Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Non ego divitias vereor, nec stemmata priscis Credita imaginibus. solio detraxit ab alto Quot mea dextra viros, & nigra in tartara misit Praecipites ρ Priamum memini, quum caesus ad aras ps Victima nostra fuit. Macedum dux ille superbus,

Qui tot regna suis pugnando everterat armis, Par animo cujus totus non extitit orbis, In Iabylone cadit telo confossus ab isto. Quid memorem heroas Latios, Martisque nepotes, IOo Terrarum dominos, quorum clarissima virtus Imperium oceano, famam conjunxerat astris Nonne omnes potui caesos demittere ad orcum Privavique manus sceptris, diademate crines, os verbis, & luce oculos, membra Omnia motu , Ios Corporaque obscura clausi exanimata sepulchro.

Me timet Indus, Arabs, Maurus, Scytha: denique quisquis Europamque, A fiamque colit, Libycosque calores. Nullum ego discrimen facio generisque locique.

Tempora nec servo, nec mores curo, nec annos:

IC Improbus, atque probus, sapiens, stultusque peribit . Infantes, juvenes, longaque aetate graVatos, Formosos, turpes aequa ratione uucido. Hunc quoque quem video procul hinc mea regna petentem, Quum sua fata finent, mittam pallentibus umbris.11s Edidit haec Stygio Diva implacabilis Ore. Tune

162쪽

144 M. PALINGENII

Tunc me concussit timor ingens, membraque sanguis Undique dilapsus venis extrema reliquit, Inque imum pectus coii; duccurrere cordi. . Praecipue, quumi tartareos Dea saeva ministros Ιχo. Praesentem in turbam, quae latos plurima circum Errabat campos tantae secura ruinae, Mitteret: irrumpunt illi, penduntque, tenentque, Quisque suum: sternuntur humi languentia passim Corpora , multiplicique gemunt vexata dolore. I 1s Mox ipsa adveniens nonnullos falce necabat: . Nonnullos etiam, quorum subtemina nondum. Finierat Lachesis jullo illis debita fato,

Praeteriens caedi servabat Diva futurae.. Tunc ego sic mecum, attonitus, totusque tremiseras:

I3o O curas, o vota hominum, Vanosque labores lo spem fallacem, o caecae solatia mentis lo fluxum decus humanum , o variabile tempus l. Quam brevis, incerta, & multorum plena malorum, Et quantis nostra est obnoxia vita periclis l. 13s Quae jucunda quidem facie, dulcisque videtur, Sed quantum intus habet fellis, quantumque venenit Quid .sumus, o miseri, nisi pulvis motus ab aura, Et fragili vitro similes. umbraeque fugaci, . Atque rosis, quae mane nitent, mox Vespere languent pet o Nunc vivi atque hilares, paulo post vermibus esca.

163쪽

Nunc pulcri & validi, paulo post turpe cadaver. Heu mihi quid prodest congesta pecunia nobis,

Quid gemmae, argentum, atque aurum, pretiosaque vestis Quid populos magnasque urbes ditione tenere,f4s Marmoreosque habitare lares, vultuque superbo omnes despicere, atque parem se credere Divis; Si mors cuncta rapit, si tanquam pulvis & umbra Deficimus miseri, si tam cito Mus & omnis Gloria nostra perit, nullum reditura per aevum piso Haec ego cum loquerer summisso murmure mecumi Pallentem vultu aspiciens, gelidumque timore, Incertoque gradu titubantem Orpheia mater, Quid te inquit tanta obsessum sormidine eemo Ello audax: animi vilis timor argumentum est, Iss Nec decet ille viros: cedo, quae te causa timere Mortem adeo cogit tunc sic ego: Diva, necesse est a Naturae impulsu quippe hanc animalia quae non Horrescunt, fugiunt haec vitam tollit, & omnes Divitias ac delicias, corpusque resolvit16o In nihilum, remanetque nihil nisi pulvis & ossa, rQuae pariter pulvis longo post tempore fiunt. Denique cuncta bona haec adimit,summumque malorum est et Ergo tam dirum & tam formidabile monstrum Quem non terrebit, nisi cui sit serrea fibra I 6s Tunc Iove nata, mihi subridens, sic ait: Erras..

164쪽

io M. PALINGENII

Nimirum veri specie deceptus & umbrarNon cuivis lacile est ipsum cognoscere verum ἰHic ille est ramus, medium quem maxima silva Arboribus densis cinctum, atque erroribus atristro obductum celat: nec multis aurea virga Conspicitur, nisi cui purae ostendere columbae. At mihi, quae sata sum felici semine coeli, Verum nosse licet: verum tibi dicere possum, Si me audire Voles. ego tunc, Dea, nil magis opto, s Respondi. illa autem: Nos hinc divertere oportet Paulisper, sequere: & secum me duxit in altum Non adeo procul inde locum, quo lumina solis Cernere erat, radiis ferientibus ardua montis: Iucundumque jubar tenebras disjecerat atras. 18o Sedimus ad fontem quendam. laurique sub umbracTunc mea Dux tandem pulcro sic incipit ore: Simia coelicolum, risusque jocusque Deorum est. Tunc homo, quum temere ingenio confidit, & audet Abdita naturae scrutari, arcanaque Divum,i8s Cum re vera ejus crassa imbecillaque sit mens. Si posita ante pedes nescit, quo jure videbit Quae Deus.& natura sinu occuluere profundo pomnia se tamen arbitratur noscere ad unguem, Garrulus, infelix, caecus, temerarius, amens,rpo Usque adeo sibi palpatur, seseque licetur.

. . Stub

165쪽

Stultitiae sons est & origo philautia vestrae ,

Caligoque ingens, quae vos cognoscere verum

Posse vetat: tolle hanc, oculi meliora videbunt est quae nunc bona prima putas, fortasse negabis I9s Esse bona: ες quae nunc credis mala m/xima, forsan Non mala sunt, dices, pulsis a corde tenebris. Ergo scias, mortale genus nihil esse, nisi utrem Aeoliis plenum ventis, quem jugiter urget Hue illuc lapidi insistens Fortuna rotundo. χω Cui, si quid saperet, vita mors gratior esset r

Cimi vivendo malis homines sine fine premantur rExiguisque bonis, sed nec sine felle, fruantur. Quod verum credes, puto, si bona, si mala vit e Mortalis reseram, quanta brevitate licebit: hos Collatisque ipsis, tunc vita humana patebit Quae sit, & an tantiim mors debeat ipsa timeri. Principio de divitiis, quas omnis ubique Gens sequitur, laudat, quaerit, mirayur, & optat, Dicere constitui, quid sint ostendere nitar.

2ro Tunc ego, Diva inquam si vi , huic parce labori

Quandoquidem prius hoc olim reserente Minerva Edidici, nunc perge alio, nec min recense. Deque Voluptate ubertim quoquς reuulit olim

166쪽

M. PALINGENII

Expedias . tunc Diva inquit, de nobilitate Dicam igitur, quoniam bona prima haec inter habetur. Quilibet hane hodie sibi vult, sibi dicit inesse, Plus licet inde absit, quam distet Iberus ab Indo. 22o Sed quid nobilitas, aut quanti est Θ vera fateri Conabor: quanquam quid prodest vera fateri. Credere si renuunt fugiunt animalia quaedam,

Oderuntque diem, tenebris ac nocte vagantur: Sic homines multi lumen cognoscere veri 22s Nec possunt, nec amant: adeo natura, Deusque Distinxit mortale genus, recteque videnti 'Una hominum species animalia caetera monstratr Usque adeo mores varii mortalibus, & mens Dissimilis: multi tenebras umbrasque sequuntur,23o Nec verum spectare queunt, solemque nitentem, Infirmis oculiς, quem fixo lumine pauci Aspiciunt, quibus est animus divinior. ergo Nobilitas, veluti vulgus putat inscius, aut est 'Copia nummorum, & collamoi divitiarum:

23s Aut sanguis, quoties generoso e stemmate quisquam , Natuq avos, atavosque suos, gentiliaque arma PIactat. & eximios laudat virtute parentes . Iudicium tamen hbe vulgi mendaciter errat, i' Ut plerumque solet: communis spinio multis, et o Paucorum ratio: est . si nobilis ille putari . t Debet

167쪽

s Io . VIRGO .s Debet qui cudque est dives, sic nobilis esse Credo potest lanius, tonsor, piscator, equiso, Pastorque & pistor, coriarius, atque bubulcus, Et leno, & latro, & quivis de pIebe lutosa. 24s Namque ex his multi rebus nummisque potentes Et sunt, & possunt fieri . fortuna frequenter Extollit miseros: eadem detrudit ad imum Saepe illos, quos ante rotae commiserat altae. Nobilis ergo fuit tantum , quum moenia vi floret so Aeneadum intravit Marius, plaudente senatu Ac populo insignis lauro niveisque quadrigis: Sed postquam ejectus Syllanis viribus exul Minturnis latuit, latuit quoque carcere foedor Vel quum mendicus panem per Punica rura ass Pro superum leges, & non bene nota potestast Quaerebat, panem duris fotaribus aptum , Non erat infelix tunc nobilis: abstiterat tunc Nobilitas fugiens longis: mox ipsa revertit,. Quum Marius rediit, mutato sidere, Romam. E6o Nimirum stulta haec sententia, si sit ab auro

Nobilitas. certe de terra nascitur aurum .

De fraude, & furto, de foenore: nascitur ergo De fraude, & furto, de foenore nobilitas. o Iudicium vulgi insanum i o sine pectore turba la6s Nobilitare hominem non ulla pecunia, nullae

K 3 Divitiae

168쪽

Divitiae possunt: pretio nam dignior omni est

Nobilitas: haec non emitur, nec venditur auro.

At genus ille suum jactat, laudesque suorum

Inculcat, cum sit turpissimus: atque recenset a Jo Gesta patris, monumenta atavi, patruique tropaear Et quanquam innumeris demens, ignavus, abundet Criminibus, virtutis inops, tamen esse putatur Nobilis, est alto quoniam de sanguine natus. Cur aliena tibi tribuis laudemque tuorum 27s Esse tuam censes. cum tu sis dedecus illis, Degener, infamis Θ mentito nomine cycnum Graculus appellat sese: cornicula plumas Pavonis furata cupit pavo ipsa videri: Sed natura vetat, quae nobilitatis origo est.28o Hinc animi viles, hinc & coelestia corda Proveniunt: haec largitur sua semina cunctis. Nempe animum propter, non propter corpus haberi Nobilis, & dici debes: nam corpora multa Servorum pulcra, & magna, & robusta Videntur. a 8s Nobilitas quidam est animi proprius decor, atque Vis quaedam nativa, cupit qua grandia semper, Vilia contemnit, qua sursum tendere ut ignis Nititur, & summas penetrat velut ardea nubes, Infima despiciens. hanc vim qui munere coeli

apo Accipit, ille bonus fiet, patiensque laborum ,

169쪽

. Consilioque potens, curis vigilantibus, ut quid Dignum laude gerat, ut sit laudabilis ipse. Sed tantum natura bonum non omnibus, imo Perpaucis donat, quorum fama inclita longo 29s Tempore post cineres populorum in pectore vivit. Attamen so mores. o mira insaniat quis non Vult dici & credi nunc nobilis P o nebulonum Turba audax t o vile pecust te nomina clara Delectant, tibi fama placet, tibi gloria: cur non 3oo Et labor & virtus etiam placet, ut merito sis Nobilis ρ an mavis sapiens justusque vocari Nomine mentito, quam vero t cur tibi nummus Falsus, cur panis falsus, cur caetera falsa Non sunt grata, velut mendax ac futile nomen

3os Nobilitatis amas 6 larva, o simia, disce,

Disce prius frenare animum, compescere caecos Affectus, ratione uti, vitare nefanda,

. Justa sequi: te nosce prius, durosque labores Amplecti ne te pigeat, vilemque fugare 3 Io Desidiam, ut possis culmen virtutis adire.

Tunc jure ac merito diceris nobilis: haec est, Haec est nobilitas vera: haec sunt illa Deorum Munera, ab indoctis non intellecta. per istam Incessere viam Phrygia de gente Quirites. 3Is Hac duce Romanum imperium se sinulit astris,

170쪽

M. PALINGENII

Is 2Ηae abeunte iterum in praeceps descendit ab astris . Nam simul ac segnes consurrexere nepotes, Iam parto imperio, jam prosperioribus annis, Delicias ludosque leves luxumque secuti

32o Degenerare suis coepere a patribus, unde Nobilitas tales homines exosa recessit Protinus ad superos, donec, crescente nepotum Luxuria & vitio , deleta superbia Romae est. Non igitur genus est, non sanguis, non statuarum 32s Mutarum series, non auri copia, quae te

Nobilitet: Virtus, virtus; hac nobilis Hector, Alcidesque fuit, fuit hac quoque nobilis ille,

Ilias aeternum cui praebuit inclita nomen: Hac proceres alii, quorum tot fama per annos

33o Durat adhuc. quid te jactas natalibus ortum Egregiis Z te praecipui genuere parentes: Quid tum, si nihil es P si turpis turpiter omnem Incestas maculasque domum P tibi dedecus est hoc. Non honor: ac, veluti stolidum si gignat asellum 33s Magnanimus fortisque leo, si simia barro

Nascatur, monstrum es, claraeque injuria genti. Non sic nobilitas per testamenta relinqui, Aut virtus potis est, velut aedes, rura, supellex. Hanc natura tuis tribuit majoribus, at non 3 o omnibus. antiqua repetas ab Origine gentem,

Invenies

SEARCH

MENU NAVIGATION