Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Argillam eontis durat: sic talia multa se Diversos pariunt diverso in corpore foetus Et quoties iisdemi verbis hic ridet, at ille Contra tristatur, vel mota hile tumescit 99o Non eadem cunctis eadem sunt i Bacchus acescit Egregius, si tu vitiosa in dolia mittas. Nimirum sanis sunt omnia sana: sed aegris Quae bona sunt quandoque nocent,letumque' triantur. Sic ergo ad nostrum ut redeam) mala corporis, atque 99s Spicula fortunae sunt perniciosa scelestis: Expediunt vero justis, prosuntque nocendo. Sufficiant hac dicta tenus. jam claudere librum Musa jubet, Chironque vocat, qui scribere mores

Humanos cupit, & sacraria pandere Vitae. a o Quocirca est operae pretium, me Iinquere canius Aonios, tacitumque sacris requiescere silvis, Pieridumque tholo citaram suspendere, dones. Tempora praetereant haec pessima, tempora multum Deploranda, quibus procerum discordia totamicos Nititur Italiam bello vastare superbo, Unde suos queritur direptos Roma penates. Narnia, Ticinum, Melphis sensere ruinam: Unde & Parthenope, Sirenis clara sepulcro, Nunc sua Gallorum manibul pomaria cernens

roio Vastari, heul tristis gemit ad Sebethidas undas.

282쪽

164 M. PAL INGENII:

Quid memorem visae coelo miracula flammae Vincentis splendore diem t tristesque locustas In morem nebulae nitidum praetexere solem PlEt teneras avido segetes abrodere morsu P iro Is Quam multas miseranda fames . miserandaque pestis Civibus exuerit, vacuasque reliquerit urbes Quot loca diluviis prope desolata videntur Heu mihi, quam justas de nobis numina poenas. Sumunti nam sceleris quid non committimus Z aut quid Io2o Iustitiae est usquam quis amor cultusque Deorum e Relligio aucupium facta est : coelestia venum Iomnia nunc dantur, . violantur sacra profanis ZLenonum manibus: tamen haec spectantque tacentque

Magnifici Reges, Zc Chosti prorsus honorem lio1s Nil curantia sic nos miseros idola gubernant Z , . :Ergo ibo interpa& Parnasi in rupibus altis, , Donec Musa iterum jubeat me exire, latebo.

283쪽

S A GITTARII US. 261

Liber hie culturam animae, quoad mores, continet. fingit enim autor se in lunam abreptum; ubi dum quid videris exponit, dogma Prthagoricum de meiempstychost troponere videtur. Stultitia er Melera humanum genus populantur, . ad voluptatem' , avaritiam , 'perbiam , invidiamque incitant reum quibus in aere daemones conspirant, quorum reges quatuor uni summo subseetos, eorumque agmina quadruplicia, quatuor praedi ta vitia excitantia , analogicὶ depingit. Inde ad rerum humanarum spe taculum conversus, quinque iam num species disinguit, pios nempe, prudentes. astutos, sultos,m furiosos; quorum astutos er sulios sola morum doetrina emendat. doctrina sapientia disserunt: Gr haec quidem sara prersus negligitur, quum tamen maxima sit necessaria. aeua occasione dιυersa praecepta ad animae culturam , quoad mores. periἱnentia succine tὲ nec minus nervosὸ tradit. Monachos vero, ipsumque Papam: in me libri obiter quidem sed astiter

. SAGITTARIUS.

LUcessit jam, Musa: satis requievimus antris

Castaliis: agedum plectro citaraque resumta, Essice concordes nervos, solitoque favore 4 Antiquum cane, Diva, melos: bona carmina mentis Sint tibi, quae quondam blandus dictabat Apollo Laurifera in silva, Permessi ad fluminis undam. a Nos vocat ecce alius labor haud inglorius. alta . De specula, & summo: Parnasi vertice, mores ij Spectemus varios hominum, Vitamque molemus. Io Iam medium mea cymba fretum tranaverat, & jam . . . R S Cane-

284쪽

M. P A LINGENII. Canebant gelidis silvarum summa pruinis Quum mihi nescio quis Deus adstitit, & procul atram

Expulit affulgens divino lumine noctem. Tunc scopulum quendam aspexi, qui Vertice nubes Exuperans, late coelum spectabat apertum , Dissicilis primo accessu: namque aspera circum' Saxa arctam secere viam, plenamque laboris:

Imaque cinxerunt silvestres undique dumi: Mitior in medio: quantumque accedit ad arces 2o Aethereas propius, tanto clementius idem Praebet iter surgens, scopuloque Theorea nomen.

Illuc me Genius duxit meus . utque cacumen Venimus ad superum , plana & plena omnia vidi Deliciis miris: quas si mea lingua referreis Nunc velit, antipodas citius sol ibit ad imos, Et nox humenti terras velabit amictu. Dum moror, & miror latos laetosque sagaci, Mente locos, Vox ecce polo delapsa supremo, Recte inquit) Stellate, genu, Regemque precare 3o Coelicolum supplex, cujus sine numine frustra 'Carpere delicias scopuli conaberis hujus. Ergo humilis venerare Deum. favor omnis ab alto 'Defluit in terras . nihil est mortalibus aegris Q. SUtilius quam coelestem sancteque pieque '. 3 s orando tibi quaerere opem dc cognoscere Divos.

. . I . Talibus

285쪽

SAGITTARIUS.

26. Talibus auditis. facie, manibusque supinis, Et genibus flexis , effudi has pectore Voces: Magne pater Divum , mundi suprema potestas,

Quo nihil esse potest nec fingi majus, ab omnis Corporea stans mole procul, tamen omnia fingens Corpora, vel prorsus mutari nescia, vel quae Temporis an stactu longo labefacta fatiscunt; Principium sine principio, fons unde bonorum iEffluit omne genus, naturae rector & autor, 4s Omnia comprendens, at non comprensus ab ullo, Majestas immensa, bonum, sapientia, Vita, . ordo, decus, finis, mens, Verum, lux, Via, Virtus, Nusquam habitans, & ubique habitans, immobilis, & dans Assidue motum cunctis, a quo omnia, & in quem

so Omnia, per quem etiam sunt omnia, semper eadem Conditione manens, nullo mutabilis aevo; Maxima causarum, quae, certa lege revolvens iSideream molem, latorum jura gubernas; , Rex regum, cui mille aditant, & mille ministandi , sue Agmina Divorum laetantum hymnosque canentum, Lucis in immensae campis, extra extima mundi Moenia, ubi cst veris sedes aptissima rebus .

Te colo, te veneror, te nunc reverenter adoro, 'Atque precor supplex, ut me spem re benigno 6o Digneris vultu, vocemque audire precantis . , . Mitte

286쪽

168 M. PALINGENII

Mitte tuae lucis radios mihi, pelle tenebras oppressae heu l nimium moribundo tu corpore mentis ,

Da rectam reperire viam, ne noxius error,

Vanaque credulitas, & opinio caeca trahat me 6s Praecipitem in salebras rerum & contagia vitae. Nam sine te ingenium mortale, humanaque Virtus, Dum se tollere humo sperat, velut Icarus Olim. Disjuncta compage ruit, pennisque solutis: Nec potis est sine te occulti penetralia veri o Cernere, nec qua parte salus aut arte petatur.

Largire ergo mihi, Rex o dignissime Regum , . . Ut te cognoscam, & placeam tibi: deinde sciam me, Quid sim, qua in terris causa productus, & unde Huc veni, ac tandem quo vita functus abibo; rs Quid mihi dum vivo sit agendum, sitque cavendum: Ut, quum finierit Lachesis mea fila, diesque Ultimus abdiderit membra haec exhausta. sepulcro , Mors fiat mihi grata quies, portusque salutis. His dictis iterum nostras vox impulit aures:

So. Placasti aethereum numen , votisque litasti: Esto animo, Stellate, bono: tibi posse manere Hoc datur in scopulo, & coelestes carpere fructus. Confestim his dictis tacuit, nilque addidit ultra. Ast ego sensi animo magnum accessisse vigorem, . 8s Atque oculis lumen, quo latius omnia coepi

Cernere,

287쪽

- Cernere, & antiquum superabam Lyncea visu. Mox me sensi etiam vento ad crystallina coeli Convexa extolli blande, sursumque levari, Alitis in morem vulcania tela ferentis, 'o Discussura polum tonitru flammisque coruscis, Quandocunque Iovem mortalia facta lacessunt.' Iamque propinquabam Lunae, portasque Videbam Partim auro insignes, partim candore nitentes Argenti puri . ingredior visu omnia lustrans. 9s Ecce mihi occurrit venienti forte Timalphes, Egregius juvenis forma, & virtutis honore, Quem Iove diva Arete quondam est enixa parente Hic me quam primum agnovit nam matre jubente. Multa di lique alias fuerat mecum ipse locutus Ioo Utque salus dicta est nobis ultroque citroque, Admirans me multa rogat: mox ducit in urbem Ingentem , quantam terrarum non habet orbis. Moenia surgebant solido ex adamante, sed ipsa Propugnacula erant flammante extructa pyropo

Ios o quae illic, quanta, & quam pulcra palatia vidi.

Templa, theatra, sora, & magnarum strata viarum. Cuncta ex argetito, atque auro, gemmisque beatis lLongh plura etiam vidi pulcerrima ibidem: Singula sed nequeo memorare , & singula quaanvis Iro Possem, Dii nolunt memorari: singula vulgo.

Mirabar

288쪽

M. PALINGENII

Vestibus indutos niveis incedere cives, Serta quibus conatos cingebant florea crines. Laeti omnes manibus gestabant lilia, &hymnos IIs Menarchi memores lunaria regna tenentis, Gutture dulcisono & concordi voce canebant: Nenarchum ingeminant, Menarchum carmine laudant et Garrula Menarchum reserebat saepius Echo.

Arcadas hic domuit felici Marte Gigantes, ΙΣΟ Ut mihi tunc retulit fido sermone Timalphes. Namque ait, Arcadiam totam sine montibus olim Planitie ingenti campos habuisse patentes, erribilesque illud regnum tenuisse Gigantes, Maenalon & Pholoen, & amantem lustra Lycaeum zrχs Gestantemque humeris aprorum terga Erymanthum , Et flagrantem odiis in coelicolas Cyllenen, Qui primi ante alios nativo robore freti . Turpia sunt ausi convicia dicere Lunae: Sei prius esse illa genitos, & nobiliorer 3o Stemmate ςonspicuos, ideoque in sede locandos , , . - Aetherea magis, & Divorum nomine dignos. Quinetiam insani struxere ad sidera turrim

Majorem, Nemrothe, tua; ferroque recurvo . e Ter sunt conati de coelo evellere Divam 33s Sanguineam vultu,imortaliaque arma timentem: ' - - Ter

289쪽

Ter Menarchus eos multa vi reppulit, & ter Expressos nigro Saturni ε gramine succos Injecit miseris, virusque per Ossa cucurrit. obriguere illi extemplo, victique dolore Is Informes liquere animas, quas Tartarus imo Excepit fundo.cruciandas omne per aevum: Corpora sed valido penitus labefacta Veneno , Membrorum molem in montes vertere superbos ἰΜutataque suum nomen tenuere figura. Iηs Unde hujus facti memores, tantique triumphi, Solenni pompa celebrant pia festa quotannis Lunicolae, Regemque suum venerantur ovantes cProgressi inde arcem petimus, quae tota nitebat Auro gemmarumque coloribus intertextis:

so Hanc nulli fas est mortali intrare meus dux Inquit proinde foris stetimus,spaciumque per amplum Ingentis plateae diversa b parte videmus. Adventare animas , consistereque ante tribunal E regione arcis positum, & mira arte paratum.',ss Illic jura dabant animis, alteque sedebant

Crimina censentes , nec non benefacta notantes. Quae quisque in terris vivendo gesserat olim, ,

Tres Iovis & Doxae nati, Telescopus, atque , Dorophonus, semperque volens sibi recta Philorthus 16o Hi merita & culpas aequata lance videbant, I - . Arbitri

290쪽

Arbitrioque suo paucos ascendere ad astra Innumeros vero ad terram descendere rursiis. Complures etiam in luna perstare jubebant. Obstupui tacito obtutu, tandemque locutus, 26s Dic, bone dux, mihi, quaeso, inquam, si tartara in ima Sunt latebris terrae ut perhibentin centroque propinquis , Atque animas illuc vectas post corporis usum Aeacus & Minos & terrificus Rhadamanthus Judicat, & meritas poenas aut praemia confert, Iro Cur eadem hic fieri video , repetique peracta εJudicia, expendique iterum mortalia facta Ille autem, humanam mentem, respondit , opaco Carcere membrorum clausam ignorantia & error opprimit, & Iongh oppressam per devia ducit. I s Hinc hominum genus in nugas &somnia pronum est; c Et procul a vero , nisi quis Deus adsit, aberrat Non mirum est igitur, si vestri multa poetae ' Falsa canunt, quoniam paucis via cognita veri est. Tu tamen haec memori mysteria pectore habeto: x8o Omne quod est supra Iunam, aeternumque bonumque Esse scias, nec triste.aliquio coelestia tangit ei tQuicquid verb infra lunae convexa creavit Omniparens natura malum est, mortisque severast : Perpetitur leges, & edaci absumitur aevo.

et 8s Haec loca disjungit medius lunae orbis, utrique A Mundo

SEARCH

MENU NAVIGATION