Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Febrium doctrina inaudita. Authore Joanne Baptista van Helmont toparcha in Royenborch, ..

발행: 1644년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

231쪽

tatem, quam facta febris claudit: non potens Intellectus humanus sua vi, penetrare res, quas sibi ex instituto occlusit. Docui itaque superitis, quo initio assivo& vitali, febris in nobis oriatur seminali ter,& materialiter, id est,integraliter. Etenim quid-ditas febrium, per modum flendf, edocta patefacit quidditatem efficiens, a quo formatur. Siquidema omnem sui determinationem mendicata vita. Ideo enim vera quidditas entalis, atque essentialis differt toto coelo, a Veterum putatilia quidditate accidentali nempe) febrium. Ipsum namque ensaccidentale quod est ipsa Veterum putata febris differt toto praedicamento, ab . ente substantiali, vitalique febrium, atque a seminali initio, progressu, coaptatione, actione, sequestratione, deturpatione, & proprietate immediata, hausta scilicet,

tam ex parte materna materiae internae, atque vita-

Iis i quόm paterna: nimirum, vitalis e lentis principii quidditate. Si quidem Medentes, hactenus omnem morbum, inter nudas qualitates collocant. Caeterum demonstravi, quod ca 'r non sit essentia, aut de essentia febrium: sed merum accidens, separabiIe a febri, febrique accidentaliter, 3 de per intervalla, adiacens. Restat modo ad cognitionem febris, ac remediorum, contemplari modum fiendi, inficii esse, ut arbor a fructibus prodatur. Itaque omnis pii opemodum febris statim ab sui initio, horret, asperna airque, carnes, pisces, juscula, ova,& quaecunque intra stomachum mox corrumpi queunt. Nam carnes de pisces solo tep re, sponte vadunt in corruptiones sibi proprias, atque foetores, tanquam ad torminum cadaveris festinarent. Η cque, ubi in stomachum delabuntur, fermento solito, debito, ac digerente orbatum,solo illius loci tepore. festinant in sui corruptionem.

Ructus enim febriles, hine fiunt olidi, ideoque nidorosis,

232쪽

hidorosis,ruinis acidos supervenire, bonum ometa portendere vult Hippocrates: eb quod fermentum digestivum stomaehi quod cuncta acescere cogit) se rediisse, ructu acido, testetur. Quo alias absente, dormiente, impedito, vel suppresse, carnes,& quae facile putrere parata sunt, mox corrumpuntur. Unde dem vomitus flavus, porraceus,&amarus, a corrupto oeconomi iure,suscitatur. Haec

est causa , cur statim , quaecunque facile putrent, fiant exosa in febribus . At saltem hinc patet, stomachum esse palaestram certaminis febrilis. Tum, 'huic conceptui statim suffragatur sitis, plerasque febres comitans. Imb & immani intermittentium, diuturnoque frigore, atrocior sitis, vomitusque Fassi uentior flavae illius amurcae, quam alioqui in acutissimis continuarum caloribus. Nec etenim proinde ad solita latibula subterfugiendum : quasi frigerent duntaxat externa: at interna ferverent Viscera, aestuarentque potentissim E. unde nimirum sub frigore, tanta infestaret sitis importunitas. Absit , tam apertis nugis, veritati velle imponeret Si quidem intermittentium initiis, horrores , atque frigora, sentiuntur non minora intus, quam in artubus. Propterea scilicet quatiuntur prae frigore interna latibula, usque adeo, qubd dentes & artus, non nisi internum prodant frigus. Sedantur aurem rigores febriles, simulatque interni frigoris furor evasit mitior. Est autem ista sitis fraudulenta. utpote quam non solum potus, non restinguit, potantemque misere deludit: sed etiam docet, sς

non a defectu humidi causari. At si supponatur risu dignus alioqui) servens intus calor, tantisper ac dirum frigus, e penetrali, rigores suscitat. An 6 saltem dum fervor ille, domesticus febrium hospes lic Et nondum querulus,aut sensatus hactenus soras spargitur, frigusque abacuim est; An inquam

. ι non

233쪽

non acquirat sibi vires eundo λ seseque explicet non quidem per modum substantiae, extenuatae dilatando , sed per modum caloris excrescentis, agendo. Perinde ut manus, per nivem frigefacta, si calorem repetat, magis magisque incalescit, ac longe potentius, quam quae juxta ignem calen est . Cur itaque, si sitis a calore fiat interno,saltem non restinguitur potu: Cur etiam calore jam aucto, &eer febrile augmentum, ad statum amplia. to, non increscit pariter sitis; sed potius plerumque mitigatur. An non hinc constat, sitim,non a calore:sed aliena longe radice, scaturireὶ praesertim ubi non raro, stagma acidum sulfuris, sitim vel resti guit vel saltem potenter sedat3Αppetitus ergo subitanea aversio, horrorque ciborum , potuumque fastidiosus delectus in febribus, sitis pene insati bilis, vomitus, nausea, anxietas cum suspiriis,vigilia subinde continua, non rarus denique sopor, Vel deliria, locum, sive sentinam febrilem, detegunt, , accusantque stomachum, ejusve vicina. Ideo enim lenta, pertinaciorque febris,solvitur frequenter per appetitum rerum in litarum puta hale-cis, rerumque fumatanam sperans, per rem ejus

modi inauspicatam, subigere hospitem hostem. Arrident nempe eiusmodi insolita, non quidem

quod digestioni quippe quae tum nulla ibidem est

sint, aut alimento apta3 sed quia impressionalem Ideam Archei, atque sigillum febrile, obliterant, non secus, atque alias cibi inordinati, exoticas, silentesve in Archeo Ideas paroxysmales,occasiona liter excitant. Etenim si procul inde, suum nidum febris delegisset, debeatque omnis cibus, prius in stomacho transmutari. Ideoque quoquo inde longius deviat, eo ciborum vigor,ac prioris vitae qualitas mage sternitur. Quare si appetitu, & fruitio-

πς insoliti illius cibi, superetur diuturna alioqui febris:

234쪽

Si v R C Asu T XVII. Mfebris: designat, quod febris non procul a membro appetente, sit remota . Redit nimirum quo- sque cum appetitu alias, ructus acidus. At saltem ex diductis patet, quod venae stomachates,non trahant ad jecur, sicut mesaraic , sed potius nutriendo stomaeho sint dicatae. Quod alibi de digestionibus studio explanavi. Siquidem saepe a biduo

assumta, non obstante siti, per vomitum rejiciuntur. Ergo Pylorus cin serus stomachi janitor quamdiu febris Imperat,non rite suo fungitur munerh, sitisque,qui sub isto biduo suboritur, aliquoties repetit, torquet, iterumque mitescit. Nescitque Pylorus, quo fine, se tam pertinaciter claudat, ac tantopere potum illum detineat, intra febrium sentinam stomachum. In qua praecipue tum non

speratur digestionis bonitas : led potius ingesti

longa mora, & consequens corruptio. Nescit inquam, quorsum tam amentes effectus edat,dum ex ejusinodi detentis, procreat flava, & amara eXcrementa, quae hactenus fellis imagine incautos delusere, Illaque elidat abunde, frustra, ac citra sublevamen. Exin namque conjicio, facultatem appeti- tricem ciborum ae potuum, orificio stomachi insertam , declinasse in Pylorum, susque deque confusa omnia: sitimque ideo amentem aeque infestare: quia totum febrilis eonfusionis chaos, agitatur . immediath stabulo exotico Pylori. Nec enim ista sitis, potu sedatur,quae non est suo loco, in stomachi nempe orificio. Cuius solius munus est, denunciare alimoniae defectus. Febris itaque habet virus. elique serpens multiceps, quod circa Pylorum, paulo infra, hospitatur, vel insidet convexo stomachi. Etenim non rara sunt deliria ridicula, ali as quoqe ferocia,juxta veneni illius seriem. Sitina . autem suscitat serpens ille, tape quoque angustias, Iipo thymias, & syncopes, vel vomitus frequentes.

235쪽

amaros, vel etiam solius alimoniae inpatientes de intolerantes. Vigilia sive continuas, harumque Vicem, sopores compensant alibi. Primo saltem introitu , fermentum stomachi, cum edendi desiderio, intercidunt statim. Neque ideo frustra conqueritur Anato me,dissectionum difficultates mox sub Pyloro . superare quasvis alias totius corporis, propter vasorum multitudinem, glandulis intortam . Hinc namque exorbitationes alimenti, male digesti, maleque distributi, itemque scoriae, sive

stercoris liquidi, extra orbitam alienati, Vel h moris alimentarii, ac spermatici degeneratio, simul concurrunt. unde stomachi oeconomia evertitur. Cuncta siquidem concurrunt in vasorum multiplicata textura, excrementorumque adhuc commistione. Quibus de causis, virus stirgit, alienanturque alimenta a scopo, variasque per moram subeuntia alterationes. Quas dum topicus ibidem Archeus , sua persentit ditione , angustiatus , tu εbatus, ac veluti demens, di versimode illa adhuc auterat magis, ac pro venenorum illorum suasu, V rias conringit suarum perturbationum Ideas, ut Protheum Poetarum exprimat, variamque febrium scenam effingat. Non proin tamen virulenti hujus contagii metamorphoses , finesque, sunt Medentum objecta. Nee enim tam venenorum, symptomatumve est spectanda varietas, quantum loci dignitas, & perturbatio Archei, & dein quo medio compescatur virus, reducaturque aVersio,concitataque confuso Archei. Nam his sedatis, censet mox ipsa febris, quaeque materialiter ibidem peccant, facile a natura domantur, atque recedunt directe subacta. Hac scilicet via, statim febres cedunt, ad appulsum alicujus Arcani: residuum au--tem expulsionis, committitur humeris naturae. Ut

tua servetur Hippocrati dignitas. Quod ipse natura

236쪽

sura, sint morborum medicatrices. Haec de Continuis, juxta atque interpolatis febribus, de loco natalitio illarum Sola autem quartana exlex,peni- si ius subiisse visa, sive extra contubernia stomachi, ad Splenem se porrexisse . Parem attamen servat sibi progressiim,& explicationem, super Archeum loci: dum intra proprios lares, errorem digestionis

committens, statis periodis suos excitat furores. Est denique malignarum, castrensium, purpurearum &e. aliena prorsus, atque insolita admodum sedes, propagatio, ac insueta medendi anxietas. Dum scilicet, per inspirata en demata locorum, paludum, mineralium, sumorum, hospitalium, infirmorum , putidorumque odorum, hauriuntur foetores &e: Qui, dum per pulmonem, in thoracem

penetrant. trans diaphragma, connexam stomachi seperfietem feriunt,acsuq virulentis Ideam depingunt, in glimento proxime assimilando. Quod proinde degener, ibidem se sistit, & Archeum t ei invitat in suos furores : unde insistitae subsiliunt

febrium tragoediae, atroces nempe, pertinaces, ac

fallaces admodum. Quia sopores, vigilias, ame tiasque & anxietates periculosiores excitant; Iuxta cuiusque veneni, obnati ibidem stimulum, diversimode Archei vitalis perturbationes suscitantem. Si e modo surrexere febres, absque siti, calore, &turbine, in Medentum confusiones: quia nimirum nihilo securiores febres concitant. Quaedam enim cum tantillo frigoris primordio, citoque finiente,

necant cito, Vel languide, non minus tamen truculenter, quam quae magna symptomatum feritate infestant. Patet saltem nunc, cur vomitiva, febrim

istam stomachi, ibidemque suae mansionis signa edentem, nec quicquam sublevent. Nam etsi productum febrile, vomitiva domare videantur: non tollunt tamen occasionale producens, in conVeXO,

237쪽

externoque stomachi plantatum. Manudueamur itaque ab ipsa febri, & statim indicationes in e potitae , docebunt, omnes anxietates istas, incipere,& agitari circa stomachum. Mirum sane quod Scholae nihilominus Hepar, dc bilem, vel pituitam, Putrida nimirum, adhuc incusent, postquam deiectiones, arte, vel naturae impetu promotas, nil iuvisse attenderintl Somnus etenim labosem adfert in febri: non autem in sanis: ebqubd stomacho, non autem a Jecore, somnus surgat quod alibi latius. Vitium autem originale febris,& occasionale, est permutati: Ideoque etiam permutantis, horumque permutativa actio, manifesta, sentitur circa stomachum. Estque ideo solemnis definitio Scholarum, ruinosa : Quae decernit febrim, a corde primum accendi, & inchoari. Qubd autem febrium occasionalis materia, sit permutatum alimentum, proxime assimilandum,forte id pro stomacho admittetur: At non quε obvium erit concipere, scoriam , sive stercus liquidum, a mesent Tio retrogradum. At certe quanquam id in sanis regulariter occurrat: non tamen in febribus, quibus singularis ideo, & propria est quaevis exorbitatio . Etenim sic scoria ab utero lotii, di calculi sedibus migrat per abscessum in directum, ad pleu-xam, ad venas stomachi,& vasa Duodeni intestini. Cujus deviationis, nulla est ratio, nisi ipsa confvsonis Archei licentia. Denique repetam nec semper a causa occasionali priore, ipsa febris profluit. dirigiturque. Siquidem ipse Archeus, etsi ab eκ-

terno non solicitetur errore; tamen incontinentiae suae peccato, subinde sua sponte, furores assumit, propriaque luxuriat libertatis insolentia. Tumultuatur enim , ac leviculo errore suae indignationis ideas fabricat, non secus, atque ridicula saepe de

causa suscitatur. QEodque minus mirum in Archeo

238쪽

: cheo universali, si titubet, cum unicus, tam diversis facultatum functionibus regendis, praesit. Et enim quia centrum mali, circa stomachum, palae- I astram loeavit, vanae sunt venarum depletiones, v -ι riumque furta. Siquidem cruor, culpa caret. Quod

j supra sat demonstravi. Estque aeque ridiculum,

velle corroborare, per Alchermes,gemmas,& pem las contritas. corroborare inquam velle, ubi ho-l Ris intus dominatur, ipsamque vitam, in omnem . di Glutionis araxian, atque confusionem praecipias lat. Hostis namque, qui potuit integram sanitatem, roburque validum sternere, spernet quicquid se praesente ad confortandum objicietur. Frustra ideo symptomatum sublevamen intenditur , si non adsit victrix medela, quaeque compescat vitalis Archei confusionem. Quae nimirum essentia- Iis, & principalis sanationum est effectrix. Ac dolendum est , corroborationem Virium, una manu

intendere, quam altera manus, per solutiva, &phlebotomum deiicit. Remedium itaque plausibile, mensuratur ab effectu, si tumultum Archei sedet,& Ideam febrilem exstinguat. Pacato namque loco febrili, sive aperto carcete, Archeus, qui antea diruebat cuncta , quia connisius : jam tranquillus , expellit hostem , & materiae occasionales, aperto carcere repente essivunt. Idque in dissicillimo in- . siperaidque casu contemplamur. Si quidem ablatolia is Venereae contagio, tubercula ossea, atque dura, evanescunt sponte. Alibi quoqdh, abseessiis desperati contingunt, Elius saepe naturae ductu. Sic insolitae declinationes, di Glutiones, re lutiones, atque recessus, etiam ab Humor istis agnoseuntur.

id ς0qVς pyoniores spero fore , circa occasionalis

febrilis materiae spontaneam expulsionem: Saltem. non esse petendam a solutivis pharmacis opem, at nec a virium vitalium furtivis remediis. Sedato

239쪽

nimirum prius Archei furore, sormante Ideas febriles : sequestrantur facilὸ deinceps, quae, 6c qualia oportet. Idque facile ferunt infirmi, ac melius se inde habent, quatenus a gravante pondere,& obnata perturbationum confusione, sublevantur. Itaque cognitio quid ditatis febrilis, exterminat spem, quam a venae- sectione, solutivis, scarifieatione, & cantharidibus, movent Medentes, unam scilicet ob culpam. Ne suas frustra visitationes fecisse, praemiumque de impostura petere, vi-33 deantur. Cum autem seperata propemodiim febri, Archeus se ad tranquillitatem componit, ut per crises, sudores, vel haemorrhagiam, vel etiam per haemorrhoides , tanquam furiarum residuam luetam , quietem & sanitatem saepe adduxerit. Id sane Medentes fefellit, omnemque spem in hirudine,& phlebotomo collocarunt, nec considerarunt, quod adhibito remedio iusto, statim, etiam tu gentissimae haemorrhoides, citra cruoris effusionem dispareant, nec sanitatis acquisitionem, aut

conservationem impediant. Quod alias foret impossibile , si cruor haemorrhoidalis, tam foedo, charactere, quali depingitur, infamis esset. Dele -

ctus itaque remediorum, in febribus, desumendus est ab Arcanis, quorum ut insignis est varietas: ita& occulta praeparatio. Primaria enim sunt, quae

placant tumultum in vita excitatum . Sequuntur,

qui superant virus febrile. Augustiora autem sunt. quae utrumque mul continent. Sunt denique, que famulantur expulsive, plausibili nempe abstersione, & re lutione. In quo mira est omnipotentis prodigalitas, quae simplicia cruda, pro febribus direxit, ac modice praeparata, instar falcis, febrim demetunt. Gauderem sane haec propalare: sed me

absterruerunt eventus, malo meo experti, etenim circa finem elapsi seculi, inceperam per flagma fulturis

240쪽

sulturis, & vitrioli mederi, dicebam etiam, quaenam essent insueta illa , ignotaque remedia . Primum enim, Medentes, chirothecam suam praefatis remediis ostendebant corrosam, ac resolutam , ut aegros terrerent, ne suus stomachus idem toleraret . at cum postmodum, non obstante medentum detrectatipnis fuco, cernerent, a me sanatos, bene

valere, a servis fugitivis meis, jusserunt distillati

quaedam,quae viderant,dc didicerant. Hinc in mereatores, & Seplasias migrarunt chymica . Nec sa- ne inviderem: nisi adulterata venundarentur universa, quamdiu lucrum, di avaritia praevalebunt.

Dolendum sane, nil horum mortalibus propinari: quod non miserrime sit adulteratum. Dicam salistem pro ingenuis, quod spiritus falis tartari, si unia cornu, argentum , hydrargyrum, lapides cancrorum, vel aliquod e simplicibus dissolverit, nedum febrim: sed & plures affatim morbos sanet. Non enim, quod sperem, argentum, hydrargyrum, vel alia hujusmodi, in venas transitura. Suffcit mihi, quod ille spiritus alcati, ab hisce corporibus, in salem redactus volatilem,& coagulabilem, in ossietna stomachi ad normam ciborum redactus, trans. eat in Mesamicas, saltem per lotium isthae deportatus; & transeundo lambat, resolvatqde sordes ibidem subnatas, vi exotica sibi assimia. Certe Bujusmodi plura magisque obvia,lubens comm micarem , nisi absterruisset calamum torpor, ignaviaque medentum , soli luero inhiantium, vitam-.que mortalium exponentium sub Seplasiae, suaeque Oxoris bona fide, & appetitu lucri. Quantum autem ad Quartanam , solitus sum illam depellere, emplastro , ex paucis re luentibus, &abstergenetibus composito. Nec unquam me fefellit, nisi

di in bd in obesis, tardiora sint ejus obsequia.

SEARCH

MENU NAVIGATION