Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Nascitur, & dives: contrὶ rarissima tellus Qui sapiat quenquam tam vasto gignit in orbe. Num melius forta1se putas & dignius, esse Stultorum regem ac dominum nempe illa potestas et o Nobilior. ita qua positi sunt nobiliores. Dignius est certe castris aut urbibus amplis, Quam stabulis aut armentis, gregibusve, praeesse. Forsitan hoc facis, ut tibi sint mortalia ludo Facta, & habes hominem pro scurra. nempe videturas Vita hominum nihil esse aliud quam fabula quaedam. Utque movet nobis imitatrix 1i mia risuin, dic nos coelicolis, quoties cervice superba Gi. Ventosi gradimur, quoties titubante cerebro . Divitias nimium ., nimium affectamus honores,3 o Spiram usque acres piper g naribus auras, Grandia jactantes, & grandia multa minantes. ἰQpi mimus , quae scena datur, quum sceptra tentatem Atque coronatum: bonem , asinumque verendum Aspiciunt alto in solio sublime sedentem, 3 s Spernentemque alios omnes sit caetera tanquam Turba hominum sine mente pecus) Dominumque volantemnici & adorari, &. pedibus sibi hasia figi Nec videt insanus quid si, quam frivolus, & quam

Turgenti bullae similis, pappoque volanti. Non ego sum talis, nec prorsus taIta curo... V 4 . M

122쪽

M. PALINGENII

At Vos, aetherei cives, quibus esse Beatis Contingit solis, quibus est aeterna voluptas. ' . Humanas si forte preces attenditis , & si , Non penitus miseros homines avertitis , oro 4s Egregiam puramque mihi concedite mentem , A fallo verum discernere quae sciat apth, . t Quae bona cognoscat vera & contraria veris: i Ut Ne stultus fugienda sequar, fugiamve sequenda. INam si mortali cuiquam licet esse beato, . Iso Arbitror hoc pacto fieri me posse beatum . . , ἰV Sed fallor, mecumque omnes qui talia credunt A JNemo etenim felix est, aut fuit, aut erit unquam; Non si possideat totum diti simus orbem, Non si plus sapiat quam qui Vis natus in orbe. I

ues Sed dubitat fortasse aliquis, nisi pagina praesens CaΙd firma ratione probet: quare aspice libri Hujus materiam , quicunque hoc discere quaeris . IQua melius poterunt te carmina hiostra docebunt in Pandite, Pierides, vestro sacra ostia vati, i se . 6o Et satiate avidum isatebris Parnasiidos undae. Secretos reserate aditus, ostendite verum: I Vos etenim nostis quicquid fuit, , aut erit, aut est. IPrincipio expediam, quis felix atque beatus .i

Debeat a nobis haud fallo nomine dici: 6; Post hoc progrediar, quo me deducet Apollo. si

123쪽

IosDico igitur, solus felix est jure vocandus Is quicunque bonum summum jam possidet. at non omnes hoc norunt vecticum quilibet illud Quod sibi plus placeat melius putet . hordea mulus o Aut asinus pluris quam lauti obsonia rhombi,

- - Quam leporis clunes, quam turdos aestimat assos. Sic & avarus opes, sic iambitiosus honores, Sic Venerem mollis super omnia laudat & optat. Heu mihi quam pauci possitnt dignoscere verum l7s Quam densa errorum caligine nostra premuntur - IJudicia.l id propter , . quod paucis integra mens est. - Quisque, ut habet mores, ita judicat . atque ita fatur ἰSed bona sunt quaedam per se, quae tempore nullo Esse mala, & nullo quae tempore laedere possunt. 8o Sunt etiam quaedam non per se, quae modo prosunt Nonnumquam officiunt : haec sunt bona corporis, atque Externa. usus enim causa est ut sint bona, vel non. Ut si quis palliam nativo robore servet, Este bonum robur dicetur: sed noceat si 8s Indigenis, civesque mos hoc robore perdat, Esse malum rursus robur censebitur ipsum.

Sic de divitiis & honoribus, imperiisque

Et cunctis aliis dico. quin testa propter saepe perit, quamquam utatur posse r honeste. . so Sic. obsunt sua mella apibus, sic inguina fibro . . . . .

124쪽

Haec eadem fugiunt rapidi ceu fluminis unda. Nec stant certa diu, dubioque errore vagantur, Summa bona idcirco non simi: nec quisquis abundat Talibus eise potest vere dicive beatus . 's Imo etiam si quis plene vult vera fateri, . Non bona sunt, quaecunque valent prodesse & obesset Nam sic esse bonum poteris censere Venenum, Cum saepe ex ipso fiat medicina salubris res Et nil esse malum toto invenietur in Orbe , 'cIoo Cum res uulla adeo sit prava & noxia, quae non. Postit prodesse interdum, atque afferre salutem. . Illa autem bona quae sunt per se ila semper habentem Felicem efficiunt: sed quae sint talia, non est. Omnibus explicitum: quare hic quaerenda sagacitos Sedulitate mihi sunt, aspirRnte Minerva. . - . 'Atqui aliquis dicet, non res haec ardua scitu est r. Nam cum fortunae non sint & corporis, ergo Sunt animi bona, quae nos reddunt sola beatos.

Dictum hoc in aliquid , sed nondum missa sagitta IIo perfecte potuit signum tetigisse petitum:

Unde prius quaedam communia dicere oportet, I Quae monstrent iter, Obscura: in funalia nocte. , ' Omne quod est, opus est, .aui, est operatio qdaedam , Aut operans: sed opus quendam finem ess fatemur. II; Principium. est operans, medium est Operatio.. quod ci

125쪽

τοΗorum nobilius, meliusve . requirere refert. Omne movens mota, quantum sunt talia, semper Dignius est: patet hoc. movet autem finis agentem 2 Nam quis agit, nisi finem animu conceperi; ante PIro Ergo est nobilior: nec non operatio fine . . Vilior, hac eadem poterit rationei probari: iΡroinde bonum summum finem quendam esse putandum esti Optimus est autem non omnii finis: at ille iDuntaxat, quisquis cunctorum est ultimus, ad quem Ias Omnes procedunt alii recto ordine fine&,. Omnia tau currunt in vastum numina pontum. aQuippe ad perlaetum ina per tedium tendere par est, i Et seri propter melius quod deterius sit: fNon inters bonus ac rectus servabit, v ordo. Or o Ergo id quod rerum cunctarum est ultima si s - : et Lximium esse bonum, & summum, primumque necesse est, Praeterea rerum quas ingens CORIinet Orbis, ba: ΙAbsque ani a quaedam sum, dia, Viventia qu/edam. Ast ea quae vivunt, aliis sunt nobiliora. - si a II 3s Vivere proinde opus est, quicquid laus prima hons δε est. Illorum quoque quae vivunt qRaedam ratioRς Prorsus egent, itidemque uti sermone negatumi est..b Ast aliis sermone uti: ac rationui tributum est. Ῥά . Nobiliora ideo sunt haee, sunt & -lior . iIέo Ergo boum summum perfecturi te lQquet id ξγr

126쪽

Perseme rationis erit . compluribus autem . Ex his, quae possunt uti ratione loquique, Plena voluptatis vita est: sed plena laboris ' Est aliis etiam compluribus, aut meliora 'i s Sunt quaecunque hilari vita dulcique fruuntur. - ΙErgo boni summi laetissima vita putanda est. Illorum vero quae vivunt dulciter annos Post paucos pereunt quaedam: sed longa quibusdam Fila trahunt Parcae: quibus est diuturnior aetas, Iso Pluris erunt: quare longissima saecula vivit . IIllud, quodcunque est cunctoruim fulmina bonorum c Ηoe autem vocitare Deum, Vocitare Tonantem, Atque Jovem, mortale genus solet. ille tremendo Cum strepitu vibrat fractis de nubibus ignemr Ille ciet nigros imbres, & fortia mittit i. Id c Flamina, quae vastis cum fluetibus Amphitriten Funditus eversam clamosa ad littora pellant, Rc terram quatiant imis inclusa cavernis, AUnde arces quandoque ruunt, atque Oppida tota

χ6o Sed fortasse aliquis dubitat, si Iupiter iste : . T pr Quem summum esse bonum jam dixi) est finis, eufidem - Quoddam opus esse patet, veluti divisimus ante: Nec non principium, mediumque habuisse fatendum est. Id vero nemo sapiens existimat: imo I 6s Semper erit, semperque fuit:. nec terminus illi a

sisse

127쪽

Ella potest: hic cuncta facit, nec factus ab ullo est:.' Nil fuit ante ipsum, post ipsum prorsus erit nil.

. At nos huic dubio sic respondemus: agentem Primum cunctarum rerum, totius & orbis,iro Dicimus esse Deum: finemque putamus eundem Cunctarum pariter rerum, totius & orbis:

Non tamen idcirco esse opus ipsum credere fas est Quandoquidem non est opus omnis finis, agensque Non hoc praecipue quaerit: sed cogitat ultra 1 s Quiddam aliud melius. Veluti qui fabricat arcam. Non hanc praecipue ut faciat fabricando laborat; Ast ut eam vendat, Vel quicquam servet in ipsa. Quanto est posterior, tanto est praestantior omnis Finis, & ad melius quae sunt pejora feruntur. 18o Sic Deus est finis postremus & ultimus, in quem Omnia contendunt, propter quem mundus, & omnis Res mundi est: siquidem propter se ipse omnia fecit, . Non propter nos, ut soliti sunt dicere quidam . Clamando in templis doctores stultitiarum. 18s Et deceptores vulgi, errorumque magistri In sinos homines ex stultis efficientes. Nam quae nobilitas, aut quae sapientia nostra est. Quae nostra est probitas, propter quam condere mundum Debuerit tantus Princeps P nos undique plenia oo Criminibus, stultique sumus: vix unus in orbe est, . Quem

128쪽

IIa M. PALINGENII

: Quem vel avaritiae .pestis, vel foeda libido

Non premat, aut quem non Ventosa superbia vexet. Quem non praecipitem trahat ira, aut caeca Voluptas.

Ergo quibus meritis nostris motum esse putamus I9s Tam magnum artificem, ut pro nobis cuncta crearit ἡFrugi laras terras . fluidum mare. stelliferumque. Aethera Θ sed forsan dices, nos ipse benignus Diligit immeritos: stultum est hoc credere. nam quis Diligit immeritos, nisi demens praeterea, quaeam Sunt tam dissimilis naturae quomodo possunt Sese diligere ρ est etenim Deus omnia vincens Saecula , cui nullus finis, nulla extat origo: Cunctarum tamen est rerum finisque & origo, optimus, Omnipotens, immensus, quo melius niletos Et quo nil majus, nil excellentius usquam Esse potest, qui re nulla indiget, & tamen ipso Omnia egent, qui cuncta videt, nec cernitur vili, omne bonum in sese retinens, expersque malorum Contra nos miseri foedo de semine nati 2Io Ad planetiam & lacrymas, ad mille pericula, semper Aut his aut illis morbis affligimur, aevum Degentes breve & incertum, plenumque laboris. Heu quibus errorum tenebris versamuri & omnes Quam sumus exiguae mentis, quam saepe malignis et I s. Casibus implicitii nunc haec nunc illa dolemus, '

129쪽

LEO . Ha Innumeris tantum vitiis & statae potentes, i postquam passi fuimus mala plurima, tandem Angustam & miseram & sceleratam linquere vitam Cogimur, & putri deponere membra sepulatiro.

ΣΣo Mox came absumpta fieri sine nomine pulvis. Ergo inter nos atque Deum distantia major, Quam si collatus fuerit pulex elephanto. Quis.tam distantes nodus conjunget amoris pNunquid amore potest elephast cum pulice jungi 'ΣΣs Nempe inter similes amor & concordia , contra

Inter dissimiles odium & discordia regnant, . Vel saltem nec magna fides, nec gratia magna est Hinc aliqui, quos esse jubet lex nostra profanos. Haereticosque vocant collegia tecta cucullis, 23o Nos esse inrua unt, crassique cerebri, Speramus quoniam coelum & consortia Divum . Aeteruumque aevum felici ducere cursi, Inmamerasque alias nugas, quas stultus hebesque Promittit nobis animus, & garrula lingua: Σ3s Quae facit ut cedant animalia caetera nobis oNam si sermo homini non ectet munere Divum. Oncessiis, gelninaeque manus, quibus omnia fiant, ullum animes foret in terris miserum magis, atque Infelix homine . his nostra est natura ducibus o .

2 o Nobilior. meliorque: hine tota superbia austra est: . Hine

130쪽

Hinc artes veniunt. nam praesens voce monetur Quid faciat caveatve: absenti scripta loquuntur. Pandere si possent animalia caetera fando, Ut nos, arcano clausos in pectore motus,

4s Mutuaque inter se dictare & reddere verba, Ac varios aptis digitis conscribere libros, Interdum nobis sapientior esset asellus, Plusque aliae interdum pecudes rationis haberent . Progeniemque suam auderent praeponere Gunctis: et so Diceret & nobis asinus se nobiliorem. Lingua manusque igitur faciunt succumbere nobis . Omnia, non ratio . haec riunt illi. insuper addunt, Si truncis manibus, mutisque parentibus orti In silvis homines degant, agrisque remotis, et sue Sintque ipsi pariter manibus linguaque carentes, . Ut pecudes aliae: humanum quid quaeso valebit Ingenium Θ quaenam ratio apparebit in illis PNonne aliae ut pecudes inculto corpore vivent Quid sapient melius quam caetera turba ferarum Θ26o Spiritus in cunctis animalibus unus & idem est: Dissimilis tamen ac varius proinde esse videtur, . Corpora quod non sunt cunctis animalibus aequa, Et variis membris varia est concessa facultas. Sic plures fabri licet inVeniantur eadem . 26s Prorsus in arte pares, atque aequo examine docti,

SEARCH

MENU NAVIGATION