Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Ingredos blando compressu gignere prorem ρErgo Deum quendam potius dicamus, & imum Degeneremque ideo terrae pelagisque tenentem Vilia regna, ubi tot sunt crimina, totque dolores, ago Tot pestes, ubi nil tutum: namque insidiarum Omnia sunt plena & fraudum : Deus iste vocaturA Christo & Paulo princeps mundi hujus: eundem Laurigeri appellant Ditem ac Plutona poetae , Qui stultis lavet atque malis, insontibus asper. 24s Haec domus, haec sedes, haec tali digna tyranno Regia, quem vulgo Fortunam dicimus. atqui Omne malum est infra lunam: nox atra, procellae Terribiles, frigua, calor, importuna senectus, Pauperies malesuada, labor, dolor, improbitas, mors. 2so Supra autem lunam lucis sunt omnia plena, Nec non laetitiae, & pacis: non tempus, & error, Et mors, & seniuin est illic, de inutile quicquam. Felix, o nimium felix, cui sedibus illis Tam pulcris, & tam jucundis, tamque beatis 'χss ViVere concessum est supremi munere Regis Caeterum opinantur quidam , plenum esse Deorum Mundum hunc, & multos ipsorum degere vitam Aeris in campis latis, quos daemonas Argi Indigitant, curamque hominum gerere atque animantum

252쪽

Arbitrioque suo bona vel mala traedere, honores, Gaudia, divitias, atque his contraria. quare Grande operae pretium est, illis utcunque placere, Quod fieri & laciis & carmine R arte magorum 26s Cenient nonnulli, ac nobis modo rite vocentur Apparere aiunt, nostrisque adlistere votis,

iique homini melius contingere polIe, nihilque Descius in vita quam conversarier istis Cum Diis, praesentes affari, audire loquentes: 27O Quod certe paucis mortalibus arbitror esse

Concessum: juslis lamen. & qui desidiosae

Illecebras carnis, lascivaque gaudia temnunt, Terrena,que abigunt curas, coelestia tantum Mirantes, tantumque pium rediumque colentes.

27 s Quanquam etiam sunt qui credant, hos daemonas inter Esse malos quosdam , atque malis parere , coactos Carminibus magicis, fietique hoc plurima pacto Turpia. nil moror hoc, nec nunc locus: ultima solis Sidera, squaminosis radiantia fratribus, istud 28o Forsitan expedient, ubi de Diis plurima dicam, Si Deus ipse volet, qui nunc mihi carmina dimi.

Misia ergo haec faciamus. ego vix credere possum , Esse Deu in quenquam pravum . sapientia nunquam Peccatum parit: at contra est inscitia mater

2As Erroris, culpae, & sceleris. mihi nemo videtur Sponte

253쪽

Sponte malus: vult namque bonum sibi quaeque voluntas semper, judicio nisi falso decipiatur. At daemon sapit, id nomen si convenit illi.

Verum utcunque sit, aut terras fortuna gubernet, 29o Daemones aut ipsi humanas moderentur habenas, , Nil extra fatum est, metiturque Omnia lunam i .:

Mens Regis, cujus sine numine fit nihil usquam. Sed dubium ex dictis oritur, nodusque profecto Dissicilis, qualem Alcides vix, aut Macetum rex 29s Solveret: hoc multorum animi turbantur ia haerent. Nam si cuncta jubet fatum, & fieri illa necesse est, Libera non nobis, non Diis est ipsa voluntas, Tollitur arbitrium prorsus, nec praemia Virtus, . Nec poenas vitium quod dictu est. turpe meretur.3oo De Diis non locus est nunc dicere: sed speculemur . De nobis quid sit, deque his quae subdita nostro. Sunt. generi, & possunt humana luce videri. . Dico igitur quod in his, quae sub ditione locantur Fortunae, nihil est sine fati numine nobis . . 3os Divitiae si quidem, solatia , gaudia, honores,. Imperia ex alto veniunt: nec nostra voluntas

Haec tribuit. quis enim nollet sibi talia Θ sed nil Velle juvat, potiusque nocet, si fath repugnant. Quam multi fatis invitis tendere sursum 3IO Conantur magis atque magis, sed ad ima recurrunt O

Semper s

254쪽

M. PALINGENII

Semper, & augescunt fato adversante ruinae lContra illi, quibus astra favent, ullo absque labore Nec sperata quidem, sed sponte oblata frequenter. Commoda percipiunt: quorum Rhamnusia rete, 3rs Dum stertunt, multo distentum pisce reducit. En aliquos claro de patre ac divite nasci Cernimus, atque frui primo cum lacite repertis lDeliciis, & nutriri in fastigia rerum, Ut praesint aliis, indigui saepe, regantque Σo Ipsi oculis capti luscos, vivantque licenter. . Alt aliqui obscuris milerisque parentibus orti, In poenam & lacrimas, magnum cassumque laborem Assidue tolerant, nullaque expellere possunt Sedulitate famem, semperque in sordit,us haerent. 1s Quis neget haec fatis contingere damna sinistris Sunt formosi, agiles, robusti corpore multi: Multi etiam turpes, aegri, imbellesque creantqr. Unde istud P nunquid meritis aut crimine nostro, Aut nostro arbitrio fieri dicemus Z ab ipso 33o Nimirum haec veniunt mortalibus omnia fato. Denique jus rerum nostrarum, Sc corporis hujus, Fatum habet:est penes hoc etenim genus horaque mortis.

Hic laqueo, hic ferro, hic flammis, hic frigore, hic imdis, Ille fame, ille cibo moritur: multique dolore , 33s Aut morbo, aut casu intereunt, senio e fatiscunt.. Ccita

255쪽

237 Certa dies leti est cunctis, discrimina nulla

Aetatis: nec fas vivendo excedere metas,

Praescripsi tetrici quas cuique potentia susi. Sic periit scirpo magni laudator Achillis. 34o Sic olim, dum Trinacriis spatiatur in oris

Aelchylus, occubuit valido testudinis ictu. Sic passae, Anacreon, te granum perdidit uvae Heu quot habet mors saeva vias, artesque nocendit Quo magis esse procul credis, magis imminet. unde 3 s Certius eit quam mors, quam mors incertius est nil. Nonnulli tamen, astrorum qui noscere vires, Et magni secreta poli pertingere possunt, Fatidici vates etiam, qui, numine pleni Nescio quo, Ventura Vident, praedicere mortis 3 so Saepe solent genus atque diem, quia certa futuri Natura est veluti praesentis praeteritique: Certa inquam in causa prima, causisque secundis, Quae nexu longo a prima extenduntur ad imam. Ast animi ouae sunt bona vel mala nunquid ab ipso 3ss Proveniunt fato Θ ingenium ac doctrina videntur Hinc manare: etenim poterit quis diicere, si non Polleat ingenio, ac vires natura ministret, Si fortuna obstet, vel pravo in corpore languore Hic rhetor. sophus ille, alius mysteria Divum.

36o Siderea sue plagas quaerit: iuut & quibus undae Castaliae

256쪽

Castaliae vili cum paupertate bibantur, Et placeat cognata fami dulcissima fama. Haec studia unde fluunt P a rerum praeside salo.

Hinc omnes artes, & munia diffunduntur. 36s Diversis etentin gaudet natura ministris, Ut fieri diversa queant ornantia terras: Nec patitur cunctos ad eandem currere metam Sed varias jubet ire vias, variosque labores Suscipere, ut vario cultu sit pulcrior orbis. 3zo An vero mores fatum, vel nostra voluntas In nobis pariat, permagni inquirere refert: Nec parvus labor est hac in re tangere Verum.

Arbitrii certe remanet quota portio nostri Aetiim est de nobis, libertas prorsus ademta est

37s Humano generi, si fati summa potestas

Ese malos cogat nos, invitique trahamur. In scelus, di nulla liceat ratione reniti. Quare operae pretium est huc totam intendete mentem Et, quantum Deus ipse sinit, verum excutiamus.

38o Principio arbitrium quid sit nos dicere oportet. Arbitrium est, homini data libera & ampla potestasAb Iove, quae libeant justa aut injusta sequendi:

Non ideo tamen ut peccet virtute relicta: Sed contra, ut vitium vitans incumbat honesto 38s Nam malefacta nocent, laudem benefacta merentur.

257쪽

Quaerendum ulterius, nunquid sit in omnibus aeque Arbitrium Θ nunquid quocunque in tempore durete Non certe in pueris, nec in illis esse videtur Quos animi vehemens nimium vel corporis angit 39o Morbus, vel quorum sopor occupat altus ocellos: Quandoquidem somnus mortis perhibetur imago. Quare si verum subtili indagine quaeras, Invenies paucos inter tot millia, qui se Arbitrio moveant, & libertate fruantur.39s Aetatis culpam mitto, puerilibus annis -Ignosco, & veniam damus his quoque lumina quorum Letheus pressit sopor, aut quos fervida torret Febris, vel morbi stimulat vis durius aequo. Magna quidem turba haec : sed songe major eorEm. 4Co Longe & deterior quorum mens oblita foedis Criminibus, morbisque animi labefacta recedit

A ratione procul, rectoque a tramite vitae.

Nunquid habent isti arbitrium P aut dicenda voluntas Libera in his Θ nempe ambiguum est, multique negarunt. s Unde advertendum, quod liber solus haberi

Debet qui recta regitur ratione, nec ullo Viocitur affectu, nec ventorum impete vasto Fertur in undi fragos scopulos, sed fortiter obstat, Intrepidusque haeret clavo, portumque capessu.

ro Recte igitur quidam, liber solus sapiens est, Dixere.

258쪽

M. ΡAL INGENII

a o' Dixere. hic etenim solus ratione magistra Castigat motus animi, sensumque rebellem: Caetera turba nequit facere hoc. cur Θ an Deus illis Non dedit arbitrium P ratio est ubicunque profecto is Est ibi & arbitrium: semperque haec juncta cohaerent.

Atque ideo pecudes, quoniam ratione carere Creduntur, nullum arbitrium dicuntur habere. Ast hominum cuivis ratio data sertur: in ipsis Omnibus idcirco arbitrium quoque creditur esse. 42o Est autem ratio lumen quoddam, atque animi vis, Qua curvum a recto secernimus, atque ab honesis Turpe, oculusque solet mentis quandoque vocari:

Qualem oculum fortasse tibi, Polypheme, fuisse Significant vates, quo lactea membra videbas as Dilectae liquido ludentis in aequore nymphae. Sed malus heui malus hunc urenti stipite Ulyses, Quis poterit cavisse malos Z extinxit, & ora, Ora prius formosa suo spoliavit honore. Qualem oculum Lynceus habuit quoque, nubila solus . 43o Qui penetrans visu noctem Vincebat opacam. Hunc igitur cunctis oculum mortalibus aeque D: stribuit figuli sapientia summa Promethei. Sed pauci utuntur, pauci quos aequus amavit Iuppiter. hinc tantae errorum scelerumque scatebraeia 3s Nam si omnes rationis iter sequerentur ad unguem,

. Pax

259쪽

2ψr Pax soret in terris aeterna, & Martius ensis Non tantas passim clara es, tantosque ciereti Heul fletus, starentque suis cum moenibus urbes: Armaque, tartareis primum conflata caminis, 4go Et primum Stygiis inventa sororibus, agros Excolerent, rigidi mutata ligonis in ustum: Tunc & apes, & ruris opes, pecudesque beatis Agricolis large affluerent, ac lecta redirent Aurea, & una domus Divosque hominesque teneret, 44s .eque oculis nostris paterentur numina cerni. Cur. autem pauci utantur ratione, sequentes Avia , & arbitrium nullum Iideantur habcre, Viventes pecudum ritu, pro viribus edam. Est quiddam in nobis divinum,. mensque Vocatur,4so Ac ratio: id capite in summo natura locavit, Atque illi voluit famulos assistere sensus, Quorum opera coelum, terras, mare, & omnia posset Percjpere, immenso quae comprenduntur ab orbe., Est aliud quiddam mortale in peetore clausum , 4ss Cujus ope augemur, Vegetamurque, igne ministro: Sic placitum est superis hoc mentem hostiliter urget, Detrahit, infestat, turbat: multusque satelles Huic etiam parti non deest ignava voluptas, . Ira, dolor, metus, atque timor, simul ardor habendj46o Improbus, ambitioque nocens caput obsita fumo.

260쪽

Ηis igitur famulis, hoc milite , praelia menti Insert: hi sunt, qui summo conantur Olympo Deturbare Iovem, insignes feritate Gigantes, Iapetusque, Gygesque ferox, tumidusque Typhoeus 46ue Hortatorque mali Enceladus, Briareusque timendus; Scilicet, ingestis curarum molibus, angunt Divinum in summo positum, nisi fulminis instar Gratia praesto adsit, coelo delapsa supremo. Nam semel amissis ubi praeceps currus habenis 4ro Effudit sese, ac vehemens trahit impetus illum

Nequicquam retinere volens auriga laborat.

Principiis obstare opus est, quum parva favilla Languet adhuc: postquam crevere incendia, jamque Flamma furens tecto erumpit, coeloque propinquat, 47ue Praeserti pa Boreae si flabra ruentis ab arcto Immineant; heul frustra undas Vicinia clamet. Quum semel ex alta saxum rupe exilit ingens, Quis retinere queat secum trahit omnia saltu Perfringens rapido cognatas montibus ornos: q8o At prius exiguo poterat molimine sisti. Sic motus animi, si totis viribus ipsam Invadunt mentem, vix heul vix tendere contr1Ιnfelix audet ratio, clavoque relicto Per fluctus agitur, late bacchantibus Euris, 48s Datque manus plerunque hosti, & captiva tenetur

Ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION