Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Si ferramentis careat pars altera, multum. Dissimiles, multum inter se differre videntur. Nil etenim poterunt agere hi quibus omnia desunt Quae iaciunt ad opus: nec secum saxa ferasque 27o Oeagrius vates ducet, si barbitos absit: Nec Paris armatus Pelidae cedet inermi . . Talibus ergo illi nos turpiter argumentis Sollicitant: verum haec alias fortasse requiram , ,

Quum de anima humana fuerit quandoque loqflendum 27 s Quippe hanc divinam, immortalemque esse docebo ,

Quae duo de brutis non est concedere tutum. Nunc ad iter primum redeo. Deus ipse supremum est Eximiumque bonum propriε verEque Vocandus:

Quem qui habet, is debet felix .dici atque beatus. 28o Sed quis habere potest ipsum nam quicquid habetur Vilius est illo quod habet, possessaque res est

Possessore suo semper minor: Ocius. Omnem Oceanum parva poteris concludere concha, . f. i O mortale lutum, ventisque objecta lucernat 28s Qua tantum Dominum pacto comptinier ullo Omnia solus habet Deus ipse, & solus habet se: Ipse igitur solus felix, solusque beatus. Quoddam aliud tamen est summum bonum. & illud habere Omne potest animat: sed non est omnibus unum: 29o Nam diversa ipsis multum natura tributa ost. 'H Con

132쪽

Convenit hoc illis, aliis aliud magis, ergo Esse potest felix genus unumquodque animantum ἰ Si non simpliciter perfecteque, ut Deus ipse, Ast aliquo saltem pacto, paucisque diebus, 29s Dum possit quod conveniat sibi maxime habere Semper. & adversi nihil unquam perpetiatur. Sed missis aliis, de homine est nunc dicere tempus; Qui tunc est felix, quum possidet omnia quae sunt

- Nisarae ipsius bona convenientia, quumque 3co Nil damni totas in vita, nil sentit acerbi. Hoc etenim esse bonum summum, eoncedere fas est. Quod bona cuncta in se complectitur, & mala pellit omnia, cui nil triste datur, nil dulce negatur. . Nam virtus sola, aut felicem sola voluptas

3os Non facit, ut quidam scribunt de gente Pelasga.

Quandoquidem bona multa simul meliora putantur. Quam pauca, ut grano frumenti magnus acervus. Non. unum, licet eximium primumque, beatos Reddit: at omne bonum simul omni ex parte rotundum 3io Sic etiam solus princeps non essitit urbem .ni Sic etiam non est ex solo pollice dextra. Cum nobis igitur duo sint, corpusque animusque

Qui veri est felix, parte est persectus utraque, Est agilis, pulcer, robustus, sanus, & idem 3Is Est sapiens, fortis, prudens, doctusque, bonusque t

133쪽

s . pritie sque tenet sensus, perfectaque mentis , amnem, pauperiem inescit, casusque malignos: Et si non implet longaevae tempora Vitae, Non est dicendiis felix , licet omnia sint huic 32o Commoda. namque bonum, parvo quod tempore durat , Est prope nil ,1 viti quidam dixere priores: iVer non una dies, non una reducit hirundo, . :

At postquam vitae jam metat novissima venit, .s Mors huic contingit facilis, minimoque dolore 31 s Solvitur, & stigias laetusi descendit ad undas, Nec vivendo illi aut moriendo gloria .defit. c. o. Sed numquid cuncta haeci habet ex mortalibus ullus ξCredo equidem nullum talem reperirier usquam, Aut perquam rarum, cui nil optabile desit, 33o Cui nil triste unquam toto contingat in aevo,

Qui felix vivato felici morte recedat: I Hic Phoenix ille est, quem fingere Graeculus audet, . Graeculus insani capitis, qui poste putavit i. -Ex uno speciem fieri . putremque favillam 33 s Giguere avem', cuiquam non ullo tempore visam ι. Sed modo mira canat, nil curat dicere verum :Gens haec, tota est monstris ac dedita nugis rQca duee nostri etiam desdiavere Latini. Est igitur felix, ut Phoenix, tinis . at omnes

34o Heui sumus haud dubie miseria tamen hic magi illo

134쪽

Quandoquidem non est cunctis satus unus N atqua Conditio. quicunque tenet bona plura , minuride Adversi patitur, felix censetur: at ille Dii it 3 fPlurima quem versant incommoda, cui bona palica

34s Contingunt, miseri nomen sibi 'endicat apte.

Quare cum nemo sit felix, ruere oportet, q t:. Quomodo possimus saltem miseri minus esse l. 'IIn terris, quae sit vivendi forma modusque Nobilior meliorque. & Vitae blandior usus; io asci Si non felices . saltem minus infelices . . ita EQuo fieri pacto diestu nobis. igitur, quod I Hi Fermh omnes credant, verum non arbitror esse,

Pontifices summos ui& mundi sceptra tenentes Vivere quam reliqui mortales dulcius aevum. Laues Namque in divitiis , Meluti in cunctia quoque rebus Extremum quodcunque malum est, mediumque salubre omne nocet nimium: propter quod quisquis habet plus Quam satis est, nota est melior quam quisquis eget plus Quam satis est'. paribusque malis vexatur uterque: 36o Ut pinguis crassusque nimis, qui Iesquipedali i , i Ventre tumet. non est levior, . citi Ve m-etur, Quam cui sicca cutis miseris tantum ossibus haeret . Huic desunt maste atque exhausto corpore Vises, Ille autem nimio fit carnis pondere tardus .

36s Utque ingens pelagus .surgit minibus undia, A -

135쪽

; EVcelsosque aequat montes, dum tartara Ditis Imalaperit flusus inter, tamen atra silenti ' Gurgite saevit hienis, taciteque profundius aequor Sed magis ti dira ventorum peste movetur: 37o Conta cum strepitu magno, multoque fragore Parvus arenoso versatur littore Nereus: Sic qui summa tenenti rerum fastigia Reges Sollicitudinibus majoribus atque tumultu Iaelantur graviore quidem: sed vulnera vulgo 37s Tanta hient. tacitique gemunt, celantque dolorem . . i. UAdde aliud quoque, quod cruciat comes improbus ipsos Assiduh: metus atque timor: suspectaque eisden Omnia fiunt: hinc infidias, hinc dira vcnena Concipiunt, soli nec posIunt ire, nec audent. 38o Nee sine fas illis praegustatore comesse. o bona libertas, pretio pretiosior omni l. . o summum primumque decus, qua Norsus adempta Nil gratum , nil dulce viris. & vivere mors esti Ast p uper nocte atque die securus ubique, 38s Et quo fert animus, graditur: sive ire per urbem, Et varios lustrare locos, & cernere ludos,

Aut monumenta cupit: sive extra moenia mavult Per cultos hortos, per florida prata vagari, Aut desiderio ruris sorquetur amoeni,

apo Nil prohibet, solus vadit, non indiget ullo a . '.

136쪽

Servorum strepitu. & comita lati' nube cladium et Et, quoties stimulis agitur fassais.& sitis, Ore . . Haud dubio tutusque dapes ac sp gula sumit :: DVilibus exiguisque cibis vescuntur in sillis ut 839 S Liberae aves melius silvis: .&i dulcius est nili us Quaesitam in eampis, multoque labore paratas i Accipiunt, quam si cavea teneantur eburnea

Aut in gemmato atque aurMo KRrcere clausas RPinguescant epulis regalibus, ubςribusque y ' l

o saepe igitur mi sus atque infelix gst etiam 'i' - - Nec quenquam, mihi crede ν facit diadema heatum . Sed stulti exterius dulce admirantur: at illud o Quod latet interius non contemptilptux amni, o Ilupi autem vitam meliori; dupem: cprsu Lirincla 4PS Arbitror, est cuicunque magis sortunae modesta,' Cui non est census nimius, nec sordidus , s& cui Non condiicta domus, sed honesta habitatur: agerque est, Quantus sussiciat domino. henei cultus abunde, Qui det hero segetes, & vinpm lassicienter, i M.

4IO .Fertilis, 'atque alias fruges Iroducat inemras..

Foenerat o quantum tellus hener culta I aolonus Sedulus ac prudens non multis rebuς egebit. 3s, Plurima seu stichibus longo: ordine figitu Irboll. 2Diversi generis , minimo quae maxima OA4Is Esrolumenta ferat: varium se a sorte legumen

137쪽

Mandatum sulcis cumulo majore refertur: Seu magis hortorum delectat cura laborque, Ex quorum reditu convivia lauta parantur, Nec Regum mensis cedentia luxuriosis: gro Ni servire gulae quis mavult quam rationi. Ergo est optandus potius census mediocris, Quem vel sors tribuat, vel testamenta, vel uxor, Aut artis labor assiduae, aut industria mentis

Sollicitae, mercando aliquid quod tempore ponit ηχs Vendi alio, aut alibi pluris, vel multiplicando Per sobolem pecus, &gregibus stabula atque arment sImplendo, aut Paphiis sublimia tecta columbis,

Melliferisve apibus praesepia multa parando, Aut stat ndo oleis nigris brumale trapetum, , 43o Aut etiam Cereri saxa opportuna terendae. His aliisque modis multis solertia lucrum ι Illis ostendit, qui non torpere Veterno Sunt soliti, quos dulce malum, blandumque venenum Desidia, atque animi languor non reddit inertes. 43s Praecipue tamen hoc fortunae munus opusque est . . Haec etenim quos vult facilis evehit, ae locupletat: Haec domina est rerum, & donatrix divitiarum . Insuper optandum, nulli servire . decet nil Libertate magis generosum pectus, at ille i44o Natura est servus, natura ignobilis, imi i

138쪽

M. PALINGENII

Infelix prorsus, prorsus miser, alterius qui Esse potest, ultroque aliena facessere jussa, Et quicunque aliqua lucri spe ductus, iniquum Fert placida cervice jugum . non jugera tanti g4s Plurima sunt, non omne aurum, non quicquid arenis Indus Erythraeis cu dus legit, ut patienter Vel stomacho alterius comedas, capias ve quietem Ad somnum alterius, dominoque jubente feraris Nunc huc, nunc illuc, veluti pila missiis ab illo; 4so Interdumque hominis te longe deterioris, Indocti, insani, vinosi, luxuriosi Imperio parere velis. turpissima res est Nimirum, possis cum liber Vivere parvo, Quaerere servitio majoris praemia census,

4ss Ac libertatem, sine qua laudabile nil est,

Vendere, & imperium domini tolerare superbi Degeneres animi, procerum quid quaeritis aulas, Dedecus ut vobis, illis tribuatis honorem ΘVae vobis, qui ceu pecudes pastoris egetis, 46o Tam viles, ut non valeatis vivere per vos. Qui servus quocunque modo est , nulla esse beatus Parte potest. asini est, clitellana ferre libenter . . Ingenuis igitur quicunque parentibus ortus,

Nobilibusve magis, quantum sibi susteit apte 4 Possidet, injusse queritur de numine Divum.

139쪽

Sed forsan multi dubitent an coelibe vita

Conjugium melius: namque uxor saepe superba est, Litigiosa, ferox, demens, dc adultera saepe: Adde quod & gravis est natorum sollicitudo :47o Nunc morbo ancipiti languent, nunc lumina vitae . Intempestivo sublati funere linquunt: Filia jam grandis postri cum dote maritum, 'Vel moecha est, maculatque domum : vel filius est sur, scortator, vacui capitis, rixosus & effrons.

47s Ille etiam penitus liber non esse videtur Cuicunque est uxor: mores mutare necesse est, Et juvenilem animum compescere. linquere lites, Stare domi, non ire procul, longinqua videre oppida, nec tota per vicos nocte vagari, 48o Has illas pulsando fores, & scorta petendo. cAst opus est gravius tunc vivere , solliciteque Rem curare, minor ne fiat, sed mage crescat, ' Ne premat extremam paupertas dura senectam. Haec quamvis ita snt, melius tamen arbitror esse 48s Quaerεre legitimas taedas, sanctosque hymenaeos, Naturamque sequi, quae nobis provida monstrat Exemplo volucrum , pecudum , pariterque ferarum , Quod mas ad prolem jungi cum femina habendam , Atque manere simul debet, sobolemque creatam

4 o Eautrire simul justo placidoque labore ,

140쪽

M. PALINGENII

Ne genus intereat, sed cuncta in secula duret. αέγ . Quandoquidem ad Venerem compellimur exercendam Non modo nos,verum omne animal terraeque mariSque, Naturae imperio, facias pejora necesse est, - 40ς. Si non feminei sorberis ab ore baratri .. . . APraeterea tandem sterilis morieris, & heres iParta labore tuo & sudore alienus habebit

cumque senex fueris, aut morbo oppressus iniquo, Quis tibi succurret vel quis tua damna levabitis oo Nunquid cognatus, vel frater nunquid amicust . Hi te sandapila mallent efferre repostum, Resque tuas avidi c*pectant sibi morte referri Te captant vivum , ut possint spoliare sepultum a

Nummos quisquς tuos, non te, reVeretur, amatque .sos O scelus, . o rabies, & habendi infanda cupido lo miseranda lues totum dimata per orbem l , Utile nunc omnes spreta Virtute sequuntur. Quis justum curat Z quis non contemnit honestum, . Sit modo Des lucri dominatur legibus auirum; tsro Auri majores vires quam sanguinis; auro . , Venalis pydor atque fides, cultusque Deorum est. Ast uxor patrem , ac matrem, propriosque penates Deserit . ut maueat tecum noctesque diesque, Et pariat fecunda tuo de semine prolem,s r s Constituatqu9 novam ieeum gentemque d9M9-ue, Sitque

SEARCH

MENU NAVIGATION