장음표시 사용
231쪽
. Inficiunt late: veluti quum tura videmus Panchaea aut prRnis cinyreia dona cremari. Fit gustus linguae officio, curvique palati. Namque his percipitur rerum gustabilis humor, 83s Qui penetrans tangit sensum ingeneratque sapores. Tactum autem sanguisque & spiritus efficiunt , qui Passim per corpus fluitant: animantibus iste Sensus inest cunctis, cunctis quoque gustus inesse Creditur: ast homini meliorque, & major uterque est: s o Hinc etiam est homini quam aliis prudentia major. Sunt qui aliter credant fieri praedicta, negantque
Acceptas oculis species causam esse videndi: . . Aere nec medio esse opus alunt, ut videantur 1 Res, aut audiri possint: namquς omnipotens rex 24s Tot vires animae concessit, quot genera ipse Effinxit rerum, ut posset comprendere cuncta. Quaeque suum agnoscit genus apte, ac percipit ultro. At contemplatur mens omnia, & Omnia cauto .
Iudicio expendit quaecunque a sensibus hausit, lSso Et verum atque bonum divino examine librat. ἰ . Mens igitur sol est animae, sunt sidera sensus . Sic perhibent quidam: sed nos properamus, di ista
Linquimus excutienda aliis, unemque propinquum. Appetimus: quia jam chelarum extrema tenemus .
8sue Colligitur tamen ex dictis, ac perspicitur, quod .
232쪽
Est anima aethereum quiddam, sine corpore Vivens, omnia vivificans, cognoscens omnia, Divum
Quatenus ille hominumque pater permisit: ab illo Tradita cuique rei est certa & finita potestas. 86o Illi autem soli vis est sine fine, potestque Omnia quae fieri possunt, a lege solutus. Nam si anima ia sentit, & cuncta intelligit, ergo
Non est corporea, aut corpus: quia corpora nulla. Non terra , unda, aer. ignis, neque condita ab istis 86s Has per se vires retinent: non est dubitandum Esse animam semen quoddam coeleste, Iovisque Progeniem aeternam , cui tantum cognitionis Cessit, ut immensum valeat comprendere mundum. Quid si atomi, quas nonnulli finxere sophorum , 87o Sunt animae potius, quam corpora Θ corpora namque Omnia sunt quanta, & possunt utcunque secari: Nempe anima est individua. atque immaterialis, Et veluti centrum quoddam . ad quod plurima tendit Linea, per sensus quia cumsta feruntur ad illam 87s Undique, ceu fluvii concurrunt undique in aequor. Quare illos miror qui dicunt tempore eodem; Ipsam animam extingui dc corpus, pariterque perire.. Nam licet hoc esset. debet tamen usque taceri: Non sunt. haec dicenda palam, prodendaque vulgo:
233쪽
Qui si animam credant nihil esse a funere, nilqtae Posse pati postquam semel est egressa, nec ullam Destitistis poenam infligi , mrmidine adempta
In sceIus omae ruent, confundent fasque nefasque.
S8s Praeterea multi, qui sperant posse beati Post mortem fieri . & versari cum Jove semper, otque ideo sese dedunt virtutibus ultro,, Ac bene de multis qua possunt patre merentur, Si post fata darii sibi praemia nulla putarim , iS9o Illico torpebunt, & tot henefacta peribuut: Tot spatiosa etiam templa & speciosa, tot arae: Insignes auro & peregriuo marmore, demum Relligio, & pietas , & honor. cultusque Deorum Ad nihilum venient, si homines nil morte relinqui
89s Crediderint . . animasque in ventos prorsus abire. Semiferum vulgus heuandum est relligione,i Poenarumque metu: nam fallax atque malignum Illius ingenium est semper, nec sponte movetur a Ad rectuin: virtus invisa molestaque vulgo est. 9oo Relligio generis, decus est & gloria nostri, Quae nos conciliat superis, & jungit olympo. Nemo igitur bonus & prudens audebit aperte ' ; IDicem, mortalem esse animam. & corrumpere vulgus. Nunc tamen est multa uobis ratione prohandum, . vos Hanc cile immunem leti, aetςrnamque imauere e
234쪽
Ut Christi cultor testatur, brutici phagusque Iudaeu credit, praeputia nostra perosus: Quae Deus haud faceret, si non facienda putaret e Ac gens ferme omnis concordi praedicat ore. 'Io Principio , quicquid simile est magis omnipotenti Cunctorum domino diuturnius esse fatendum est, Perfectumque magis: nam quod durabile non est. Sed cito dilapsum perit, imperfectius esse Quis neget ρ atque ideo durant coelestia semper,prs Q nod divina magis sunt & persecta: sed ista
Proxima quae terris, quae coelo amota videntur, Quum sint imperfecta, brevi fugiuntque caduntque. Ergo animus noster, quum vita & cognitione Divinae 1lmilis naturae appareat, intra 92U Corporeos fines claudetur ρ nec magis ipse Quam caro durabit, neque vivet longius aevum Z Praeterea corrumpi animus nequit, hac ratione, Quod simplex, Sc materia seelusus ab omni est. Huc accedit item, quod corpore debilitatos 2s Vis animi crescit: quare imbecilla senectus Consilio superat juvenes, menti Sque Vigore. Ingenio plerumque taret qui robore praestat. - Raro utrumque Deus cuiquam largitur, ut Uem Sit sapiens, & si robusto corpore pollens.'3o Quare, si longo fractis jam viribus aevo. Fortior l
235쪽
Sed per se est aliud quiddam, & post funera vivit.
Nonne etiam quum pes dolet, hunc mens ipsa dolorem Indicat haud dubium est. sed quomodo mentis ad arcem pas Pervenit iste dolor num sursum tendit ab imo, Paulatim ascendens ut fumus non: quia multae Partes, non solum si lic) pes ipse doleret, . Nec pedis, at potius partis quae proxima menti , Tunc sentiretur dolor. unde probatur aperte, 9 o Corpoream non esse animam , & sic morte carere, Quum medii nullius egens distantia tangat. Addo his quod, quoties reminisci aut fingere quicquam Egregie volumus, vel quicquam intelligere apte, Tunc animum revocare opus est a sensibus. undes s Nonnulli ut melius meditentur lumina claudunt, Aut sese a turba abducunt, loca sola petentes: Vel quum nox piceo terras velamine texit, Et jam lethaeo torpent animalia somno,
Pervigilant, tacitique toto, extinctaque lucerna. 'so In tenebris acuunt contractam a corpore mentem. Nempe animum turbant sensus: populantur eundem Affectus, redduntque hebetem, involvuntque tenebris: Non secus ac nitidum praetexunt nubila solem. . fErgo, si propriis rcsidens penetralibus, intra
236쪽
Corporeis crucibus, melius sapit: esse profecto Quum poterit liber, moribunda a came solutus, Cuncta animus meliore modo cognoscit. & ipsi. Haerebit vero magis ac perfectius absque 96o Corpore, M aeternum Vivens durabit in aevum. Denique quum sit homo medius bruta inter de ipsos Coelicolas, commune aliquid rerinebit utrisque. Corpus brutorum est, animi natura Deorum. Altera pars moritur, nescit pars altera letum.
96s Non igitur prorsus delet mors omnia: namque Leti setis animus laedi nequit iple Iagittis: . Praedictis etiam possum connectere, quod si Nil superat nostri post fata, , idebitur esse Injustus Deus, atque malis praebere favorem. pro Quippe hi dum vivunt laetis plerumque fruuntur: His neque divitiae desunt, neque grata voluptas: Hos decorat praeclarus honos, & gratia vulgi. Contra saepe bonos vexat fortuna malignis Casibus involvens: nunc paupertate premuntur , lsrs Nunc morbis, aliquo semper tristantur amaro: Quare animus busto superest, sceleruinque suorum Dat poenas: vel, si bonus est, bona praemia linuit. His aliisque modis multis ostendere possem
Immortalem animi naturam, incorporeamque.
98o Sed satis est: jam me finis vocat. hatia equidem sum
237쪽
Nescius, harmoniam dici quoque, non tamen apte, Ipsam animam: ac veluti mistis ex vocibus exit Harmonia, & variis fiunt bona pharmaca rebus Compositis simul, unde oritur vis ipsa medendi: 98s Sic elementorum certa ratione modoque Iunctorum , & coeli pariter virtute creari Quidam animam rentur: quae partim corporis intra
Septa manet, partim causas sortitur ab extra. Ut visus virtute oculi, externoque creatur
99o Lumine . nam coelum caula est, qua hic omnia fiunt: Quo sine nec tellus quicquam , nec gigneret aequor. Nimirum haec falsa est, & peccat opinio: namque Si sic. non posset corpus consurgere contra, Et carni unde oritur capitale indicere bellum i09s Ipsa anima, & vario motu in contraria ferri: Sed semper foret una eademque, ut quaelibet est vis, Quae solet ex mistis divino numine nasci: Ut patet in genere herbarum, gemmisque bearis. Quidam etiam censent, animam nihil esse soluto I o Corpore. quod somnus, qui mortis fertur imago, Et senium & mentem nobis auferre videtur: Vel quia div et sis causis aegrescere cernunt, Ac multis variisque modis, ne munere possit Ipsa suo fingi, mentem laedique premique Ioos Aspiciunt. nec non cum corpore crescere, & una :
238쪽
Deficere: ut patet in pueris, senibusque, Virisque. Ignarus puer est, prudens vir, desipit aetas Ultima, corrumpit corpusque animumque senectus. Quinetiam dicunt: Si anima est divina, potestque Iolo Vivere sejuncta a membris mortalibus, ut quid Se iniserae carni inlinuat 3 cujus vitio tot
Perpetitur mala, & admittit tot flagitia Z ergo Stulta est, si sponte hoc facit: at si invita nefandas Corporis ingreditur latebras, quis cogit e an ipse Icts Iuppiter ergo Deus nequaquam hanc diligit: immo
Carcere quam clausit tam turpi odisse videtur. . Et quum nec corpus, nec quanta existat, ab ipso Corpore non credunt ulla vi posse teneri.
Praeterea per se nisi discat sollicite) quum
ro1o Nil sciat, ac subeant per crebra oblivia mentem , Per se animum nihil esse putant post corporis usim. Discere tunc etenim poterit nil, sensibus ipsis. Corruptis morte, unde omnis doctrina paratur. Quidam riunt unam esse animam duntaxat in orbe, Io2s Quae vitam tribuat cui tis viventibus: ut sol Unicus est oculis animantum causa videndi. Aeternamque putant illam , licet extinguantur Corpora: ut extinctis oculis aeternus adest sol. Has non difficile est nugas ratione potentito3o Vincere: sed vereor ne sim prolixior aequo.
239쪽
Non deerit qui recte istis respondeat olim Quaesitis, nodosque omnes dissolvat ad unguem. Vir macte ingenio, vivet tua gloria mecum, Nostraque quid dubitas laudabunt scripta minores: Io3s Aude opus egregium, & coelestia dissere terris Unum hoc adjiciam, quod quivis nosse valebit:
Aeternam dile animam, & divino semine natam. Si. sensus atque affectus compresserit omnes: Si spernens prorsus mortalia gaudia sesero o Abdicet a curis terrenis. assiduoque Conetur studio ad superos extollere mentem. Tunc etenim sapiens fiet, poteritque futura Cernere, vel vigilans, vel somno opprestus inerti . . Hoc pacto cecinere olim ventura Prophetae. Ioqs Sobrius ergo animus propior sit ad aethera, quantit. A terris magis atque a carnis amine recedit.
At pecudum ritu sequitur pars maxima sensum , Nec bona cognoscit nisi quae sunt corporis: hinc est Quod plerique putant animam succumbere morti, Ioso Quandoquidem nequeunt infirmo lumine quicquam Divinum spectare, atra caligine pressi. Sed de anima sint ista satis . redeamus ad ipsum. Aurorem mundi, quem concludamus ab omni Corpore sejunctum : ik sine corpore millia militar o s Esse, quot in silvis frondes gignuntur opacis:
240쪽
Vel si corpus habent, tenue est, nec proris ab usso. Percipitur sensu, sed sola mente videtur. Atque haec in primis sunt entia vera, suique Iuris: nulla etenim carnis contage laborant. Io6o Tu vero hic jam Musa tace: mox, quum volet ille: Qui mea labra movet, mecum scrutabere causas
. . Rerum quas fieri sub lunari orbe videmus, Contingant fato, an nulla ratione ferantur.
Interea dum sol Nemeaei terga leonis Io6s Torret, & palanae sub opaca fronde cicadae Ingeminant raucos strepitus, quaeramus, in umbra Aut lauri ant myrti suavem spirantis odorem, . Propter aquae crepitantis iter, Pimplaea, quietem. Ipsa quies animum reficit, revocatque Vigorem. 1 o Mox ubi regressae fuerint post otia vires, Rursus ad altisonos adsis modo, Diva, tuoque. Numine me foveas tentabo accedere cantus: Et si forie mihi vultu fortuna benigno Auxilium tulerit longos miserata labores, Io s pauperiemque procul curasque fugarit amaras, Totus ero tecum, tuaque intra limina semper a Versabor, sola haec fuerint solaria nobis: Tunc Aganippaeis ubertim explebjmur undis, Insuetumque melos Cirrhaea in rupe cavemus.