Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Myrtiferumque nemus fingunt, ubia vulgus amareturn Ingemit: atque addunt ferventes ignibus amnes, i Monstraque vipereum manantia gutture virus, HDistinctasque locis sedes, ubi vagiat infans, 8 s Atque ubi verberibus saevis facibusque cruentis Eumenides agitent sontes: ubi rura beatis Debita perpetuis vireant pulcerrima ramis.

Ast aliter dicunt alii, & post funera credunt Esse quidem manes, sed qui vixere decenter 8so Ad recte In coelum sublatos jungier astris:

Contra qui pecudum ritu terrena secuti Neglexere Deos, pecudum quoque corpora justo Iudicio induere, & mutato carcere poenas: Solvere tantisper scelerum , dum prorsus ab omni 8ss Crimine purgati aethereas referantur ad oras. Quae si vera larent, etiam metuenda foret mors rAut.saltem bene vivendum, vitiisque carendum. Namque piis justisque dari bona praemia, . contr1Injustis meritas poenas meritumque dolorem. ' .6o Atqui morte obita sit perentne, an sint potius nil, Et cum corporibus pereant animae quoque' tanquam Sole nives verno, aut nubes Aquilone solutae Dicere non nostrum est: videor satis esse loquuta: Germanam scitare meam . quam nomine Graji J

192쪽

Mi due vexisti curas, stmperque requirit Oecultas gerum causas , di amabile verum Has igitur moestrante potes naturam animarum

Noscere, idni fallor . si te. tenet ista cupido, 8 o Mi satis id fuerit tibi dicere, quod metuenda Mors non est, saltem justis quis pectore puro Vixerunt: quoniam vel dulci pace fruentur Aeterno addicti somno, vel praemia habebunt Debita virtuti, & felices effetentur . si 87s Quare agedum sanctos mores amplectere. εc omnemi Pella animo noxam pro viribus. hoc tibi pacto Mors levis ac facilis fiet: nulloque timore Depositum reddes naturae. 8t laetus obibis. Quin haec tecum animo versa. sic cogita, & inque: 88o Quid mihi mors oberit i quo me lux ultima damno rr Afficietὰ nuJlo nimirum . quid mihi demet Divitias: sed divitiis tunc neutiquam egebo, Nec re ulla prorsus: cur non ditissimus ergo Censeri potero: nempe est locupletior ille , 88s. Non qui plura tenet, sed qui minus indiget . aurum,

I Argentum. gemmas, palatia, praedia, vestes, Atque alia id genus, Omnino aspemabor, uti nil: Apta mihi: nec me torquebit ademta voluptas, Ut neque torquentur pecudes, quod mollia vina 89o Non habeant, vel mςllitas croceaaque placentas. .

. Quae

193쪽

Quae non optantur, quid tum si non habeantur Sed dulces natos, & dulces linquere amicos fCur adeti miserum est nonne esset deterius si Me superante illi morerentur. perpetuoque 89s In moerore manerem ut scribunt, Nestora acerbΦ- , Antilochi fato, aut Euandrum funere nati, Quem Rutulus ferro stravit Phrygia arma juvantem. Reterno in luctu vitam duxisse molestam. Praecedam ρ at parvo post tempore nostra sequentur,' 'oo Quum volet ipse Deus, vestigia, meque revisent, , Si modo sunt aliquid manes, ut credere par est,

Ut Christi praecepta docent, multique sophorum. . Quicquid erit, non propterea mihi dura videri: Mors debet, quod divitias & dulcia vitaepos Gaudia surripiat: namque haec sunt tradita nobis

Mutuo, & usuram rerum natura benigna, Non res, concessit miseris mortalibus. ergo

Quum nil sit nostrum , moriendo aliena relinquam . Nilque meum amittam. quid tum si aliena relinquo puro Quid doleam, si quae sua sunt natura reposcit Nudus ego huc veni, simul hine ego nudus abibo. Mundus enim quoddam hospitium est,ubi turba animant Diversorum ingens habitat . quae tempore certo His fruitur dapibus, quas convivator habendas

9rs Ubertim di gratis permittit, sumite, dicens,

Sumite

194쪽

Sumite,' i non meritis: vestris, sed munere nostro e. Haec bona tradidimus: vobis obsonia, donec Mi fuerit visum vos hine dimittere, donec . 3Ra agedum, dicam vinostris decedite mensis.s1o vestimini, & genio Iaeti indulgete; sed hora i . Ultima quum veniet qua vos hinc ire jubebo, χε Parete aequo animo , & Venturae cedite turbae ;Convivasque alios iisdem gaudere sinatis . . LC Ergo quis, nisi sit demens, ingratus . iniquus, lsrs Talibus auditis alieno excedere tecto Nolit . & invito domino residebit Θ at ille, . Pessime, Vade foras, clamabit, & ejiciet vi. Tunc male confusus, lacrimans, . querulusque recedet. Cur ego, sortiferae si me vocet arbiter urnae, 93o Mordicus invitam vitam retinebo P vel aegre Migrabo, ut multi neque enim fas: imo libenter Destituam mundum hunc foedum innumerisque resertum . , Frauditas atque dolis , incestibus atque rapinis, rEst ubi nulla fides, pietas ubi nulla, nec ulla 93s Iustitia & pax & requies, ubi crimina regnant . . Omnia , ubi frater fratri insidiatur, ubi optat Interitum patris natus, mulierque mariti, Atque Vir. uxoris: nemo est, Vel rarus ubique

Qui non furetur modo possit non rapiatque, 94o Qqi non sit saliac, qui non ficto ore loquatur:

195쪽

Ut merito possit mundus spelunca latronum Dicier. en Reges sub honesto nomine, nec non Pontifices, spoliant populos; en depeculantur : et

Certatim cives, laniantes viscera matrum.

94s Quid tot stupra loquar sunt cun is libidine plena.

Et passim prostant, clam fodiuntur ephebi. Quis non moechatur Z mystae, vastique cuculli, Quos castos decet esse, palam cum pellicibus, vel Eurtim cum pueris, matronis. Virginibusquesso Nocte dieque subant. sunt qui consanguinearum Inguinibus gaudent. ineunt pecudes quoque, multi. El. rura, & Ilvae infames: urbs quaeque lupanar.: Adde tot instantes casus, tam multa pericla . . Quae impendent semper mortalibus: adde labores sues Assiduos, & tot ridenda superstitionum .Rgmina, queis opus est cervicem subdere: quando Proh pudor. l ignari sophiae, crassique cerebri, Doctrinae osores quibus est sola alea curae, Aut nutrire canes & equos, volucresque rapaces,s6oicontinuisque jocis, puerilem ducere vitam

. ., Sceptra tenent, praesunt populis, urbesque gubernant. Hinc tapta. errorum scabiesia tot stultitiarum Colluvies, , hinc & tot millia. flagitiorum. . Talia st tecuml reputas, animoque reVolvis , i

=6s. Non me uel mundum huncitam stultum, tamque malignum

196쪽

ris M. PALINGENII

Linquere sed potius recth fecisse Calanum,

Atque alios dices, qui sese sponte necarunt, Et sponte hanc scelerum caveam, stabulumque ferarum Deseruere, manu cessantia fata vocantes. pro Nee voluere citra moribundum pascere corpus . rEt miserae cami tanto servire labore. Quod nisi relligio obstaret, legesque Platonis, iEt Deus , hortarer te ultro dimittere vitam, Et sortem insanam & sceleratas linquere terras. 97s Non vinum ut Vinum appetitur, sed tale, bonumque: Sic & vita ut vita est nil, nisi sit bona: quod si Est misera , ut vinum corruptum despiciatur. Esse quidem per se nec amandum, nec fugiendum est rQuippe habet hoc quamvis vilissima recula, vermis, 98o Musca, lapis, correx: nihil est optabile, demtai Conditione boni: nisi sit tale, esse, bonumque, Non video cur optari, cur possit amari. Quare qui mortem metuit valde insipiens est, i Quum mala tot tantosque pati sine fine labores 98s Corporis atque animi malit, quam vel cruciatum , Omnem cum carne exuere, di requiescere stmper, Aeternaque frui ac tranquilla pace, vel, ipsis Depositis membris, nulla re prorsus egentem /Vivere, nec sentire aliquem jam posse dolorem. 99o Atque una eum Diis tutum percurrete mundum, Singula

197쪽

V I R G Ο IT Singula spectando, & ventos superare volaudo. i Ni ruerit pingui vitiorum faece gravatus, Cogaturque imas terrarum habitare latebras. Ρostquam sie sata est Musarum maxima, surgit. 99s Et me P boebea renuemem fronde coronat: Deinde abiens per inane amplam sese abdidit astris.

SYNOPSIS LIBRI VII.

Unitatem Dei , primi omnium rerum principii , demonstrat; quem summe perfutum, simplicem, existentem, sapients

Anum , summe bonum , sempiternum , infinitum, er incorporeum esse apodicticὸ ostendit. De levitate er gravitate pauca. Cum siensius fallaces sint, rectam rationem veritatis normam infallibilem ese adserit. Αεtheri suos colonos rationales, hominibusque nobiliores, adsignat. An plures orbes dentur disquirit. Naturam animae cognoscere difficile s. Causam morus in corpore humano voluntasi er calori adtribuis. Deinde sententiam suam de dolore assitudine, passionibus animae Crsensibus exponitrubi animam solam, non vero oculos videre, auresve audire .c. solidissimis est ex intimis Philosophiae purioris penetrali a de promtis argumentis manifesissime evincit. Tandem animaa immortalitatem, huiusque dogmatis necessitatem er utilitatem avidenter satis demonstrat, π, o insoribus restondeas, inculcati

Alta pete, atque humiles jamdudum despice curas: Rebus in excelsis decus est & gloria major. Contemplare Deos, totumque per aethera curre,s Est ubi ver aeternum. ubi pax aeterna. ubi semper M 1 Lucidus

198쪽

M. PALINGENII

1lo Lucidus apparet Titan , nullisque tenebris Laeditur alma dies . non illic nubifer Auster, Vesanusve Aquilo , Zephyri sed blandior aura Spirat, & ambrosiae laetissima gramina mulcet. Io Hac spatiare igitur: tamen inde relapsa vicissim A centro ad centrum vario discurre volatu . Ac, veluti speculam quaerit quicunque videre Optat multa procul , sic te super astra necesse est Scandere, ad usque Iovis solium. hac sublimis ab arcers Subjectum claro spectabis lumine mundum. Principium primum, immensum, admirabile, summum , Ex quo cuncta fluunt, tanquam de fonte perenni, Unum est duntaxat: nec recte plura putantur: Nam si plura forent rerum primordia, vel nil ao Inter se prorsus differrent, sic erit unum: ' . Vel mage differrent: & sic fateamur oportet Esse aliquod majus, melius, praestantius, intel

. Caetera principia, unde aliis tribuatar origo, - Αrbitrio cujus moveantur caetera. nam si ... 2s Piura movent pariter, si vires Omnibus aequae, : Si par imperium est, non est tamen aequa voluntas, Parque illisu animus, crudelia praelia fient a P . Jugiter, atque omnem impediet discordia motum. Ut . si forte ratem parili conamine plures 3o Impellant venii , nunc hqci. .nunc flatibus illuc j a

199쪽

i8r biguis agitata haeret, cui pareat, aut quem Audiat: unde loco seinper versatur eodem. At si animus cunctis idem est eademque voluntas Principiis, frustra ponentur plura, sed unum3s Suffciet: nam si non lassicit atque aliorum Indiget auxilio, si non nisi juncta movere Possunt. haud dubie impersemim erit unumquodque. Nec poterunt Verh primordia prima vocari. Nam perseetiam imperfecto prius csse necesse est, clo Nec non composito simplex, & pluribus unum,

Et mixto purum : quod prudens nemo negabit. Est operae pretium tamen hoc ratione probare. Causa suo effectu prior est, autorque opere ipso. Perfectum vero, quia partes continet Omnes,

s Nilque illi defit, longe est robustius, atque

Fortius. ergo facit, movet, imperat, unde putatur jure quidem causa atque autor: sed debile contra Est imperfectum , quia partes non habet omnes, Huicque aliquid defit: pro in Vincitur, atque movetur so Perfecti jussu: paret, non imperat: crgo Jure quidem effectus dici, atque opus esie meretur, Posteriusque ipso perfecto debet haberi. Quod si principium primum, quo cuncta creantUr, Imperfectum ellat, milcrum foret usque, es ab illos s Nil posset fieri perfectum: sicut ab arte

M 3 . Quasi

200쪽

Quae non persecta est perfectum non opus exit. Quare non possunt plura esse exordia rerum, Ast unum: quia perfectum non amplius uno est, A quo sic rerum aeternus deducitur ordo, 6o Ut monade a prima innumeri numeri generantur. Est etiam purum ac simplex: nam posteriora His sunt composita & mixta. an componere quisquam Aut miscere potest, si non prius inveniantur Ex quibus id fiat prius lxaec extare necesse est Singula per se, deinde simul conjuncta manere. Ergo principium primum ceu diximus) unum est,

Ac simplex, nec non purum :. quod vivere si non Credimus, erramus: quoniam nisi viveret, unde Esset vita aliis, quum vivant cuncta per ipsum Io Vivit nimirum , atque sapit: quia condere nunquam Tot bona, tam varia &pulcra, & tanto ordine posset, Ni sapiens foret, & cognosceret omnia ad unguem. Nec dubitandum etiam, sed corde atque ore fatendum, Hoc ipsum esse bonum . nunquid bonitate carebit

7s Illud cunctorum quod origo & causa bonorum est pNum fonte ex dulci rivi effunduntur amari ΘNum dulces rivi ex fonte effunduntur amaro ΘΑ ut opus est nihil esse. bonum , aut bonus ille putandus Qui rerum fons est, & mundi maximus autor. 8o Hunc homines varie appellant: nos ore Latino

SEARCH

MENU NAVIGATION