장음표시 사용
261쪽
Ergo dum nova sunt vitiorum semina, cautus Opprime quamprimum, & causas averte, priuSquam Praecipites: tunc arbitrium, tunc libera mens est; Victor Idumaeis tunc exornabere palmis. 49o At si jam coepta est pugna, & jam concutit arcem Hostis atrox, valido labefactans ariete muros, Crede mihi, nisi quis Deus adsit numine dextro, Succumbit ratio, & tantos non sustinet ictus.
Nonne vides, menti quantum liquor obsit Iacchi pclys Quas saepe immittat furias, si plus satis intret In stomachum merus P arbitrium, dic, est ubi, postquam Ebrietas caput invasit, fumisque replevit Θο Sobrius arbitrium tenet, ac jejunus, agitque Id quodcunque jubet ratio: contrii, ebrius illa soo Quae nolit nescitque facit; mox poenitet, in se Quum rediit, multoque dolet sua facta pudore.
Ebria sic mens affectu fit, nec minus, ac 1i Ascendat temeti vapor, invertatque cerebrum , Turbatur misera, & nebulis involvitur atris.
sos Quocirca est solus liber, solusque prosecto
Possidet arbitrium, ratio quem sola gubernat, Qui affectus omnes superat, fingitque premendo. Hoc poterit facere, a primis qui insueverit annis Virtuti in atque bonas jampridem invaserit artes.sro Usque adeo valet usus, & est nil fortius usu. Q 1 Caetera
262쪽
Caetera turba agitur pecudum ritu a unde poetam iure puto dixisse, trahit sua quemque Voluptas. Arbitrium multis oppressum atque indupeditum est Ergo qui vere liber cupit ese resistat, sis Quamprimum incipiunt, affectibus, & rationi Illos subjiciat, semperque utatur habenis.
Namque caro adversus mentem consurgit, & illam Continuo exercet bello. levis astra petit mens: At gravis astra caro refugit, terrenaque tantum fro Appetit: est etenim terra, in terramque redibit Sic duo tam diversa Deus compegit in unum.
Esto auicin quod sis sapiens, solaque regaris Ut dixi ratione, habeas & liberum ad unguen Arbitrium : nunquid vi tunc agitabere fati Θ62s Immo magis fato tunc subjicieris, & illi Parebis: siquidem fatum eit divina voluntas
Cum qua vir sapiens concordat semper, & ejus Justa facit: contra insipiens atque improbus horret Rc refugit praecepta Dei cervice superba. . o At dices: Ergo est liber, nec vincula sati Ulla tenet non: sed dominis pejoribus atque Infandis servit, sceleri scelerisque sorori Stultitiae: quanquam hoc etiam divina voluntas,
Sed quae permittit, non quae jubet est, quia duplex s3s Essicit . unde patet, cuncta eue obnoxia fato, Seu
263쪽
seu bona seu mala sint. namque haec permittit, at illa Vult fieri fatum , & lati Deus optimus aut Or. Talibus admoniti quidam rationibus ajunt: Vivite mortales laeti, dum stamina vestrae o Net Lachesis, tristesque animo depellite curas. Neu vos sollicitent praesentia, neve sutura: Lege etenim stabili fiunt, certo ordine cuncta Procedunt: cur vos dolor aut metus urget inanis
Sors sua cuique data est, scriptamque in pectore gestat sque Quisque tuo, ignorans quae sit: verum explicat illam Paulatim ipsa dies, atque experiundo patescit. Quid gemitu aut lacrimis opus est coelestia retro
Corpora non remeant: non est mutabile quicquid Instituit semel ipse Deus. namque optimus Ordo,sso Et series perfecta, suum ii forte tenorem Deserat, aut pejor fiet quod neutique fas est Aut melior . sed perfecto persectius est nil. Est aliud dubium magnum ac mirabile . nam si Omnia sunt veluti modo dixi in obnoxia fato,sss Cur Deus haec premit & cruciat contra illa benigno Prospectat vultu Z cur non est omnibus aequa in Conditio Θ cur haec vivunt felicius illis Cur his blanda parens, illis natura noverca est Hunc igitur par est etiam distatuere nodum. s6o Multi hoc aut culpa, aut meritis contingere nostris c
264쪽
Diuerunt, jussuque Dei mala sontibus esse, Et bona conferri justis. ego non ita credo: Nec verum est. nam quid meruere expertia mentis Bruta Θ quid arboribus culpae vel criminis haeret Ps6s Sors tamen est illis multum diversa, nec uno Versantur casu pecudes. namque improbus illam Fur rapit, hanc lanius laniat, pars ore luporum Interit, aut morbo, aut undis, aut frigore vitam Exuit ante diem: quaedam periere senecta: s7o Durior his aetas agitur, jucundior illis. Sors diversa etiam arboribus contingit: ab Euro Frangitur haec, aut eruitur radicitus: illa Caeditur in varias artes, aut pabula flammae: Quaedam fulmineo in praeceps detruditur ictu .s7s Piscibus atque feris, & rebus denique cunctis, Arbitrio fati sors est sua cuique tribrita. Bruta tamen nunquam possunt peccare, nec arbos Praeterea plerumque bonis adversa videmus Accidere, & justos agitari sorte sinistra: s8o Contra fortunam plerunque favere scelestis Cernimus, ac magnos illis concedere honores. Non igitur meritis respondent munera fati. Quare aliam potius causam indagare necesse est. Forte aliquis dicet: causa est divina voluntas, S s Nilque ultra quaeret. non est satis istud: oportet, Scrutari
265쪽
Scrutari interius dubii penetralia veri. On etenim, quum sit Deus optimus & sapiens, Vult Quicquam quod careat ratione: sed optima semper
Eligit, atque jubet fieri divina voluntas.s9o Quocirca est aliter dicendum, quod causarum Quaelibet a prima quo distat longius, hoc fit Illi dissimilis magis, & magis undique discors. Ergo quum Deus & simplex sit semper, & idem , Ultima causarum quae distat maxime ab illo,s9s Et minime simplex erit, & diversa, suosque
Effectus semper varios pro Viribus edet. Haec est quae terras regit, & terrena gubernat. Idcirco in terris certi nil esse videtur: Quandoquidem variat semper fortuna tenorem 6 Diverso gaudens mortalia Volvere casu.
Cur tamen hunc potius quam illum jubet esse beatum Et cur hunc potius quam illum pessundat & urget Cur onera huic, illi gratos largitur honores Horum difficile est veram cognoscere causam, 6os Nec minus, ac si quis cupiat cognoscere quare Ignis sit calidus, nix alba, absinthia amara: Quare haec herba obsit, juvet illa: & quaelibet arbos Cur tales habeat frondes Θ animalia cur haec Callida sint, alia obtuso male provida sensu ρ5io Cur paleas uectra trahant, & pondera ferri
266쪽
Magne S, cur nequeat facere hoc adamante propinquo Talia multa Deus tenebris involvit opacis, Constituitque suos. fines mortalibus, ultra Quos frustra humanum ingenium sensusque laborat. Si figulus massam argillae distinxit, & illam Dillinetam in partes varias vult fingere , quare Hanc partem potius quam illam transformat in ollam, Aut patinam, aut scaphium ρ cur ex hac fabricat urnam, F.x illa urceolum P nunquid ratione movetur 62o Aut nul, est prorsus ratio, sed sola voluntas Arbitrioque suo ut libuit sic omnia fecit ZDissicile est nimium artificis pernoscere mentem. Sic, qui scire velit, cur hunc fortuna vel illuna Aut premat aut Iursum tollat, nimis ardua quaerit: fas Tetrarum siquidum est illi concessa potestas Maxima , & huic illam praefecit Iuppiter orbi, Ut possit quodcunque libet facere, ordine fati Servato tamen. auscultant namque omnia fato. Cur igitur quaecunque illi fecisse libebit 63o Non faciet jure aut quae lex jure argnet illam ΘNum .servi debent dominis imponere leges PNos certe huic servi sumus, hic dum vivimus: Sc nos Ille potest quocunque velit compellere daemon. Non tan, en in nostras animas dominatur, habetves 3s Imperium , quando est animae coelestis origo.
267쪽
Hanc solam excepit Deus a ditione tyranni: Caetera permisit, quae sunt terraque marique,
Illius arbitrio, Sc fieri sinit omnia ab illo, Qualiacunque libet, justa atque injusta licenter. 64o Forte aliquis dicit: Deus ergo est causa malorum, Injustusque potest dici: nam qui facit, & qui Non prohibet fieri peccatum, dummodo possit,
Committunt ambo scelus aeque, & peccat uterque, Supplicioque pari dignum lex censet utrumque. 6qs Quare si Deus in terris mala tot patitur, si, Quum possit prohibere, tamen non illa coercet, Esse mali causa, M sceleri assentire videtur. Fluic etiam parti sum respondere paratus, Si modo divini radius mihi luminis adsit. 6so Est igitur primum solerti mente notandum, Quod causarum aliae sunt viles, atque minutae, Sunt aliae egregiae dc praestantes nobilitate, Praepositaeque aliis: veluti quum exercitus ingens Praefectos habet atque duces, pars caetera grex est. 6ss Ηas inquam) causas primores egregiasque Praeposuit mundo, mira ratione modoque, Maximus ille pater rerum, & dominus dominantum Immensam qui lucem habitat super extima mundi Moenia, de astriferos nutu circumvehit orbes. 66o His tribuens causis vires & munera, easdem
268쪽
Limitibus certis, velut aggere, circumsepsit, Ne liceat cuiquam tales transcendere fines. Et quia disposuit sapienter cuncta , necesse est Cuncta suum aeterno cursu servare tenorem. 66s Nam quaecunque semel recte sunt facta, sine ullo Erpore, haud ullo mutari tempore dehent. Est igitur prorsus rerum immutabilis ordo, Quandoquidem recte summus Deus omnia fecit. Quare si daemon qui terris praesidet errat, 67o AEt malus est, hoc fit quia causa est ultima, longe A prima dista us, longeque a luce remota: Atque ideo magis est caecis vicina tenebris, Duntaxat veri simulacro & cortice gaudens: Quam Deus idcirco patitur, quia debitus ordo 67s Exigit hoc rerum, & magni persectio mundi. Nam veluti lucis spatium determinat umbra, Dantque sibi finem contraria cuncta vicissim, Sic causarum etiam seriem numerumque bonarum. Desinere in causam pravam miseramque necesse est, 68o Quae milaris praesit regnis, & prava gubernet. Hinc igitur veniunt discordia, jurgia, rixae, , Praelia, bella, doli, fraudes, incendia, caedes, Furta, latrocinia, insidiae, penuria, pestis, Diri terrarum motus, diraeque procellae,
269쪽
asIEt demum quodcunque mali contingit ubique, A causa hac misera & terrarum principe manat. Hei mihil quam vere dixit ter maximus Hermes, Congeriel mundus cunctorum est iste malorum. 69o Nimirum quoniam daemon, qui praesidet orbi Terrarum, malus est, saevaque tyrannide gaudet. Ac veluti fons est cunctorum prima bonorum Causa, ita cunctorum fons est postrema malorum. Quare si in terris dominantur Sardanapali, 69s Si diadema tenent asini sub imagine regum, Si tutela ovium curae est commissa luporum, Si in templis habitant meretrices atque cinaedi.
Si Christi pia sacra hodie manus impia tractat, Si cupidus vendit coelum & phlegethonta sacerdos, oo Denique si impune & passim tot turpia fiunt, Non est culpa Dei summi, sed daemonis hujus,
Quem nos Fortunam, quem etiam Plutona Vocamus. Sarcotheus posset tamen apto nomine dici:
Quippe illi carnis jus arbitriumque tributum est. 7os Huic igitur servit, quicunque est carnis amator Immodicus, corpusque suum plus diligit aequo. Corpora sunt hujus, propter quod corpora semper In vitium tendunt, animisque inimica repugnant, Coelestis quoniam vis est & Origo animorum , Io Corpora sunt autem terrena, adversaque coelo. EGO
270쪽
Ergo hic Sarcotheus, mundo qui praesidet imo ἰCoelestes homines, carnalia despicientes Gaudia, virtuti addictos, animumque colentes Ossit, persequitur, stimulat, premit, impedit, angit. 1s Ur solet insanus princeps, saevusque tyrannus Inses ius semper sapient mus esse bonisque. Suspecta est cienim pravis odiosaque Virtus. Hostes quaeque suos odere, timentque caventque. Atque ideo malus hic daemon incommoda multa ro Objicit his, quorum mens est sublimior, & qui Coelicolum sedes, naturaeque abdita quaerunt. Nollet enim agnosci: nam si bene cognitus esset, Ii uia omnes scelerum patrem, nostrique cruentum Carnificem generis detestarentur, & omnes Es Odissent merito, ac maledictis insequerentur, Crudelem, insanum, deceptoremque vocantes.' Proinde latet ii tu loliginis, & sapientes Exosus refugit, ne cognoscatur ab illis: Non metuit talpas, at lyncea lumina vitat .v3o Sic fures etiam faciunt, omnesque scelesti Oderunt lucem , ac tenebris laetantur opacis, Ut sua non possint furta & malefacta videri. Inde fit, ut quoties adversi quid patiuntur Mortales, rerum ignari, & caligine mentis 3s Oppressi namque errorum ignorantia ferme est Cunctorum