Gymnasium Patavinum Iacobi Philippi Tomasini episcopi Æmoniensis libris 5. comprehensum ..

발행: 1654년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ne. Phil. Tomasini Commentari De Rctoris o cis . Cap. X XII. REctoris offestim est quieti & splendori Gymnasii in

cumbere : Procurare ut Prosesibres sitis temporibus legant: Disputationes publicas celebrent. scholares doceat. Ejus quoque est lectioniblis & d9utationibus & examinibus studiosorum in Collegiis adesse. Statutis vigorem conis servare, sedulo curare,ut ministri stras paries exerceant, sua omnibus honoraria decernere. Immunitates Professorum& studiosorum tueri,atque augere. Convocatus equenter consiliariis cum iis deliberet quid sitae dignitati, tantique Gymnasii maiestati convenit. Episcopum, Praetorem, Pra fictum noviter advenientes spectabili comitatu salutet,hiso munere periuncti in discessu Vniversitatem commendet. Duci Veneto in primis electo omnesq. una Consiliarii gratulantur . Delinquentibus mulctam irroget, statutis diebus jus dicat. Concordiam & pacem inter dissidentes procuret, controversias plane componat. Ncminem a literis alienum in studiosorum album admittat. Universitatis aere Omnia privilegia in unum volumen redigat. Doctoribus eli ctis jusjurandum exigat. Ei ctionis suae die Doctoribus,& studiosis bellaria exhibeat. De idoneo sibi succetare matur E pr spiciat, & libenter stet syndicatu .

Si recedere contigerit non reversurus, licentia impetret, de Prorector ab Universitate eligatur,ita ut sempc t Gymnaso aliquis praesit. Univcrsiatis I. C. nominem D. Andreae AEde, ut sacra de more fiant, procuret.

De Viserectore , ondico , Consiliariis . Cop. X X II I. CVm Rector vel haberi nequit, vel iis qui electus est ul

tra mens ein abcsIecogitur, ab univcrsitate tum Me-

82쪽

dicorum,quam Iurisconsultorum Vicere stor, vel ProrectoreIimitur talis, qui Rectoratii dignus sit. Frequens hic honor erat iri Gymnasio. Sustinet partes Rectoris, & Iurisdictionis juramento eodem quo Rector adigitur, eminentia &Commodis perfruitur,uno excepto nempe caputii dignitate, ει habitu Rectoris purpureo exteriori. Incedebat veste ob- Ion a cum manicis amplis instar Rectoris colore tamen nigro & sub hac veste exteriori, vestimenta gerebat rubra.

Solemni pompa in Ecclesia Cathedrali stolam suscipiebat,& comitatu numeroso ad suos lares deducebatur. Vltimus

Vicerector Artistarum fuit Dominus Samuel Geisu fiuxM D C X VII, qui gravi ex equo lapsu obiit. Ab hoc tempore cum desiisset, haec Gymnasii dignitas, Syndicus

parvis abhinc annis Vicerectoris titillo ad maiorem muneris auctoritatem honestatus suit. Is enim solemnibus Universitatis muneribus, stilicet Disputationibus, & Doctorum promotionibus tunica induitur talari, & supra iniecta altera oblonga manicata exserico i ricoloris, quae Vniversitatis aere parata apud B dellum altervatur. Cui vis Universitati suus est Syndicus,qui vesut caput ejii Mena ea omnia peragit, quae olim Rector,& Vicerector imperabant. Syn dico adsunt Consilii rii, qui unoquoque anno statuto die Comitiorum mensis Au ouili initio et guntur coram Illustrissimis Urbis Rectoribus ea serie, eoque numero, quem superius exposcismus. Absente vero byndico aliquo, tam Iurisconsultorum, quam Attis tum, utriusque nationis Germanicae Consiliani ejus vices gerunt.

De Statutis utrius ue Vniversitatis. cap. XXIV- I

V Niversitos Gymnasii Patavini ab anno nostrae salutis M CC LX gaudet suis Constitutionibus,&Statutis. EO

83쪽

Eo quippe tempore in unum redaria, separatum a reliquis civibus jus habere coepit, primumque Rectorem utriusque Vniversitatis Goseldum quemdam Hispantim fuisse,qui Statuta nonnulla ad utilitatem & commodum scholarium san- civit. Post eum anuo sequenti duo Rectores Henricus de Sancta Petronilla, Praepositus Frisensis, & Franciscus de

Novara Canonicus Patavinus pleraque Statuta condiderunt,& in unum volumen redigerunt. Anno MCCLXXVIIIoannes Praepositus Germanus Vniveisitatem plurimis privilegiis , de conducendis aedibus, de eligendis Doctoribus , aliisque similibus ampliavit . Eaque temporum progressu sic a Rectoribus aucta, ut nunc duo volumina Statutorum veterum & recentiorum typis vulgata prostent. Et praesertim Iurisconsultorum, quae M CCCC LXIII resorm ta , & anno pariter M CCCCLXXXV Statuta in Lib. quatuor distincta. Quibus anno M D LI Paulus Michiel

Vicentinus Rector Titulos praefixit, & multa addidit,eaque tandem anno M D L X II sub Petro Maccioleno Bergomensi,& Ioanne Zamoscio Polono edita, & a Senatu

Veneto confirmata hoc titulo: De Constitutionibus munitatibus almae Vniversitatis Iuristarum Libri IV ex ID- si mi Senatus Veneti auctoritate denuo correcta es emendata.

Eadem serina Statuta Vniversitatis D D. Philosophirum & Medicorum cognomento Artistarum saepius edita sutar, utraque digna, quae curiosis oculis lustrentur .

De Sceptris Irinimersitatum, Gy Collegiorum . cap. XXV. IN signum Iurisdictionis veluti Consulibus Romanis praeerant fasces , ita nunc Vniversitatibus Iurisdictionem &immunitates h ibentibus sceptruna, seu baculus,vel ut ItalicEMassa argentea habere convenit. Quod praecipue Patavi-

84쪽

xi, Gymnasii utraque Universitas obtinet. In omnibus se Iemnitatibus Academicis sceptro utuntur, quod a ministro, volgo Bidello Generali tamquam Vniversitatis publicus minister ante Rectorem, & Consiliarios praesertur. Custoditur in scriniis Vniversitatis, quae ex Statuto, olim in sacrario S. Antonii Patavii conservanda erant, in qua etiam voluismeri Statutorum autographum,& Notarii actus, instrumenta quoque privilegia ,& pecuniae reponi jubebantur. Sceptrum est argenteum valoris D lsatorum centum, quod ob aliquam causam, seu necessitatem pignorari, concedi, obligari non potest, oppignoratum hodie tamen aliquoties me minimus , attamen partim aere Universitatis, partim Syndicorum liberalitate subito redemptum.

Collegium Theologorum habet suum sceptrum argenteum cum Icone D. Hieronymi. Collegia vero Iurisconsultorum,&Medicorum, ac Philosophorum sceptra Universitatum usurpant. Reserunt sceptrum Artistarum olim

sitisse Principum Carranensium. Formam horum sceptrum hic desineatam damus .

86쪽

niversitas Iuristarum , quam Artistarum habet pro suo sigillo, quo instrumenta, privilegia, & literae si quatuor ima nem Domini Nostri Iesu Christi gloriosam

ex sepulcro resurgentem, sicuti pingitvrcum vexillo crucis rubeae,qu utitatis feru Ducatus argenti figurae rotundae. Sigillum rein Artistarum figurae similis ovi,ut differat a sigilali, Iuni Municuinyisce verbis; nise statis DDIuristarum Studii pati SigillumFnivcrsitatis DoPhil ophorum se Medicorum Studii Patavini.

Est sigillum Collegii Theologorum cum effgie S. Hiero nymi et isdem Collegii Pax unita . Est sol liim Collegii Veneli Iuristarum cum erigie Leri

NOB. FRANCO P. F. C XXXVII.

88쪽

67 De G ymnasio Patavino Lib. I De AErario utriusque Universitatis . cap. XXVII.

UNiversitatis utriusque aerarium olim erat ex quibusdam redditibus aedium , quae iam divenditae, hodie expromotionibus candidatorum, & speciatim Chirurgorum apud Medicos, item ex matriculis & honorariis, quae liberalitate Principis unoquoque anno conseruntur. Quorum ope publicae fiunt expensae. Ex Statutis aerarium Vniversitatis Attistariim,scii capsa locanda erat in Sacrario S. Antonii de Padua, in qua volumen Statutorum, Sceptrum Vniversitatis , de Notarii actus cum pecuniis erant deponenda .

De regimine Gymnasic Cap. XXVIII.

BEnignitate civium,dum Vrbs Pata vina suis legibus frueis

batur, Principum nedum illis subiecta, Rector ab Vn, versitate electus totius Gymnasii curam cum Consiliariis gerebat. Professores publicos partim seligebat,partim electos confirmabat . Ministros, itemque alia jura publica suo tempore moderabatur. Doctorum autem stipendia , quae praeter ea ad loci conservationem spectabant, aliaque malo ris ponderis penes quatuor civium aibitrium erant, etiam ah Episcopo dependebant; hinc a Principibus Carrariensibus itandemque hodierna consuetudine Senatus Veneti vigil alitia Gymnasii onus ad tres Senatores Venetos , quil formatores vocant translatum est, qui omnia decernunt ac dirigunt; haec a Senatu confirmata postea ut exsequentur ad illustrissimos Vrbis Patavinar Rectores committunt. Quorum est etiam Senatus decreta exsequi, summaque vigilantia omnia ad tranquillitatem &splendorem Gyn. iasii

decernere. Hi publicos univcrsitatis utriusque consessus I a prae-

89쪽

6 3 De. Phil. Toma sini Commentar.

praesentia sua condecorant. Invitati primis lectionibus cuiuscunque novi Prolataris adsunt ; necnon Disputationibus publicis candidatorum , civiumque Patavinorum. Ministros de rebus Gymnasi saepe audiunt. Procurant ut immunitates Doctorum,S: Lliolarium conserventur sua honoraria, quique recipiant Doctores & caetera omnia, Oar' ad conservationem,incrementum, & decus Gymnasii pertinent, ut recte fiant unanimes invigilant.

adam dis pliua hic antiquitus tradebantur. lCap. XXIX.

ARtibus liberalibus juvenes antiquitus potissimum instruebantur, unde multa de magistris Grammaticam docentibus statuta nobis relicta, omne quippe studium parentum in eo versebatur, ut filii hoc doctrinarum genere

exornarentur.

Qui ingenio pollebant, ad Legum studia se se convertebant,honesto desiderio,alios judicare, & clientes defendere. pro rostris, & coram Iudicibus caiisas dicere. Alii ad Mathematicas disciplinas & artes divinatrices ferebantur. Quas artate Acciolini anno M CXCIV nati foruisse certum es. Legimus enim genethliacam figuram Acciolini extructom suisse, ex qua filii potentia eius Genittiae auspicata est. Fuit etiam ipse diligens Astrologiae observator, secum Astrologos habuit. Plurima etiam intelliagimus ex Rolandino juxta syderum conitinctiones & potatus se peragrasse S praesertim Lib.XLI. Cap. I I. Astrologiae in Gymnasio patet eκ rotulis, & ex veteri Statuto Artistarum Lib. I I. Cap. Iv, ubi post Moralis Philosophiae Cathedram suffragiis Lector Astrologiae selegebatur. Et anno M CCCCXXXIV Candus de Cando hanc Lectiiram legebat una cum Lectura Medicinae practicae extraordinariae. Quam

90쪽

Quam quidem usque ad annum M D L X X X U pe madisse puto, quoXistus V Summus Pontifex diploinate zst miudieiariam praeter id quod ad agriculturam,

ad Medi nam, & ad res maritimas, ad aeris mutationes, &ω eoro is temperamentum & mores , alia omnia vetuit. Cecimantiae studia , etiam Patavit, ditique ante. Petri

A nensis aetatem in Lombardia viguita mihi persuadet Aponentis aetaxem y Risi, Acciolmo inter ro antiquid Patavini in carceribus Veronae uerent , c PItavium versus exercitum duceret, respond:sse custodem. Vnus per puncta quaedam uisus atriis , quam dicunt nescio quamsbum i dioere sidebatur, quod Padua non poterat his temporibus 'capi Nisicio quid allegans quod figura primae domus exem itisi a tributa sid)batumrtuna minor, figura vero sipumae, quae stabat pro inimicis, erat fortuna maior dec.

suae disciplinae hodie tradantur, tempore, ordine, ac modo. Cap. X X X.

T N hac celeberrima totius Orbis Patavinat omnes scientiae ac disciplinae, quae in precio simi traduntur : Doctoribus celebrioribus mast nisaecitis. Nil amplius ad splendorςm . ' ζe., qu in inde sessa Senatus Veneti cura soercuirendis. Quos e Gymnasiis non solum Italiae,sed Germaniae,H spa & Galliae saepius conducere consueverunt: ita ut in hoc Lyceo primi in unoquoque genere Viri Cl. lo. Duphc ordine distinguuntur Cathedrae .sultorum titulo, quae vulgo Vniversitas Legistarum. Aliae Arti statum ab Artistarum Universitate. Iurisconsultorum Lectiones ordinariae rursiis duplices sunt, quaedam matutinae, quaedam vespertinae.

SEARCH

MENU NAVIGATION