titulo edunt. Varia enim &in immensum diffusa Legum silateria Doctoris arbitrio vid Ur a etanda. Breviarium scilicet sutura: dis pii tionis pro nitur, additis rationibus & auctoritatibus: qua disteiitium ani mi ad privatam meditationem praeseruntur. Resiquis Pro sessoribus hoc Iabore supersedere prunatius erat, siquidem ipsorum disseitationes, materiam d hora'a vulgatus indextingulis innas distinctEostendit . ,-

M dicorum discipulis prae cstem conii'. acce it, quod in Xenodochi a. non minus Medicis . qW- Chirurgis'.

suis fioris praesto e se possiunt, si quid rari occurrit , ubi dc a cipeculiari Professore statis temporibus on 'is pulsuum atque uri ae rati , cxponstiir,& 4emonstratur, Ne di am freque tem decumb. imum m V ibe cum Doctoribus bis cistionena . . Libdrum etiam ad Consilia vera , praeci, e tempore aditum, 'ili 'Sc. rivatim juvςnioribus ad exercitationeni a Proserioribus dic b striis propoliuntur.

96쪽

De natomia, natomicis, deque theatro extru to. Cap. XXXI. Hymani corporis contemplatione nihil utilius ad medicinae facultatem, m in similarium partium ipsius corporis inspectione, quae ex diligenti membrorum dissectatione exoritur, ea videre & manu tangere licet, quae oculis omnino abscondita veluti e tenebris in theatris conspiciuntur.

Quod quidem opus exercitati est Anatomici. Priscis seculis Herophilus, Erasistratus, & Galenus tum cadaucr dissecabant, tum naturam, usumque partium discipulos docebant : subsequente aevo, quia pauci Medicorum Anatomicarum administrationum periti, divisa fuerunt ossicia, sic ut disseist Iler, alter vero Lector, si ve Doctor Anatomicus ellet. Diuectores plerique Chirurgi suerunt, utpotE quorum praecipue intererat in vita deiunetis discere, qua salutari manu in viventibus moliri debebant. Viget in amplissimo Me detorum Venetorum Collegio, atque in Gallus aliquot Academiis hic mos. Patavii Medici primum hanc utilem opportunamque facultatem privatim in suis aedibus scholaribus praebuerunt, mox in scholis, vel in aliquo Collegio, vel publico loco publice . Antiquitus Patavii aliquis Doetor inter extraordinarios legebat textum Anatomiae Mundini, alter ex Doctoribus ordinariis sirve praeticae, sive theoricae decla labat eundem textum, & monstrabat ea in ipso cadavere praeparato . Videtur autem haec lectio cum Chirurgia coniuncta suis te. Quam cum laudabili methodo explicaret Andreas Ue- salius, anno M D XL ei a Gymnasii Moderatoribus iniunctum est onus Anatomiae faciendae, aucto pro tali labore ho

norario .

Hic summa cum scholarium frequentatione usque ad an-K a num

97쪽

niim MDXLIV eam explicavit,quo tempore cum studenddi causa ad orientis partes prosectus suis et, in eius locum suffectus est Matthaeus Realdus Cri monensis , eo quia Ve- salii vices aliquanditi substinuisset . plii rimumque in hac arte polleret. Huic anno M I XL VII Ioannes Paulus Gui ductus Vesalii discis illus, qui utramque & Chirurgia', &Anatomiae Cathedram obtinuit.

Huic successit Gabriel Fallopius anno M D L I qui Cli,

rurgia' & Anatomiae lecturam una cum Simplicium in horto ostensione habuit usque ad suae vitae extremum. Extabant olim in superiori Gymnasii parte ad Boream in scalarum in fronte apud sceleton humanum depictum in paricte haec verba:

GABRIEL FALLO PEIVs

A. PH. E. Ex publicis Libris accepi anno M D LXII Franciseo Lendenara pro Lectione Anatonaiae datum suisse honorarium Ducatorum xx X v. Et anno M D LX IV,die xvii Ianuarii Prosper Borgarucius destinatus ad Anatomiae administrationem. Hoc ipso anno, ut ex actis Germanicae Nationis , habui quod Nicolaus Bucella Medicus Patavinus exhibuit Natio- . ni Germanicae Anatomiam in propriis aedibus ad D. Mariam Servorum. Idemqtie anno M DLXXIII humanum corpus publice secuit. Anno vero M D L X X I V aliorum Medicorum invidiam declinans in Poloniam abiit ubi Serenissimi Stephani Regis Medicus flamma cum laude mansitusque ad annum M DC X, quo senectute confictus obiit. Anno M D LX U Hieronymus Fabricius ab Aqua pendente domesticus & discipulus Fallo pii electus est ad Chirurgiar & Anatomiae professione in honorario Florenorum

centum.

Solebant Prose res Anatomiae hanc initio exercere vel in propriis suibus, vel in aliquo Collegio ut legimus de Col-

98쪽

leolo S. Catharinae ubi Anatomen per plures annos ostendit Cl. V. Item in Schola superiori Gymnasii ubi quotannis construebatur Theatrum ligneum . Tunc Universitas studiosorum solebat eligere locum pro ipsa Anatomia facienda, magno cum incommodo & expensis Universitatis. Procurantibus igitur id ad splendorem publici Gymnasii Iustiniano Iustiniano Praetore, & Nicolao Gus ono Praesecto Vrbis anno M D XCIV constructum

est Theatrum. A dextra per gradus boreales in porticum Gymnasii lii- periorem ascendentibus, apparent amphitheatri Anato mici valvae . Non insana substructionis mole , non versatili Scauri libramento, morumque civilium corruptela, sed publica bonae valetudinis utilitate famosi. Supra valvas marmori candido incisa, decumanis litoris sequentia leguntur:

THEATRUM ANATOMICUM IUSTINIANO IUSTINIANO PRAETORE, NICOLAo GVS SONO PRAEFECTO, IOANNE SUPER ANTIO EQUITE, MARINO GRIMANO EQ. ET D. M. PRO C. LEO NARDO DONATO EET D. M. PRO C.

GYMNASII MODERATORIBVS HIERONYMO FABRICIO AB A A PENDENTE

xxx jam Annos Anatomiae Prosessore. Patentibus valvis, g cminae sese offerunt portae, quarum quara latere dcxtro est,aream ostendit, e qua assurgcntes ex op-

99쪽

8 Iae. Phil. Tomasini Commentar.

positis locis ligneae scalae, in cuneos amphitheatri turba spectatorum perducunt. Adversa altera conclave aperit, in quo praesentibus variarum nationum studiosis , 'quae publice demonstranda sunt, apertis cadaveribus exscindi ac praeparari consueverunt. Hujus sores & parietes Anatomicorum insignia exornant , grata Vniversitate , tum ingenio docentium , tum laboribus naturae arcana scrutantium , honorem hunc exhibente. Ex eo in spatium aliud porta ducit , in cujus secretiore angulo cadavera, eorumque partes dissectae asservantur. In eodem arrae sunt & conditoria, vestimentis, sceletis, instrumentisque Anatomicorum custodiendis aptata. Ceterum amphitheatrum ipsum, in edita, quadratique lateris aula sun datur, cujus contignatio leviter convexa, vermiculato circa medium opere decore, patentibus ad Boream, Zephyrumque senestris pernutilis est. Structura tota lignea cospicitur, validis e robore trabibus machinam impositam sustinentibiis. Octo in illa pegmatum ordines,magnus spectitorum numerus stipet: quorum inferiores ovali Armaprs diti sunt, superiores reliqui exactiores in circulos rotundantur. Anterior ficies, enucea materia scalptis eleganter

elaborata, pulchram sextuplicis peristylii seriem suspicietiuinoculis obiicit. Circa medium versatilis occupat mensa , cui cadaver, caput velatum, pannoque Nertum lugubri imponitur. Assidet illi Anatomiae Profestor, cum Consiliariis duobus & ministris. In ambitu caveae, stratis tapetiis Illustri Dsimi Vrbis Patavinae Praetor, & Praesectus, cum Gymnasii Pro rectore frequenter spectant, alias Professoribus, ollegitque Patavini Doctoribus locus destinatus est. Angustias

illius geminae ex adverso parte laxant: obscuritatem vero quam altitudo fabricae parit, saces maiores , minoresque e cera incensae candelae, sumptu publico subministratae. facile vincunt. Dignum profecto Veneta maiestate opus, quodque non minus in gloriae suae parte ponat, quam antiqu: tas

Ci:cos suos ac Palin iras. Meditabatur olim hujus theatri

Paris

100쪽

De Gymnasio Patavino Lib. I. 79

partem superiorem imaginibus Anatomicorum exornare ciliis oc ad splendorem de decus hujus loci addere, quae ominia adhuc speranda. Aia atomicus singula corporis humani membra dcte ista spectatoribus demonstrat & explicat, eo ordine modo, quem nuper Sistemate Anatomico in gratiam Auditorum

ad vi Q iam diligentissime bono publico vulgavit Clarissis. Vir Ioaricies Vestingius Eques S. Sepulcri hujus facultatis publicus Proseitar. In primo caveae loco sedent Rector Universitatis , vel Pro rector,& Professores publici, ex opposito tabulae sectio nis ministri. Post festum S. Antonii die xv I I Ianuarii olim solebat institui Anatomia. Rectore Artistarum, & Consiliariis prius electis duobus studiosis idoneis,& qui alias Anatomiae interfuerint, qui vulgo vocabantur Massarii Anatomiae. Horum erat antequam theatrum conficeretur, de Ioco, de instrumentis,& de aliis necessaris providere, & precium spectatoribus imponere. Quo etiam tempore nemo admittebatur, nisi matriculatus, & qui medicinae ad minimum per annum operam dedisset. Nunc maiori libertate S: sine precio promiscue omnis genetis spectatores admittuntur. Recto res Vrbis legibus obligantur cadaver alicuius sup plicii as cti praebere,eoque dcficiente ex valetudinario publico, interdum ex vicinis pagis & municipiis, quorum si copia desit interdum Venetiis petuntur. Hinc factum, ut eo die quo Anatomiam adoritur publicus Profestar reliquis

Doctoribus indicatur, nequis tam iucunda Δ necessaria contemplatione fraudetur. Solemnis enim celebratur concursus S pompo sa praeparatio omnium. Coronantur Lauro Gymnasi limina cum stemmatibus mustrissimorum Recto. rum Civitat: s, Rectoris Universitatis. S. Anatomici, musica interdum Doctoris orationi praemissa . HOris matutin .s haec peraguntur, interdum urgente aeris intcmperie pomeridianis

SEARCH

MENU NAVIGATION