Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ae 3 Credamus: neque enim cunctis est una eupido. . Diversis diversa placent: sua gaudia cuique t lDistribuit natura: aliud puer optat amatque I Quam matura aetas. nam qualia corpora, tales s 8s Sunt plerunque animi , & talis plerunque. Voluntas . , i Propterea nunc hoc volumus, nunc illud amamus e Et quae grata prius fuerant, mox. despiciuntur Nimirum, quopiam corpus mutabilis nunc hos lNunc illos habitus diverso tempore sumit, i 3 9 suo Naturamque animi stium trahir, hinc sitis, hinc M. Macra fames, Venerisque otiiungenitiva cupido. Atqui ipsum corpus mutant complura, vel aetas, Vel tempus, vel calus, item potus, ocibus, aes, Sideraque interdum , ut quidam scripsere periti. sys Non igitur solum objectuin, sed corporis ipsa o Conditio, nos velle lacit diversa , movetque. γ , i Sed ratione aliqui potius ducuntur illa , procedunt monstrante viam, & virtute trahimtur: Qui perquam rari existunt: nam lumina mentis 6oo Haud secus obducunt affectus corporei, qua in I I. . Phoebaeum jubar inspillantes aena. sumi.

His demum causis corpus mortale movetur. . Vis autem motiva animae, cui mota voluntas

Imperat, imperium exequitiat. membrisque quictis 6os Iindupedita modo haec non sint; infunditur, horsum . . Illoria in

222쪽

M . . PALINURNII

Illoriam impcllens. sed cumdassata labore fi . , Languescunt 8 sic crura dolent sic brachi Morpent. Hinc credo ς quoniam savguis fervore solutus Fervet enim motu nimio Abducitur u atque F6io Deficit exhalans paulatim , inon aliter quam ', Aegrorum extenuant quum pallida corpora febres.

Sanguis enim o aut alius vice sangui nn humor in ipsis Diffusus membris animam vehit, atque alii jpsam Corpus: quo vegetante, movens vis concitat artus. o Spiritus est etiam quidam temnique levisquς, , . Quem generat calor. ac sanguis'esolutus ab ipso, Ceu solet a radiis, solis resoluta creare id . .

. a.

. Unda leves agilesque auras:: hic spiritus, intra Viscera conclusus passim fluitansque ea Vernii l. 62o Corporeis, animae praesto est, animaeque ministrat, Quum vult rna aliquid fieri . corpusque moveri, Verum hi qui somno oppressi, sunt, quomodo motum Exercent ρ nam saepe aliquis per somnia surgens Arma capit, vel sternit equum , vcl scribit iux ajunt,61s Vel citharam digitis pulsat sopitus inertem. st. HScire opus est,s rerum in nobis simulacra rn rastro, Quas visu aut alio sensu percepi musi: hinc est , i Quod quasii praesentem absentem spectare vi demar, Quod jam praeteritas. voces audire putamus,n. i63o Has igitur species , eerebri ppaetral jbus stilli βtaia. I,

223쪽

Inchises, turbat somacho qui surgit ab imo , IEvolitatque vapor et tunc mens delusa movetur Atque movet corpus, fuerit si fortis imago. Sed caudam colubri abscissam, caudamque lacertie Motantem sese, nunquid movet ipsa voluntas pAn potius vis filia animae, 'quam nomine Graii '

riantasiam dicunt ceu quos vel dira phrenitis, Vel Bacchi liquor immodicus, vel somnia vexant Arimatione aliae id contingit Θ forsitan intra

o Nodosas caudae partes vegetabilis ille Spiritus inclums toto conamine quaerit Qua data porta fugam . & sinuosa volumina torquet, Ρerque vias tenues sensim eluctatur in auras: Vel pars illa animae , qua eorpus sentit, in illo 64t Star divisa loco, D notum ciet. arbitror autem judicio quaecunque carent non posse dolorem Aut aliquid sentire 9 etenim vis maxima sensus Cognitione fluit qui plus cognoscit , I habetque in I icium majus, patitur magis, & magis idem lGaudet: sed stupidi atque hebetes minus omnia curante Laeduntur minus, & metuunt minus ; & minus algeat Atque calent, vix dignoscunt adversa se indis Non igitur quoniam doleat canda illa movetur Nil etenim sentit . quia vis quae judicat illic i Z 6s; Non M. sed capitis paree in meliore remansisse

Unde

224쪽

2ω- M. PALI N GENII

Unde prior mihi causa magis vera esse viderur . . Sic igitur myxus si , quo ViVentia sese i

Proripiunt. . tamen hoc praedictis addimus unum SQuod quandoque bonum praesens , quum possit haberi . 66o Non movet aut petitur, quia non cognoscitur . ergo Cqgnitio motus etiam causa esse Videtur, - . . Immo praecipua est . quis enim . cupit illa petitve c Quae prorsua vescit Z caeca est per se ipsa voluntas, Nec quicquam sibi velle potest. sine lumine mentis: Gue A quo si fuerit minus illustrata, sinistrum Carpit iter, Decieque boni decepta labascit. . .. Verrin haec, dei motu satis . hinc videamus, ut ipsum Viventis corpus grandescit, quomodo fiat .. Crementum . N eerto cur tandem limite sistat. f6ro Aethereus quidam est ignis., i qui animantia quaeque Vivificat clausus membris ac .peetore caeco: Hunc humor Mnitivu3 alit, ceu flamma lucernae. Oecaso jam sole, levi nutritur olivo,. Hic stomacho immissas epulas coquit, inde per artus 6ys sparguntur partes subtiles, unde medullae, . ' : iis , caro, nςrvi, sanguis gignuntur, omne; Pastissim augessit corpus: velut imbribus hextae Ac plantae crescunt, solis.Vinute juvante. . . . Si multus fuerit validusque hic ignjs. & hymor 68o Conveniens adsit, quantum calor ipse requirit s.

225쪽

: LIBRA

Fit magnum augmentum: tandem finitur. & ultra. Non tendit, quum fit virtus finita calorix: - . s. Quo demum languente, solet decrescere corpua. Floe patet in senibus: fiunt hi namque minores lIncurvique, cavo spectantes lumine matrem . Deficit ignis enim. de languet calor ille animalis: Deficit humor item nativus, quo sine vita. , Stare nequit: veluti non lucet flamma lacernae. Si desint alimenta illi, redeuntque tenebrae. 'Θo Jam vero motus animi dicamus, & unde .

Proveniant. res abstrusa est, tamen eXcutiemus, . Qua mens nostra tenus poterit pertingere verum

Ac de ira primum . Audaces facit ira pericli Contemptri T. auget robur, viresque ministrat s Qua suadente, hostem impavidi, Martemque cruentu Aggaedimur, raptisque in praelia currimus armis. . Causa est nimirum sanguis qui accenditur, & em Flammiuomum sellisque liquor diffusus amari, i; Irin etenim sedes lal creditur . Apsaque bilis αγoo Materiam praebet stimulis, raecoque surori. : idi . Hinc, quae felle carent animalia neutique possiant Irasci. pacemque colunt, ac bella re sant. s. Hinc, quibus est sanguis ferveotior , atque ecoris: Vis major, tumidam citius labuntur in. iram , Pros Sie juvener, fie M quorum merg Vinὰ replarunt. .: -

226쪽

i Plus aequo fibras, facile excandescςre notum est Ergo anima indignans bilem cum sanguine miscet. Deinde manus ad bella armat, mox Vulnera fiunt. Nam prius ipsam animam laedens injuria turbat: 'Io Quae turbata , dehinc corpus movet: unde videntur Errare hi, quicunque animam non posse moveri Contendunt: nam, st nunquam moveatur, Oportet Stare loco atque gradu corpus quoque semper eodem. Motus enim varius Varium simul indicat esse hue Molorem . sol mutatur, mutantur & umbrae. Cur nunc has reddunt, nunc illas organa voces

Nempe quia huc illuc volitat manus, &, diversos Dum tactus agitat, varium dat fistula cantum :Sie animae affectus prius accipit ipsa latenter 1ἱo Quos ubi unit fieri notos, tunc utitur hujus Aut hujus membri officio, impertitur & illi Id quod habet latitans in se, ut videatur & extet, Haud aliter quam quum fido rex dicit amico, Atque aperit secteta animi, quae postmodo cunctis Σs Divulget populis, & divulgata patescant.

etiam fit amor e uam quum mens dulce quid optat Usa ministerio corὀis, tunc pandiu amorem. iῖ Corde amor , iras, timor, Votu pes, cura, Voluptas, Tanquam arce in quadam, cum anima veriantur, & inde)3o Membrorum officio excurrunt pedicorporis urbem.

227쪽

Si Deus annuerit nobis facilesque Camoenae. Sufficiat nunc, affectus fieri prius omnes f. In natura animi, causis Venientibus extra: 3I Deinde hos vel membri vel sanguinis aut humorisCujuscunque. opera effundi, in lucemque propelli. Juncta etenim cum sint corposque anjmusque, necesse esti Communes motus, communia Vulnera utrisque

Accidere, inque vicem sese mutare. quod uni 74o. In krtur quam primum aliud quoque sentit . habentque Sympathiam. tanto se foedere eomplectuntur. Post haee de sensu, quoniam psoperamus ad ipsum ' Chelarum finem, breviter, mea Musa, loquamur. Quinque dedit sensus natura animantibus illis I s Quae sunt perfecta: ast aliis non tradidit omnes, Atque ideo. possunt merito imperfecta vocari, Quales lumbrici, & talpae, conchaeque marivae, Cochleaque & spmis circumvallatus echinus. Hos inter sensus praestantior esse putatur so Visus: quandoquidem menti certissimus hic est Nuntius, os tandens illi quae plurima terris . -'. Naturae ingenio ac mira Virtute, creantur, i Tot flores, herbas, fructus, animalia, plantas, Tam multas i lapidum species, tam multa metallar

sue ostendens etiam quos pascit in aequore Proteus

228쪽

Squammiseros populos, & monstra natantia ponto: Quodque his est majus, coelestia templa Deorum , Stellarumque globos, 8c sancti lumina solis: Mitto ea quae faciunt homine . quae lingua referre 6o Nulla potest. ergo hic sensus pulcerrimus atque

optimus est . in quo sedes bene ereditur eme, Praecipuumque animi hospitium : quotiesque videre Aut affari aliquem volumus, tunc lumina nostra Ejus in adversos oculos intendimus, ac fi 6s Totus homo atque animus totus consisteret illic. Nempe oculos animi speculum quicunque vocarit Verus eiit: nam blandus amor lucescit in illis, Apparentque ἐdium, feritas, clementia, maeror, Laetitia, improbita . pietas, prudentia, nec non 77o Stultitia, ambitio, timor, ir , audacia, culpa

Sed visus quo sit pacto diversa sophorum

Judicia exquirant alii, nos prudere palleis Conemur quicquid vero quadrare putamus. 'Scire opus est unam esse animam, minimamque, Videri 77s Ut nequeat: tamen innumeris prope viribus aptam, Quas illi natura dedit, summusque creator. Haec auget, nutrit, generat. movet, afficit, audit, Gustat, odoratur, tangit, videt, dc cognoscis: Quae vis praecipua est & maxima, coelitibusqMe So Cognata ac propria. har igitur per corporis anus

229쪽

Diffundit vires , quae certis partibus linerent, Perque oculos lucem admittit, variosque colores Percipit, atque omnes dijudicat ipsa figuras Ρupillae ossicio, & totum considerat orbem . 8s Sic quoque per nares diversos prendit odores, Perque aures haurit voces, strepitusque, sonosque: Per gustum haec eadem sentit genus omne saporis: Per tactum a calidis discernit frigida, duraque A mimis duris, a laevibus aspera. demum Sunt quinque ipsius comites, fidique ministri. Per quos cognoscit res omnes: que: s sine prorsus Inscia lethaeo torpebit pressa sopore. Ergo oculi quum sint vitrei, densoque nitore Perspicui, apprehendunt rerum simulacra , tenentque, 9s Non secus ac speculum soleat, praesentia quando Luminis intersi r cujus virtute ereantur Sensificae species, fuerit nisi pupula Iaesa. Has specita menti capitis namque arce suprema Mens habitat, solioque sedet regaliter nIto Sco Ostendunt oculi: tunc prudens illa sagaxque Cognoscit rem, cujus adest sormalis imago . Haec eadem vocum discrimina mille, sonosque Innumeros mira vi percipit, ingreditur quum Incolumes aures aer elisus ab ipsis Sos Corporibus: namque est aer tenuissimus, atque O Σ Mobilis

230쪽

Mobilis in primis: qui quum se corpora pulsant Deprensus medio actutum dissultat ab ictu.

Irrumpitque cavas penetrans violenter in aures,

Janua clausa licet fuerit . clausaeque fenestrae: 8io Usque adeo est tenuis nec non penetrabilis aer. . Quinetiam pisces.piscantum gurgite ab alto - Horrescunt strepitus, pavidique in retia currunt :Quippe aer penetrare potest in Viscera Nerei. Inde tument suctus, inde importuna minaxque 8is Saevit hiems . qua urgente voVent pia munera nautae. Dura igitur quoties collidunt corpora sese, IA ut quoties aer pulsus vehementer in illa Concava praesertim per stricta foramina transit, Diversae ac variae fiunt vocesque sonique, SEO Ut varia est rerum natura, & forma locorum,

In quibus ipse aer gignit vocesque sono que . : Sic tuba longe alium reddit quam tibia cantum . Sic Pelusiacis discordant nablia sistris. , IAc vesuti jactu lapidis perculsa movetur ΣΣs Unda in multiplices orbes , sic percitus aet ' 1 Distundit spiras longis lathquerirotantes: :

Atque ideo multis vox insonat auribus una, i Ut multis etiam speculis una haeret imago ἀAst odor ut dares intret dicamus. ab ipsisS3o Rebus pertenues sumi egrediuntur , aRras '

SEARCH

MENU NAVIGATION