Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

C in decet, ut par est, committeret ipse regendum. Cuncta etenim recth serent, legesque Vigerent.. Sacraque tractarent puri innocuique ministri , , Et Dii se sinerent mortali luce videri. 9 o Sed perionatis gaudet temeraria mimis. Fert tamen ista Deus summus, qui talia posset Corrigere: & cur nos etiam non ista seramus es Quid prodest verum firma ratione tueri, Et nil proficere,. atque odium sibi quaerere frustra 94s. Spernitur, ac damnum patitur sapientia. cui non i

Respondent vires, quam nulla potentia fulcit. Unde tacere quidem praestat: tu despice laudes Insulsas vulgi, & lanunae munera caecae, Atque Deo studeas omni virtute placere. 9so Post cineres est. verus honos, est gloria vera, . . Quae datur astrifero in coelo justisque piisque. Tune mites humilesque suo laetantur honore.,

Ast Stygia maesti lacrimant in valle superbi. iPostremo compesce iram: parit ira furorem , 9ss Turpia verba furor, verbis ex turpibus exit c Rixa, ex hac oritur vulnus, dejvulnere letum is Ira adeb mentem.confundit, ut. ebria hile Ferventi, nequeat dignoscere quid sit agendum . . Iudiciique expers plerunque per aria tendat. I96o Mox dolor atque pudor facta inconsulta sequunt . Error

322쪽

. it Ergo cave hanc, animumque rege, & te vince, serendo Fortiter: egregia est etenim Patientia virtus: 'Qua quicunque.caret, careat probitate necesse est, Sitque ferus, mper rixas & jurgia semper l 6s Exercens: propria est nimirum rixa ferarum Pax vero tranquilla decet mortalia corda. HVir bonus de sapiens quaerit super Omnia pacem', Vultque minora pati, metuens graviora, cavetquen Ne parvo ex igni scelerata incendia surgant. l

yro Qui nil ferre potest, hominum commercia vitet, . . 'Et solus degat silvis aut montibus altis. lQui vero humanos coetus urbesque frequentat Discat multa pati. frenisque coerceat iram . . Dissimulans conceptam arcano in pectore bilem: 'rs Nec facile, atque de vi de causa , abrumpere pacis Vincla velit, quantumque potest ignoscat amicis, Ut possit quam aliis veniam dedit ipse mereri .i Pauca haec de cultura animi dicenda putavi. 'Suffciuntque satis . potuissem his addere plura. 8o Sed cui sunt haec pauca, illi non caetera deerunt: 'Advenientque ultro quaecunque videntur omissa: Nam comprenduntur tacite, & clauduntur in istis. . Attamen interea , sapientum. incumbere libris i Est operae pretium ; & rerum perquirere causis, s Denique doctrinis variis componere mentem :

323쪽

Quippe animus sine doctrina est ignavus hebesque. Hoc igitur pacto ut dictum est florescere possunt

Virtute ac meritis stulti astutique, colentes Sese animumque suum, R coelesti sede potiri. 99o Talia dum memorat ductor meus, ecce Deorum et Nuntius, Atlantisque nepos, Iove mimis ab ipso, Astitit, atque jubet supera ad convexa Timalphen Ire citum . namque ajebat dudum esse vocatos Coelicolas omnes Iovis ad te eta aurea summi, 99s Velleque de rebus gravibus nonnulla referre Μomum, utrum quosdam monachos in colle manentes Extra urbem, cujus prope moenia labitur atque

Intrat in Adriacas piscosus Ariminus undas, Divitiis deceat privari, & partibus illis, o,oo Quas auferre solet cristatis villica gallis, Quum sint lascivi nimium, nimiumque superbi, Et spernant omnes, & turpia multa licenter Committant, senis exemplo, qui praesidet illis. Proh pudor, hos tolerare potest Ecclesia porcosmos Duntaxat Ventri, veneri, somnoque vacantes pQuo audito confestim abiens Areteius heros Mercurio me commendat, qui ad tartara iturus, Plutoni secreta patris mandata ferebat. Hic comprensum areth tenuit me, & nubila vexitio Io Per media tu terras, quo Thuscus tempore Clam ens.

324쪽

3o6 M. PALINGENII

Intra Felsineos habitans cum Caesare muros Florentinam urbem longa obsidione premebat. Ergo Atlantiades, quatiens talaribus auras, Pervenit tandem sancti ad praerupta Marini 'Iois Saxa, & stelliferum ferientes aethera rupes .i 'Inde, brevi lapsu, posuit me in pinguibus agris Verrucaei, mox inlamas properavit ad oras..

325쪽

Hoc libro culturam animae. quoad mentias . artes, plenis δabsolvis autor. Sub principio autem vehemenser satis . ironice in Monachorum hγpocrisiam . luxuriam invehitur. Deinde methodum sudendi proponit. Sapiens omnia sua , qtaocunquerendit, facile secum portat, dives aseis non ita. Sophi Neteres Deum precati lapidem philosophorum acquisiverunt, cujus parandi modum aenigmatice describit. Sapientem connubio a stringi non decet: bellum, nisi pro aris focis, omnino dedecet.

Homines pomo ad virtutis amorem excitat autor,Eremitae cujus dam exemplum proponens, cui hominum scelera nausieam movebant . Spiritus Dei torta solus purificat, quo imbutus paucis ad vitam susentandam indiget. Vita duplex animi cy corporii,

hanc vulgus, illam sapientes vivunt. Pravi animam mortalem esse credunt Croptant, boni contra. meditatio miseriarum humanarum hominem ad De m adducit, de quibus egregie perorat. lam Papalem ipsιmque Papam Clementem per transennam

lepide perfringit. Consederans tandem, quam impossibis si in terris ad veram Sapientiam pervenire, hute libro finem imponit.

. l CAPRICORNUS: SAlver Atlantiade: Stygia de valle redisti

Hi, cito Θ die , quaeso, quidnam Plutonis in aula Nune'agitur Z Fir rixa ingens, ingensque tumultus. Cud hocJ Dicam equidem, quamquam festino revertis Ad sit ros, tanta est Turcarum, Christicolumque, Ac Judaeorum turba illic, ut Iocus illam, Non capiat. vacui nihil est, sunt omnia plena, Vestibulum plenum, plena atria, regia plena, Templa, domus, plateae. fora, moenia, denique tota urbs, Io Et campi, colles, di frondiferae convalles, . . V a Usque

326쪽

Usque adeo ut sese impellant, trudantque vicissimi Calcibus & pugnis & morsibus, aspra gerentes Praelia: nam ferro nequeunt decernere manes, Nec fas est illis iterum succumbere morti.rs Vix potui transire, & Ditis limina adire - . Per densas umbrarum acies, cuneosque coactos ζFit via vi: irrumpens aditus, arctissima laxo Agmina, disjiciens crebro hujus verbere virgae . Tandem pervenio ad nigri penetralia Regis, χο Quem video tristi efflantem suspiria vultu. Postquam illi exposui patris mandata jubentis Solvi Antichristum e cavea, terrasque per omnes Emitti, ut faciens miracula falsa, docensque

Iam summam advenisse diem, mundique ruinam . . 2s Omnia perturbet, pecudes, hominesque, Deosque r

Imperat hoc etenim fatorum immobilis ordo Quaeso, inquam, Pluton, cur sic es tristis ξ at illei Nonne tibi indignum , injustum, infandumque Videtur, Vos adeo latum coelum immensumque tenere, 33o Quum sitis pauci, quumque illuc vix hominum tres; Vel paulo plures, longo post tempore pergant: 4 Et me tam angusto in regno & parvo esse locatum. Quo innumeri veniunt mortales qualibet hora Θ- Omnes Iudaei, Turcae omnes, non tamen Omnes

327쪽

CAPRICORNUS. 3 ost

lue huc descendunt 8 haoc ad vivaria currunt. Cur ad nostra magis mittuntur limina Θ vel cur Ille meus frater, qui possidet aςthera, saltem Presbyteros, fratres, monachos non accipit intra

4o Septa poli, sedesque suas, & continet illic Non pudet, hos homines, qui in templis tam ben8 cantant Quaque die, & sacris in turribus aera fatigant, Qui tot tura adolent, tot scortorum miserentur, Qui solvunt alios, sua crimina solvere nolunt. 4s Qui vespillonum funguntur munere, & Ornant Templa Deum statuis, picturis, atque sepulcris, Mittere ad infernas sedes, & plectere poenis, . Millia quot non fert sitiens Apulia muscas ΘPontifices etiam summos nihil ille veretur: so Immo jubet cunctis aliis pejora subire supplicia: unde Erebo miseri clauduntur in imo. Atque illic miris cruciatibus assiciuntur. Quare, Cylleni, quum sidera summa revises, Dic fratri, dic, quaeso , meo, me cuncta libentins s Facturum quaecunque jubet: sed consulat idem

Regno etiam nostro, & nostras non dospiciat res, Aut trahat hinc aliquot manes, aut tartara laxet. His dictis, Faciam , respondi, atque inde recessi. Nunc redeo ad superos, & me properare necesse est. 6o I felix, nostrique memor. tu. Musa, mementia

V a verm

328쪽

Versiculos dictare mihi: nam charta parata est, Et calamus, nec scribenti grata otia desunt: Incipe, meque doce, quali sophus ordine fiat a Principio nasci fausto sub sidere oportet 6s Illum, quicunque est sapiens felixque futurus: Distat enim multum, quali sub imagine, quali Sub facie coeli quisquam nascatur: ut aiunt, Qui astrorum motus, vires, & nomina norunt, Et geneses hominum observant, & fata recludunt. Ο Ο quam magna, & quam miranda potentia coeli est, Quo sine nil pareret tellus, nil gigneret aequor lCoelum est Oceanus, rerum pater: astra, sorores Sunt nymphae: omne bonum in terras delabitur inde . Esse igitur sapiens & felix nemo potest . quirs Nascitur adverso coelo, stellisque sinistris. Permagni refert etiam, quos quisque parentes Accipiat, quo sit pacto nutritus, & a quo Instructus . nam quos mores puer adbibit, & quas Artes a teneris didicit, retinebit adultus. 8o Illa diu durant, animisque tenaciter haerent, Quaecunque 1 primis nascentes hausimus annis. Ergo sit probus & domis prudensque magister, Qui puerum instituat, cogatqne assuescere honestis Utque peritus eques, nunc huc, nunc torqueat illuc .s Indomitum, frenis simul & calcaribus utens:

329쪽

Nec tantlim verbis moneat, sed valdius ipsunt Exemplis moveat. quid enim bene dicere prodest, Si malafacta aliud monstrant, verbisque repugnant e In primis studeat lastivis atque scelestisso Arcere a sociis: commercia turpia sanctos

Corrumpunt mores. multi hoc periere veneno.

Vis tu nosse hominem qualis sit perspice amicos

Illius: a ciant similes natura, Deusque: Cum paribusque pares habitant, vivuntque libenter. 9s Valde igitur caveant cum praeceptore parentes, Ne puer aut juvenis lascivus & improbus illum, Quem fore felicem ac sapientem gnaviter optant, Moribus obicaenis contaminet: heu facile omnes Labimur in vitium, & sacile ad pejora movemuri Ioo Interea puer hic, quem fingimus, ut sapiens sit, Graecis incumbat libris, pariterque Latinis. Et quantum potis est, evadat doctri, honestos

Perlegat auctores, & scripta inhonesta refutet . . Indoctum raro esse probum con tingit, & atras Ios Errorum in tenebras mentem ignorantia trudit. Attamen a studio nimio, nimioque labore Abstineat: ne , dum sapientia quaeritui, Rin Smat, vel morbum incurrat, seseque trusitat . Immodica officiunt, nec longo tempore durant.. IIo Interdum genio indulgens, animumque relaxans ,

330쪽

M. PALINGENII

Et vacet, & ludat. nempe interjecta vigorem Fert requies, reparant tempestiva otia Vires. Sed quanquam dignae scitu pulcraeque bonaeque Disciplinae omnes videantur, sunt tamen istae Praecipuae, & quae naturam & quae sidera pandit. Hisce igitur totis incumbat viribus, hasce Perdiscat sophus hic noster, jam grandior aevo, Inque harum studio graviores conterat annos, Et simul ut dictum est supra libroque priori I 2o Culturam exercens animi, justusque piusque Fiat, & exornet duplici sua tempora lauro. Quam pulcrum est hominem pariter doctum esse probumque Et scire & saperet insipiens doctrina timenda est. Ut furiosus habens gladium, sic doctus iniquus .

ras Verum non satis est animum curare, bonisque Moribus & doctrina aeque componere, quando Corporis est.etiam ratio non segnis habenda. Corpus enim male si valeat, parere nequibit Praeceptis animi magna & praeclara jubentis. t 3 o Quare danda opera est, ut victus sit bonus, undo Gignatur sanguis purus. nam noxius humor Plerumque ex pravis epulis per membra creatur. Ebrietas est vitanda, ingluviesque ciborum: Quippe caput stomachumque gravant, fumisque cerebrum I 3s Involvunt: stupor hinc sequitur, somnusque diurnus.

SEARCH

MENU NAVIGATION