장음표시 사용
154쪽
NON IS NOVEMBRIS, ANNO A U. P. CID II CC XXVII.
156쪽
VIRO ILLUSTRISS. ATQUE EXCELLENTISS.
EX ORDINE TRIUΜUIRUM ACADEMIAE PΛTΛVINAE CURANDAE. Dannes Antonius Vulpius S. P. D. OG ΑTus olim a familiari suo Anaxagoras Clazom
nius, ANDREA S PERANTI Senator Amplissime , cujusnam
rei caussa natus esset: Inspiciendi respondit, si eges Solis , Luna caussa. Cum vero eum dem
157쪽
garibus hominibus odiosum sere est sapientiae nomen ) acriter objurgaret, quod is a civium coetibus libenter abesset, ae patriam prorsus negligere videretur ε, illud memorabile pronum tiasse sertur, digitum ad Caelum intendens, Mihi vero patriae cura, es quidem summa est ;non obscure significans, Nullam aliam sibi patriam esse , quam Calum. Socrates contra , quamquam ab Anaxagorae disciplina profectus esset, existimavit tamen, homini a sublimium & ca Iestium rerum investigatione abstinendum, atque humana sola curanda, nempe quae ad morum institutionem , familiae praeterea ' & civit, iis gubernationem pertinerent. Εjus itaque vox in hanc sententiam pervulgata, ore omni
um celebratur : QUAE SUPRA NOs, NIHIL AD
Nos. Uterque , si verum fateri volumus, non omnino recte. Nam ut civilia & dom stica negotia floccifacientem, totum se astrorum contemplationi dedere, inurbanum ac su, agreste non injuria videtur: ita Caeli aspectu negle-
158쪽
neglecto mentis aciem ad terrena & vilia penitus convertere, Pr posterum & natura hominis indignum haberi potest. Quamobrem Lactantius auctor gravissimus , Divin. Institui.
lib. 3. cap. 2 o. Socrati Vehementer succenset,
quod is nobilissimum animal, & ad summa
genitum, arctis terrarum finibus, tamquam pistrino aliquo, concludere & coercere voluerit: Aristoteles vero Ethicorum lib. s. cap. 7. tradit, Anaxagoram , Thaletem , & horum sim, Ies alios , sapientes quidem appellatos fuisse , prudentes non sane ; quod scilicet admirabilia& difficilia callerent, sed humana ac sibi profutura ignorarent. ΤΕ porro si neutrius erroris affinem dixerim, Vir Praestantissime, vere ac merito dixerim. SUΡER ANTI OS enim illos veteres, Majores Τuos, imitatus , viros sortissimos, & civium suorum amantissimos, Patriae semper consuluisti, & nunc, si quis alius, consulis Sevir Senatu regundo : Uerumtamen in doctrinae studiis temporis aliquid ponis, & doctorum virorum sermonibus inte
159쪽
es , eorum praecipue qui de caelestibus & divinis disputare consueverunt. Nimirum regiones illas animo peragrare amas , ad quas T A eximia probitas Tua , & maXima erga Immo talem Rempublicam merita aliquando evectura sunt. Optimis enim curis de salute Patriae agurata & exercitata mens quod Cicero ipse test
tur in Somnio Scipionis ) in supremam illam
sedem & domum suam celerrime pervolabit . Quae cum ita sint, orationem hanc meam De Caeli Natura dies Substantia, tenuem illam quidem, sed industriae ac diligentiae meae in Physica tr denda specimen qualecumque, ObserVantiae vero erga ΤΕ Virum Summum, pignus ac testimontium, benigno animo, laetaque fronte, ut spero, eXcipies, meisque conatibus favebis. Deus opibmus Maximus, bonorum consiliorum adjutor, ΤΕ Ρatriae, Familiae, Gymnasio Patavino, multi denique clienti & cultori tuo diu servet incolumem. Vale. Patavio. Kalendis Decembribus Anno a V. P. cla laccXXXII.
160쪽
TUDIORUM curriculum hoc anno rursus ingressus, eX-
plicationem librorum Aristotelis de Caeso ab Ampliς simis Rei Litterariae Τriumviris mihi mandatam esse video. Cum igitur in his libris philosophus noster, aspectabilem hanc rerum universitatem e quinque omnino corporibus constare doceat: qu Tum quatuor , Vulgata nimirum elementa , &mutabilia sint,& oriantur atque occidant; quinti vero, a ceteris longe diversi, ea ratio sit, ut
neque mutari possit , neque dissolvi ; existimo iccirco , me recte facturum , si , Deo optimo A Ma-
