장음표시 사용
171쪽
Invenies fortasse tuo de sanguine multos Cerdones aut agricolas, unumque videbis Ex humili natum fortuna nobilitatis Principium fecisse aliis: quae tempore crevit 34s Paulatim, sed post quoque tempore victa senescet. Omnia fert tempus, pariter rapit Omnia tempus. Quis nunc Ρompeji de stirpe, aut Caesaris esse Noscitur aut ejus, domitis cognomen ab Afris Cui virtus invicta dedit Z quis credere tantam 3so Progeniem periisse potest Z domus alta deorsum Saepe cadit, penitusque ruit: sursamque levatur Saepe humilis: nulla est hominum fortuna perennis. Sic coelum variare solet mortalia quaeque. At dices, quale est semen, talis quoque fructus 3 sue Inde venire solet; si sum de semine claro, Clarus ero. Non sic: proceri saepe parentes Exiguum genuere hominem , turpemque decori, Robusti infirmum, sapientes insipientem: Nec mens, ut corpus, patrio de semine manat. 36o Non patris est animum pueris praebere, sed ipsum Largiri natura solet. Quid nobile semen Egregiumque feret, faveat nisi debita coeli Temperies verum est, vulgo quod dicitur. annus Producit segetes, non cultus: semina quamvis .
36s Optima, si terrae fuerint mandata sinistris
172쪽
Sideribus, parient lolium, vel jacta peribunt. Ergo sumiens non est pater ipse creandis Nobilibus natis, adsit nisi gratia coeli. Hinc est quod multos humili de plebe videmus gro Illustres nasci, qui magnum nomen adepti
Virtute ac meritis se postmodo nobilitarunt.
Quis fuit ille Maro quis Tullius ille Θ quis illei
Tam sapiens sanctusque Cato quis Horatius omnes De medio plebis geniti. quis doctus Homerus,
37s Cujus nec patriam certam, certosque parentes
Scimus adhuc dic quaeso patrem Demosthenis, atque Euripidis matrem: dic Socratis, illius inquam Socratis, in cujus gremio Plato maximus hausit Divinos latices, qui solus Apolline teste 38o Est visus sapere: hunc genuit qui marmora fodit.
Nascentes pueros mater capiebat ab alvo. Nonnullos etiam Reges de plebe creatos Novimus. haud rarus quoque Consul & Induperator De populi faece ad summum pervenit honorem. 38s Quid quod equi, pariterque canes, ac caetera brutpDegenerare suo persaepe videntur ab ortu Nempe diu res nulla manet, nempe omnia semper. Deteriora solent fieri, in pejusque referri, Naturae imperio, & fatorum lege perenni: 3 o Deinde iterum ex alio laetu instaurata renasci. HOC
173쪽
Ηoc variare decus mundi est: haec gloria summi
Artificis facere ex minimis ingentia, nec non Ex summis minima, & rerum mutare tenorem . Iugiter ac faciem , sapienter cuneta novando.
39s Non tamen inficior, claros habuisse parentes Esse bonum, & claro nasci de sanguine: namque Hoc vere pulcrum atque bonum est, prosuntque parentes Auxilio , exemplis, hortatibus, essiciuntque Saepe sui similes natos, nisi fata repugnent, goo Et natura potens nimium: quam vincere si quis Nititur, ille etiam congestis montibus altum Aethera conscendet, pullo Jove: qualiter olim Fama, Gigantaeos quum sentit Phlaegra tumultus, Enceladum memorat summi juga maxima Olympiclos Imposuisse Ossae, premeret cum Pelion Ossa: Sed tamen hoc non esse satis concludimus. ergo Quamvis a populo dicaris nobilis omni, Sisque licet mollis. nitida cute, corpore lauto, Egregiis vescare cibis, ac veste superbus 4ro Conspicua incedas, reseras gentemque domumque, Nobilis haud ideo es, sed fortunatus, & utri Aurato similis, similisque ex marmore signo.Quis tamen hoc curat ρ satis est de nobilitate Ac virtute ipsum nomen: maluntque videri, 4is Quam sic esse homines. pro Diti nunc nomina tantum
174쪽
Arrogat, affectat, sequitur, rapit; ut merito jam Et se asinus pardum vocet, & formica leonem. Quis non vult sapiens, generosus, justus haberi, et o Et probus & doctus, contentus cortice solo Atque umbris rerum, ut tali velamine mores occulat infandos P lis est de nomine , non re. Hoc habeas igitur nomen, sic nobilis esto. Ut Romae Pasquillus homo est: ut saepe vocatur 1s Nobilis aut latro, aut meretrix, aut nobile marmor . Esto tamen quod sis & nomine nobilis, & re: Quid tum ρ laudabor, dices, decorabor honore. Nunquid parva tibi haec, & non cupienda videntur Praemia Θ quandoquidem virtus ex nobilitate 43o Nascitur, ex virtute autem laus surgit honorque. Non Volo, nec fas est virtutem carpere: sed si Interius videas meliori lumine verum, Cognosces quanto virtus tam digna labore Afficiat miseros homines; quam reddat amaram 43s Stoicus id quamvis nolit concedere vitam. Moralem primum videamus: difficilis pars Nimirum haec; quam si quaerit quis rite tenere, Heu quantos opus est subeat toleretque labores lNaturae bellum indicat, confligat oportet; o Quandoquidem mortale genus natura creavit
175쪽
Pro mperil in vitium facili decurrere lapsu Quisque solet. cur haec homini mala semina quondam Indita sunt nunquid fuit haec tua culpa, Prometheu is An malus hos daemon humana in pectora morbos Intulit sui fama est, scelerisque injecit amorem Heu quam difficilis. salebrosa, & plena laboris Semita, quae ad mores ducit, vitamque Deorum lQuis bonus est ρ non sponte ullus. quis non malus illeqso Qui, legis regisve metu, peccare recusat; εVel qui forte nequit, quod vult, committere crimen. Nimirum haud sacile est naturae obsistere, seque Vincere, & insanos compescere pectoris aestus.
Quapropter pugna assidua, jugique labore ues Est opus a puero, ut vitiis ponantur habenae.
Assuetudo etenim naturae frangere vires Saepe solet, si sit multos firmata per annos. Ergo militia est hominum vita. hostibus omnis tPlenus ager, multi latitant ubicunque latrones. 6o Quis tot vitabit laqueos Θ tot retia cautus ,
Effugiet ρ nam cum fortuna est prospera cuiquam . Actutum subit & stimulat vesana libido:
Tum sua castra movet ventosa superbia, tune Se Desidia atque gula, & petulans audacia surgit. '. 46s Contri illum dolor atque metus , dirumque venenum Occupat
176쪽
occupat invidiae atque irae, quum sorte sinistra Vivit, & indignam quaerit propellere quovis Pauperiem pacto, tunc fraudibus atque rapinis Et furtis studet, ut sua damna rependere possit. 7o Eheul mortales inter Scyllam atque Charybdim Iactantur miseri, & vitiis laeduntur utrinque; Dumque mala haec vitare volunt, labuntur in illa. Si cupiunt sortes fieri, discrimina oportet
Multa pati, & multos coguntur ferre labores. 47s Si virtutem illam, quae humanos temperat actus, Assectant, opus est expellere gaudia tristi Consilio, gratamque parum deducere vitam. Si ustus vult esse aliquis, non utile quaerat.
Iustitia est multis laudata, domestica paucis. 8o Quod si fortδ placet cuiquam prudentia, semper Ut caveat, nulli credat, fidatque necesse est: Quandoquidem sunt cuncta dolis & plena periclis ζDqnique qui bonus est, & mitis, saepius ille L*editur: ille minus tutus, plus insidiarum k8s Sustinet. hic siquidem mundus domus ampla malorum . Ac scelerum patria est. probitas hic exulat. Unde Imbelles lepores, damae mites, capreaeque hique genus sine felle animalia quaeque petuntur
Saepius, & pereunt: rarus venator ad ursos A ςdit, tutos conservat silva leones. Inunc,
177쪽
Ut citius fias avidorum praeda luporum. Heul mundus totus quaedam est nativa tyrannis Debilibus robusta nocent, & grandia parvis. 49s Ales fulminiger timidos infestat olores, Accipiter laniat turdos, mollesque columbas: Versicolor coluber ranas miserasque lacertas Devorat: in silvis fera fortior Ore minorem Dilacerat: tua monstra tenes quoque, maxime Nereu, soo Quae rapido infirmos absumunt gutture pisces. Non mare, non tellus, non aer tutus: ubique. Hostis adest, prodestque parum non esse nocentem aErgo vide, quam sit pars haec virtutis amanda. . Quae facit esse bonos: nam tanto parta laboresos Hostibus in mediis tandem vos reddit inermes.
At dices, probitas defendi legibus, atque: Principibus solet: o utinam fiereti sed ubique
Vincuntur nummis leges, magnoque favorer Placantur donis Reges, & voce precantum: s Io Damnant jura illos quibus aut exhausta crumena. Aut nullus favor est: alii, quocunque premantur Judicio, insontes abeunt, ut parvula musca IIn tenui tela, quam pendens texit arachne, Volvitur ac remanet: si grandior horridiorque sis Impulerit, frangit casses ti tuta recedit: ... c. .
178쪽
Sie leges veluti Scythica de gente canebat Barbarus ille sophus miseros nectuntque tenentque,
Transmittunt laxis foribus renuuntque potentes. Altera virtutis pars, quae studiosa requirit sho Naturae causas & vix penetrabile verum,
Quam sit dissicilis, quam magni plena laboris ,
Experti norunt. primo coguntur ab aevo Sub praeceptoris ferula, formidine multa, Verberibus caedi, & lacrimis dictata referre: sχs Inclusi tanquam in cavea cohibentur, ut ire Non liceat quoquam, nisi permittente tyranno,. Quanquam ventris onus jubeat. Vesicave turgens, Et pueris cognata fames, & ludere gratum. Tempora sed calidae postquam accessere juventae, 3o Majori studio est opus. hic Antenoris urbem, Adriaci tentans rabiosam gurgitis iram, ParthenopemVe petit, Tyrrhena per aequora currens At Perusina alius, Romanave moenia quaerit, Ut procul a patria tellure incommoda multa ιs3s Et mala multa ferat, Veneris, somnique cibique Parcus, & assiduus studio, librisque legendis. Haud aliter quisquam fiet, nisi nomine, doctus.
Sunt etenim docti re pauci, nomine multi. Gaudia nempe nocent, nocet illecebrosa voluptas
Apprime his, cupiunt qui discere plurima, & altum
179쪽
Poctrinae culmen conscendere. namque reflectuntoc removent animos a duro tramite, per quem Itur ad auricomae Raaria celsa Minervae. Nempe labore opus est longo aiuiduoque, volentis 4s Nobile per populos urbesque acquirere nomen. Hinc ivesso multos cruciat. dyspepta, multos, ,
Dum nimium nimiumque legunt, ophthalmia vexat, Prae studio stomachus crudescit, visus hebescit, venit, & macies, & acerba senectus.sso Nec mirum: quoniam scire & cognoscere verum Est praeter naturam hominis, propriumque Deorum. Ac. veluti infirmo radipntem lumine solem . . Noctua ferie nequit sic mens humana deo una Imbecilla ruit, quoties contendit in altum sues Surgete, & audaci coelum penetrare Volatu. Quod proprium est superum, mortales turpiter audent: Desipiuntque magis, quanto magiS illa requirunt,
Quorum cognitio nil prorsus spectat ad ipsos, Ni forte auxilium ac lumen descendit ab alto. s6o At Dii felices mundum, quis, quantus, & unde, Aviue ipsum mundi dominum, speciesque animantum
Et rerum innumeras norunt, causasque latenteP,
Semina, & occultas vires, quibus omnia constant. Haec vita est, baec est ipsorum tota voluptas: s6s Non cibus, aut somnus, non morbus, cura, laborve,
180쪽
Quin semper valeant optatum inquirere verit m . Ergo coelicolum sapere est prudentia tantumi Convenit & confert mortalibus, ut sibi possint uero Consulere, & vitare sciant incommoda, nec non Commoda congerere, M tranquillam ducere vitam . Quid faciat. quid non, homini prudentia monstrat. Huic studeat quicunque cupit bene vivere, & inter Tot spinas rerum gradiens non laedere plantas.s s Quis non esse putet stultum, qui rebus omissis . Utilibus propriisque, aliena & inania quaerit Z Dumque suas nescit vires , majoraque tenta', Dum nimis alta petit, praeceps, velut Icarus, ungis Mergitur aequoreis . cupiens aequare bibendo . 68o Rana bovem, rupta nunquam bibit amplius alvo. Dum studet insanus Phaeton coelestia frena, Mortali tractare manu, nonne infima pressit Stagna Padi, currumque cadens vitamque reliquit tSeχ metitur prudens & continet intra . is 8s Naturae fines, nec plus quam debeat audet, Excepto, si illum Deus impellitque juvatque.
Curent mortales quae sunt mortalia: mittant, Quae superum: ne si contendant altius aequo Scandere, praecipitent potius, moueantque cachinnum.