장음표시 사용
111쪽
Quaerere. proinde opus est, quo id fiat noscere placto Utile si doceas quemquam , monea sve loquendo Efficies, monstrando etiam quid prosit & Ob1it. Quo nocitura modo vitentur , & ipsa parentur 67o Commoda, in adversis pro ipsorum orando salute: 'Vel commendando, vel pro ipsis grata petendo, Quos in amore voles tibi jungere. 1i cupis autem Delectare aliquem verbis, laudato decenter. Ipsum resque suas: vel si quid gesserit unquam 67s Egregie, ne te pigeat laudando probare. Nam sapiens aeque ac stultus laudarier optat. Interdum lepidis risumque moventibus aures Mulceto dictis, referendo siqua jocosa est Fabula, vel si qua est vetus aut nova digna relatuc8o Historia, & demum si quid scis posse placere:
Non contradicas, imo assentire loquenti, Sint non vera licet: quod si pudet illa fateri, , Tu saltem taceas: nam dissimulare tacendo Maxima plerumque est prudentia. vivere nescit,c8s Ut bene vulgus ait, qui nescit dissimulare. Nonnunquam, mihi crede, nocet, defendere verum. Temporis atque loci proinde est servanda, hominumque Conditio semper, ne quid te laedere possit. Ast aliqui absentem malunt laudare, putantquec o Id melius . faciunt astute: talis enim laus . Gratiora
112쪽
.H Gratior, atque minus ficta & suspecta videtur. Quippe solent multi praesentem extollere dictis.
Sςmper adulantes, ut veri habeantur amici: Ast, ubi terga abiens vertit, mordaciter urgent 69s Absentem, & rident. non valde est fidere tutum Laudanti coram : mos est hic mancipiorum. Non deerunt autem, referant qui singula, plure , Aut unus saltem, fueris quaecunque locutus, Vel bona vel mala sint: multus delator ubique est. oo Hic te laudavit, dicet, vel vituperavit. Sed tamen, ut paucis liceat concludere Verum, Non magis est gratum cunctis, & amabile quicquam Moribus ingenuis, integroque ordine Vitae.
Hoc plus divitiis, plus cognitione probatur. os Namque malus, quamquam doctrina & rebus abundex, Neutique diligitur. vitiis odiosius est nil. Si honus atque probus fueris, vel amabere, Vel te Non odio saltem velut arbitror) ullus habebit. Est autem vetus auctorum sententia, mores rio Quod similes, simile M studium, sunt fomes amorum a Sic vanus vanum, studiosus sic studiosum Diligit, & socios adeunt animalia coetus. Hoc non inficior: nam quo jungentur amore Iii, quibus est mens diversa & divexsa voluntas,
7 Is Cum sit amicorum cupere M contempere V ipsum e
113쪽
Sed sceleratorum cito foedera dissolvuntur, Stultorumque brevi commercia tempore durant Nam propria utilitas quam quisque requirit iniquus Per fas atque nefas, & saeva cupido nocendi, 2o Quam malus omnis habet, pariterque superbia di trajStultorum fidae comites, accendere bilem, ι Bella movere solent . amor est durabilis ille Dumtaxat ., cuicumque dedit fundamina virtus, Qqem genuit probitas: amor hic pia pectora tantum, as Sincerosque animos aeterno glutine firmat, Et naturali pluris faciendus ginore est, Quo genitum generans, & ab uno sanguine creti Mutuo se observant & amant. nam saepe parentes oderunt nati, oderunt sua pignora patres.
73o Germano insidias germanus saepe paravit: At nunquam verus Pyladae insidiatur Orestes, Nec Pylades mortem curat, modo prosit Oresti. ed dubium est, fierine ullo conamine possit, Ut nos omnis amet populus, justique, malique.
3s Nempe amor in plures divisus debilior fit.
Fortior in paucos unita potentior est vis Quaelibet; at partes tu plures secta peribit. Recte igitur dicunt, raros tibi quaere sodales: Difficile est etenim cum multis vivere posse, οῦ o Et conversari /ssidue, quae maxime amicos
114쪽
Res decet: a multisque fides negat ipsa teneri , t Cum paucis habitat potius . non ergo fideles Esse tibi multos credas: nec dilige vulgus, Nec te Vulgus amet: comes est discordia vulgi. s Cum paucis pax laeta manet: turba omnis abesto: Namque a turbando nomen sibi turba recepit. Paucos atque bonos tibi delige, cum quibus aevum
Ducere securus valeas, & lite remota. Ut non ergo potes multos Vehementer amare, et so Sic tu non potes a multis vehementer amari.
Nam qui non amat, is nullo fit dignus amore . Est alius civilis amor, communis, & omni Praestandus populo, quo quisque bonusque malusque Diligier debet, quum nulla ex parte nocemus 7ss Factis aut dictis cuiquam, quum taliter ipsi Vivimus, ut nemo merito nos carpere possit: Quum sumus erga omnes blandi, Vultuque benigno Quemque salutamus, laudamus, honorificamus. Sed tamen in primis est utile, conversari, 76o Raro vel nunquam, cum multis, si tibi cordi est Vitare insanas lites pacemque tueri. Praesertim quos esse malos nosti, aufuge: namque Haud facile est tribulos & spinas inter euntem Illaesos habuisse pedes, illaesaque crura.
)6s Nec cures si te non diljgit improbus; at si
115쪽
Non odit, satis esse puta. non oderit autem Si longe steteris: absenti. non nocet anguis. Vel conversari tibi si quandoque libebit Cum populo, & stolidae interdum te adjungere turbae, Iro In primis studeas moderamina ponere linguae :Et cave. quid dicas, semperque libentius audi. Raro. autem loquere: est mentis gravitate carentis Indicium sermo nimius, peccatque frequenter Multiloquus: Verum parce, cauteque loquentes ri Laudantur: decus est ingens prudentis in ore. Praesentem, absentemve aliquem ne laede loquendo l. Hoc sit praecipuum monitum, sit regula prima: Atque ea ne dicas quae nil referre videntur: Nec verba incassum & nulla ratione prosundas r 8o Nam te ridebunt homines, fatuumque vocabunt. Verum sive rogas aliquem, seu forth roganti Responsums eris, prius ipsam consule mentem, Quam vor exiliat: quae postquam est edita, retro Haud. remeare potest; verbum semel ore soluto i)8s Emissum longe nequit ad sua claustra reVerti. Gratia magna etiam est, sapientum dicta referre ἔAtque loquendo aliquos vatum interponere Versus, . Interdum exempla historiis inventa probatis. Talia namque solent sermoni inserta decere 79o Apprime, modo sint non ab re . idcirco frequenter ζ . G Nupc
116쪽
Nunc lios, nunc illos opus est exolvere Iibros rAtque, ut apes, varios passim decerpere flores. Iram pelle procul, tecumque superbia non sit: /Nam tales homines non possunt prorsus amari . t 9; Verum te mitem, blandumque Ostende: placebis Omnibus hoc pacto . at si te quis laeserit, ipsu in Ingenio studeas mage quam superare furore. Ingenio vires cedunt. prudentia victrix Cuncta domat. rabidae tigres, tumidique leones
Soo Mansuescunt arte . arte rates vasta aequora trananti Arte gerit turrim barrus, juga taurus, & arte Asper equus tolerare equitem, staenosque jubetur Viribus ingenium moderatur cuncta ministris. Infirmi & timidi est uimirum, multa minari. 8Os .Verbaque foemineae vires sunt, lacta virorum Dissimulat prudens, fartis tacet, ast, ubi venit Opportuna dies, facienda viriliter audet.. Ergo prius caveas ne quis tibi jure molestus Esse queat:. quod si injuste laederis ab ullo, i8 Io Ipsum quando potes tu contra ulciscere juste in tibi non licet hoc . inclusum corde dolorem. Dissimula atque tace, ne deteriora subinde Damna seras . stultum est hostem irritare potentem, Atque malum majus tumidis fibi quaerere verbis. 8 Ii, Expectat tempus sapiensi, iramque coercet:
117쪽
Saeph vlani utiliter cedit, placidisque iurentem Demuleet dictis, Se dulcibus allicit hostem . Blanditiis, donec deceptum in retia mittat. Callidus indomitum pullum sic vincit equisor 81o Sie inlaeta bovi sensim juga ponit arator:
Sic trahitis Cybeles torvi sarraca leones: Sicque ferae tigres Bacchi paretis habenis. Nimirum magna est prudentia vincere bland . Atque animi ad tempus presium celare dolorem. Sas Hoc aliud quoque servandum est: quocunque manebis In coetu, laxes ne turpiter ora cachinnis: Sed, quum opus est, parco moderatoque utere tisa. Nempe est invalidae mentis capitisque minuti Indicium ridere nimis: contiis esse severum 83o ,Semper inhumani est animit fage cautus utrumque . Atque tene medium: medio sedet inclyta virtus. Non volo te scurram: sed, si potes, esto facetus .
Iam uideor dixisse latis, jam jussa peregi,
Propter quae imperio matris destendimus ad te 83s Nunc tempus remeare monet, locaque infima mundi Deserere, & superas volitando revisere sedes.. Unde ego tellurem soleo spectare frequenter, Admirans adeo parvam minimamque Videri L a. Exiguique instar pomi pendere rotundam S O Aeris in medio, fultam molimiue nulls, i G 2 Atque
118쪽
Atque suo tantum libratam pondere; cerno Inde etiam Oceanum totas circumdare terras:
Perque ipsas flexo, Velut anguis, serpere cursu Nerea coeruleum, modici sub imagine rivi. 84s Inde Padus, Tanais, Ganges, Histerque videntur Agrorum fossae , quoties implentur ab imbre. Quumque tua aspicio, quamvis ingentia, Nile, Ostia tam longe, septem reor esse canales. Saepe etiam video telis pugnare coruscis 8so Agmina, purpureoque undantes sanguine campos: Et stolidos Reges bona dum fugitiva sequuntur, Seque putant non polle mori, diversa movere Praelia, dc insontes populos Opponere morti, Tradereque invitis spectacula tristia Divis. s Inde etiam mutare locum freta, sumina, fontes. Aspicio: fieri valles ex montibus altis,
, Inque altos montes imas consurgere valles,
Temporis anfractu longo, & nemora alta secari Vomeribus , cultisque prius succrescere silvas, 36o Oppida transferri huc illuc, & cuncta novari. Felix, cui talem speculam contingit habere, Unde Asiam mollem videat, Libyenque ferocem . Europamque armis & fertilitate superbam: Inque ipsis varias gentes, quos Carcinus uritS6s AEthiopas'. primoque Indos sub sole jacentes,
119쪽
Getulos ι Nomadasque agiles idi Cilicasque rapaces, Sauromatas, Parthosque arcu pugnare perit , υ. 'Thuriferos Arabas, Thracas, validosque Arimaspas, Hispanos, Italos, Gallos, rigidosque Britannos, 87o Totque alios populos, quos supra, quum rediit sol, Aut, quum decessit, radiis illuminat infra. . . Nonne illuc velles conscendere posse ι liceret . . Hoc si mortali cuiquam, nisi membra gravarent
Te tua P sed nobis tantum conceditur istud 87s Coelicolis, quibus est concretum ex aethere puro. Non elementorum primorum pondere corpus L . ' Unde feras, donec Iandem sit morte solutus Spiritus . interea vaJeps, jam separor abs te. Ρrotinus his dictis me respondere parantem S go Deseruit: nec non ventis Velocior ipsis, i Digrediens iterum coelestia templa petivit . t
120쪽
Divitias aιiaque bona eorporis aspernatus Poeta solam sapiontiam exoptas , quum animi. bona solummodo vera iana sint. Deus
vero , omnιum rerum principium, est' unicus finis, solua sum mum iaci bonum meretur. qua occasione de mistria Cy felι- citate humana obiter agit . dianda eo Vatia vitae commora. incommoda evique necessitatem exponsi οῦ praecepto connubialia, Cy de educatione liberorum amplissima tradιt, anter quae, ut sibi A monachis, quos atra carbon notas, conjuges caveant m et, Medici etiam haud sunmuncio ου hic maputant. Tandem illum, qui sapientiam cum virtute conjunctam adquirere valet, omne tulisse punctum adserit. a z L E o.
Non ego divitiag Arabum , rubrive qapillos
Aequoris iissignes cupio, nec quicquid Iberus Amne Tagus rutilanto vehit, populosve superbos Sceptrigera domitare manu i non fata dederes Talia, nec doleo nobis non lata dedisse. s. ἰNam bonus atque malus nullo discrimine dives iEsse potest, auroque potens. plerumque Videmus Expertes animi indignos diademate crines Cingere, Sarranoque ample vestirier ostro. Io Illa mihi vellem mundi concederet auctor Quae nec habere Falent pravi, neque mentis egentes. , Quae verum efficiunt hominem Divisque propinquum. Iupiter omnipotens, abs te sapientia quale Aut nulli. aut adeo paucis donatur Z ubique Ie Formosos reperire licet: robustus ubique Nascitur,
