Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Virtutem insequitur, lacerat benefacta, honosque odit, & alterius justo indignatur honore. Quamquam nemo satis proprium cel/bit amorem, Si fata impediant, inimicaque sider nolint. o Quippe humana parum prodest prudentia, quando Decernunt aliter superi: frustraque laborat, Rem quicumque parat Diis adversantibus ullam. Non tamen idcirco non omni est arte cavendum; Non omni utendum studio pro viribus, atque 42s Consilio . nam qui fecit quod debuit, & spe Fraudatus tamen est, merito laudatur, & omnem Invidiam in superos transfert, quos saepe faVςre Stultitiae, atque bonos pessundare saepe Vidcimul. Felix, cui favor a coelesti traditur arce,

43o Quem Deus ipse fovet, qui dextra est sidere natus l. Huic etenim jucundus amor c0ntinget, de absque Felle frui lonsa poterit dulcedine laetus. Nempe amor est dulcisi nempe est res blanda, jocoque Plena & deliciis, ni fato fiat amarus: 43s Cujus qui nunquam est exportui tela, vocari

Iure potest sensus expers. nam bellu) νὸς nunIDe cupidineo nagrat Z certo omnia, quam is Vilia & exigua, has norunt animὸlia cura , Sic statuente Deo. quare qui quaerit amorem

102쪽

M. PALINGE NI I

Ipse Deum atque hominum rex prosequeretur amore, Deficeret mundus, pariterque elementa perirent Quilibet id servat quod amat, gaudetque tueri. t At quod non amat, id nemo servare laborat. 44s Idcirco rerum series aeterna manebit: Quippe Dei est aeternus amor, qui cuncta tuetur. Et licet orta cadant, species nulla atterit aetas: iDiligit has etenim per se Deus optimus. at non Sic ea quae rapidae debentur corpora morti.

4so Namque perire sinit nemo quod diligit, illud

Si servare potest: sed quis neget omnipotentem Esse Deum P servare potest, sed non amat ipse' Corpora: corrumpi idcirco sinit, at species non . Quid figulus curat, si frangitur ista vel illa ues Olla Z rotam pedibus Volvens, cretaque resumpta Ipse novas iterum fingit, spernitque priores. Praeterea coelum, tellus, aerque, fretumque Atque ignis, demum totius machina mundi Hoc stat & hoc durat tot jam per saecula nextri' 6o Nam nisi tantus amor firma compage teneret omnia, pugnarent vinclis elementa solutis: Non coelum terris lucem, radiosque calentra, Nec generandarum praeberet semina rerum: Aera finitimum consumeret improbus ignis: a6e Nee tempestivas pluvias demitteret aer:

103쪽

Nuda foret tellus, aequorque extingueret ignem, . , , Aut igni potius piscosum aresceret aequor: :t Ut quondam, quum flammiuomos Clymeneia proles Non bene rexit equos, metuens coelestia monstra , Mo Infelixque sui renuens praecepta parentis, Corruit in voto, sensitque incendia mundus , Donec fulmineo praeceps dejectus ab ictu Eridani mediis flammas extinxit in undis. , Uignit amor pacem: pax est digninima rerum :47s Omnia pace vigent, & pacis tempore florent:. Paci summus honos, paci est quoque summa voluptas. Tunc tuti vivunt homines, tutusque viator Carpit iter, nec fit saevorum praeda latronum. Tunc apium cura & pecoris, tunc arva coluntur 48o I due, & largas pariunt pro tempore fruge S. Copia tunc Cereris, tunc lac, tunc Bacchus abundat, Ρalladiusque liquor: tunc passim luditur, tunc Instata ad thyasos invitat tibia . soli Oderunt pacem stulti, & certamina quaerunt. 8; Talia fluxerunt Saturno tempora rege. O felix aetas ipso preciosior auro lAt nunc proh dolor) insano discordia motu Omnia conturbat, terret, repletque tumultu. Nunc juvat esse trucem, de leges discindere ferro.

9o iustitia est potui sie magis . nunc mille. colubros

104쪽

Mille faces quatiunt, toto & bacchantur in orbe Eumenides, populosque agitant, legesque superbos . Quid juvat, o miseri, pugnando lacescere mortem Nunquam sera venit. sed dira superbia tanti 49s Causi mali, & vesana fames, atque ardor habendi. Hau cur usque adeo, vilissima terra, superbis, Cujus foeda brevi corrodent viscera vermes Quid tantum quaeris ρ te semper forsitan csse . Vi cturum credis ρ miser, ah miser. aspice quam sits zo Incertus, velox, angustus terminus aevi. Sufficiet brevis urna tibi, parvumque sepulchrum. Quod si amor humanos animos astringeret , ista Nosti fierent: sed quisque suo inserviret amico PQuisque sibi charum qua posset parte juvaret. εsos Certe nec melius quicquam, nec dulcius est, quam

Sincere a multis, dum vita haec durat, amari. Rebus in adversis magnum munimen amicie Solantur, firmant animum , prodesse laborant Quaque valent, miseras curas & damna levares Io Conantur, tecumqlle dolent, tecumque queruntur.

Haud facile ille perit quicunque est dives amicis. At quum te vultu spectat fortuna sereno,

Et versat meliore rota, tua commoda tecum Percipiunt, gaudent tecum , convivia tecum

sis Plena jocis celebrant, angent tua facta favendo. Quare

105쪽

'CANCER . . 87

Quare qui tutam & laetam vult ducere vitam, Quam multos studeat semper sibi jungere amicos. Pluribus hoc autem fiet rationibus: ipsas, Qua potero expediam . sed primum scire necesse cil,sro Esse voluntatis motum hunc, quem Vulgus amorem Appellat: nam velle honum est, quod fertur amare. Semper habere bonum desiderat ipsa Voluntas, Et vitare malum, solisque movetur ab illis. Haec duo sunt igitur causa cla fundamina amoris.

32s Omnia sed hona sunt triplici discrimine seeta. Quaedam jucunda , & quaedam dicuntur honella :Utiliumque aliud genus & natura honorum est. Sicque malum triplex: damnosum , turpe, molestum :Quisque amat, haec animo fugiens, aut illa requirens.s3o Est igitur diversus amor, diversus ut est fons Unde oritur, laude aut probro non dignus codem. . Haec tria non solum inter se differre putandum, Per genus: ast etiam species habet unumquodque. Per se multiplices, deleelans, utile, honestum. 53s Quae cum sint variae, varii redduntur amores. Utile enim est quicquid prodest, non est tamen unum :Sicut multa etiam bona corporis, atque animi sunt. Quatuor ad corpus spectant hona: robur, & ipsa. Forma, valetudo, levitas: quodcunque dat illas o Vel res sit, vel humo, prodest, atque utile fertur . '

106쪽

M. ΡA LINGENII

Ast animi duo sunt bona, mos, doctrinaque: sicut

Sunt animi geminae virtutes: ipsa Voluntas, Cujus sunt mores: & mens, cui noscere verum Est proprium . mentis bona sunt complura, novemques s Doctrinae hanc Ornant, quas Valum carmina Musa Appellare solent, ter ternis orbibus aptae. Sicque voluntatis bona plura, & quatuor horum Praecipua existunt: prudentia, justitia, atque Grandia quae aggreditur fortis discrimina virtus,sso Nec non quae fraenis nos temperat, atque modestos Efficit. ex istis, tanquam de fontibus omnes Emanant aliae, quas quisquis discere quaerit,

Volvat Aristotelis libros, vel scripta Platonis Inspiciat: duo sunt haec magni lumina mundi. 3sis Ergo, quicquid erit tribuat quod talia nobis Utile dicetur, veluti medicina medensque Corporibus, vel utique animis liber atque magister Utiliora tamen sunt & meliora putanda Quae prosunt animo: quia corpore dignior ipse est,s6o Ut servo dominus, rate nauta, auriga que curru.

Sed mediate aliquid prodest, aut immediate: Ut sator & nummi, cocus & cibus esurienti. Idque ipsum dico de delectantibus: haec nam Per multas species, per multaque membra secantur,s6; Quorum animos quaedam delectant, corpora quaedam: Suntque

107쪽

Suntque voluptates animi quam corporis omnes. Sincerae magis, & stabiles, & nobiliores, Cum Diis communes nobis, ut caetera sensus Gaudia sunt etiam brutis concessa: sequuntur s7o Haec pecudes proprie, namque his dulcedine mentis

.' Posse friti vetitum est, neque cunctis sensibus ipsae Laetantur, solo gustu tactuque moventur: Quippe nec harmoniam, sed nec diapasmata curant. Nunquid Apellaeas tabulas, aut aera Corinthi si s Mirantur, vel clamosi spectacula circi PSi quid odorantur tamen , aut si vocibus ullis, . Vel si nonnunquam aspectu gaudere Videntur,. Id gustus fit vel tactus ratione: velut quum Massylus visa in campis leo forte juvencas 8n 'Exultat, tollitque jubas, caudamque retorquet Praedae avidus : vel quum sonipes per prata vagantem Vidit equam, Veneris stimulante cupidine fertus, Et resupinato dumeta per avia collo, Subsultim graditur, coelumque hinnitibus implet. 58s Cumque cibi & Veneris pecudum sit sola voluptas, Et propria idcirco est etiam vilissima, vixque

Conveniens servis: hebetat nam mentis acumen Immoderata, solet multum quoque laedere corpus.

Ergo quicunque est huic deditus, in spiens sit,spo Et servire magis quam aliis dominarier aptus.

108쪽

so M PALINGENII

Non est turpe tamen moderath talibus uti. At, bona si quae sint cognoscere quaeris honesta, Quod nuper dixi rem iniicere . namque animi sunt Doctrina & mores, veluti paulo ante relatum est. sys sed quod minc dicam solerti mente notato . . Quae bona delectant, quam longo tempore durant,

Tam longo exiliunt jucunda , & postea nil sunt. Exemplo tibi sit, Veneris cantusque Voluptas. Ait quicquid praebet bona corporis, utile fertur. o Ipia autem bona sunt jucunda , velut valetudo Jam data delectat, medicina sud utilis ipsa est. Id quoque, quod confert animi bona, jure vocatur Utile : verum animi hona postquam tradita jam sunt, Fiunt jucunda, & simul eiciuntur honesta.

6os Quicquid enim virtutem affert, est utile: at ipsa Tradita jam virtus jucunda & honesta putanda. Quippe honor est soli virtuti debita merces. Quicunque ergo cupit multum dum vivit amari, Aut studeat deiectare, aut prodesse , vel in secto Virtutes habeat: quas compelluntur & ipsi

Commendare mali, & quamvis odere, Verentur. Sed prius illorum dcbet perpendere moreS, , Queis placuisse volet. namque est non una voluntas Omnibus: hinc homines studia in diversa feruntur.

6is Usque adeo tribuit d; Grinia semina nobis Gignendo

109쪽

Gignendo natura parens: quod displicet illi. Hic.amat: hic laudat quicquid damnatur ab illo.

Ergo non eadem sunt cunctis grata, neC omnes. Utile idem cupiunt, eadem nec honesta requirunt.

2o Quare opus est novisse prius quid cuique magis sit , Acceptum, placeatque magis: ne fiat inane Officium, cassusque labor, ne littus aretur, Si sorte aut injucunda, aut odiola, serantur .. Hoc autem non difficile est cognoscere: sermocis Flaud dubie ostendit mores animumque latentCm . . '. Id quod amat crebro loquitur quisque, atque libenter Audit: inulta domi poterunt quoque signa videri. Nam cum vomeribus, 1limulos, juga, rastra, ligones Agricolae servare solent: arma horrida miles o 3 o Parioribus suspensa tenet: sed quisquis abundat Coditibus, poterit merito studiosus haberi. Sic de aliis dico: nimirum arcana resignat Lingua manusque animi. quare quaecunque placebunt Essicere haec studeat, quisquis sibi quaerit amicos. 63s Obsequio generatur amor: sed maxima lucrum Pars hominum sequitur, nummos & munera cuncti Affectant, donis multi acquiruntur amici. Verum talis amor non est durabilis, de quum Deficit utilitas, fugit illico praecipue sic o Ulterior non ulla ni uel spes utile habendi , .

110쪽

M PALINGENII

Servilis, fidusque parum. tamen inveniuntur Quidam, sed rari , acceptorum qui meritorum

Assidue memores non cessant semper amare.

Eito quod ingrati cessent: non proinde honus Vir, 6 s Qui rarus veluti phoenix reperitur in orbe, . Multis prodesse ac pro viribus auxiliari. - Debet desinere: est etenim via sola merendo Iri coelum . perque hanc Alcides maximus olim. incessit, multique alii, quorum inclita famasso Durat adhuc, nullum posthac moritura per aevum.

Nempe Deo est similis vir dapsilis atque benignus. Pars magna est etiam, quae deleetabile quaerit. Hinc di amant, quicunque sibi jucunda ministrant:

Praesertim pueri, juvenes, nec non locupletes, 6; s Gaudia sectantur, sectantur ludicra semper . Sed nec talis amor verus, vel firmus haberi Debet: namque fugit, quum deficit ipsa voluptas, Si modo non redeat, vel non reditura putetur Est tamen interdum valde utilis, atque per ipsum 665 Divitias multi, multi accepere lavorem. Delectare igitur studeat qui quaerit amari. Dum neque quod jullum est,neque transgrediatur honestum. At pro de sile modis & delectare duobus Quisque potest, verbis ac rebus: tutius autem s66; Et levius multo est, Verbis quam rebus amorem, Quaerere.

SEARCH

MENU NAVIGATION