Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Dissimiles nimium mores: contraria semper Se oppugnant semperque sibi adversantur & obstant Hinc periere sophi complures, quod voluere, Quando aliquid fieri prave injusteque videbant, . 39o Carpere stultorum mores, ac dicere Verum: Et quia non poterant ferre, & malefacta tacere, Afflicti a stultis interfectique fuere. Quare ne videat sapiens tot turpia, neve Discrimen subeat, dum vera & honesta tuetur, 39s Secernat sese a vulgo, studeatque latere, Et socios habeat paucos doctosque probosque: Quanquam illi raro deerit praesentia Divum. Nam sapiente solent superi gaudere, & ab illo Permittunt sese audiri cemique libenter, oo Illius & mira pectus dulcedine complent. Felix: in terris sapiens, & in aethere felix. Ite ergo, ob caeci mortales, ite, & avaras Cogite divitias, loculos distendite nummis Per fas atque nefas, digitos onerate lapillis. γ' os Aureaque indigno glomerate monilia collis, . Et Serum vestes passim ostentate superbas, P erque forum medium tumidis incedite buccis Ite, inquam, o caeci mortales, sceptra, coronas, Imperia, & demum quicquid temeraria vobis , 4ro Largiri fortuna potest, nune pect*e tuto . Τ Σ χ Assectate:

342쪽

ASctate: brevi tamen haec tam puleia recedent: Somnia sunt cuncta haec durantia tempore parvo, Quae cito vel vobis sors auferet, aut rapiet mors: Quae facilε ut fumus. fugiunt, nequeuntque reverti. 4rs Ite, ite, o miseri, nebulasque capessite inanes: 'Quum postrema dies, atque hora novissima vitae Adveniet, tunc tunc vestrarum stultitiarum Nequicquam memores, vos delirasse scietis Et nescisse viam rectam, frustraque pigebit. 42o Heu dum tempus adest, errorem agnoscite vestrumo curvas nimirum animas, o vilia corda, Cur pecudum more in terram tantum aspicitis p cur Nunquam oculos ad sidereas extollitis arces e

Ille ille est verus mundus: vera omnibus illic ηχs Vita datur, quicunque Deum metuuntque coluntque Illic nee sorti, pec morti est ulla potestas: Divitiae verae sunt illic, deliciaeque, Quas pater omnipotens solis sapientibus affert. in

Quas non ulla potest series abolere dierum . . 43o Huc igitur vestros animos intendite, donec . Fata sinunt, dum vestra trahunt subtemina Parcae. Nonne hominum vitam tenui pendere capillo, . Nonne perire brevi mortalia cuncta videtis, Ac veluti sumus tenues vanescere in auras

343쪽

sevo .rot Ponti sices summi, qui se esse putabant' rAesuales superis, ahiere in foeda sepulcris Otia jacent, fors que animas styx atra Eoercet; lExpulsas procul a felici sede . piorum: .: Atqui ibi dant poenas fastus, scelerumque suorum, . t Quam vellent nunc ἱ si possent, sua te pora hucus Induere, atque novis iterum se includere membris, Ut postergatis opibus, regusque relicto, i m IVitam agerent puram & sanctam sub paupere tecto,

44s Justitiaque sua coeli sibi numen amicum b c ἰή Essicerent, ac morte obita fruerentur Olympoli Sed. qui sero sapit, frustra sapita Ocyus ergo i ii Pro se quisque Deo studeat Virtute placere, i ITerrenisque bonis spretis co*lestia quaerat . i so Denique ab exemplo sapientis discite, qui re Ηumauas parvi faciens, & commoda vitae iΡr esentis fugitura brevi, bona vera futurae a Sperat, & agnoscit Diis ostendentibus ipsis, b d Talia Apollineo Soractis vertice montiS : L, R.

4ss Vivebat sapiens, paucis contentus amicis, ε --:. c

Tρmpestate mca, macer & barbatus in aede, a Exigua, & ferrugineo vestitus amictu, IPraestantis vir doctrinae, vi limque Verendi ISemotam cinctam silvis habitabad eremum . P46o Enthea mens c με i. Venturi praescia fati ,

344쪽

Vera nimis quoties vellet fesponsa canebat, Responsa antiquis nunquam cedentia Delphis Hujus ego impulsus fama per longa viatum Perrexi spatia ad sacri fastigia montis, os . Convenique senem sub aprica rupe sedentem: uni, postquam aeceptam mihi reddidit ore salarem , . Suadet ut assideami assedi, εe simul ista rogavi, Cur sibi tale genus vitae delegerit, & quo Ipse m6do possit dura inter septa manere, Mo Plurima ubi desunt humanis usibus apta. Τune mihi vir sanctus respondens, talibus infit: Intra urbes olim placuit mihi vivere, quando Iunior ac rerum ignarus nihil esse putabam

optandum, nisi divitias & commoda vitae 4 s Praesentis, vulgi exempla erroremque secutus. 'Tune ego gaudebam turba coetuque virorum, Cumqne aliis praeceps in gaudia vana tuebam, Deceptus falsa specie verique bonique. Sed postquam subiit gravior labentibus annis 48o Aetas, accessitque mihi prudentia major, ' Coepi hominum mores divino numine credo Impulsus mecum perpendere, & acta norare.

Vivendique modos Varios, examine acuto.

Turpia multa quidem fieri & scelerata videbam. 48s Iustitiae superesse nihil nisi nomen inane, 'Puniri

345쪽

Puniri inlantes, sontes impunt vagari, Virtutem in vitio, vitium in virtute latere, iPa aperiemque premi, & meritis plus posse favorem. Ius venale, fidem extinelam, amissumque pudorem

49o Omnes artificum corruptas fraudibus artes,

Latrones quoque cauponas conducere, ut illie Sopitos melius peregrinos perdere possint. Contemplabar item, multos furtoque doloque Ditatos, licet obscoenos, dignosque capistro, 49s Laudari tamen atque coli, multumque timeri; Imperia indignis committi, & honoribus illos ornari, quibus est hominis duntaxat imagor in

Denique avaritia labefactam relligionem , - - Atque sacerdotes tantum Venerique gulaeque soo Intentos, lucrum ficta pietate latenter . . ἰ Quaerere, & astuth vulgi exhaurire crumenaS, ' Dum pretio coelum reserant, & tartara claudunt,

Dum jactant se posse animas huc mittere & illuc, Et precibus quocunque velint impellere Divos. . sos His igitur causis secessi, atque oppida liqui, cΤinius esse ratus deserta habitare , & in isto lQuod reliquum foret aetatis mihi degere monte , Monte, ubi Sylvestri est venera ilis ata beati,

in tanti monumenta viri celebrata Grenident. is Io Quae loca sint quamvis salebrosa di inhospita, sanctis X4 Sunt

346쪽

sint tamentapta viris, pacem cupientibus, i& quos Delectat servire Deo, mentique Vacare, . :i V. Qui sese aethereis conjungere civibus optant ; i: Sed tibi dissicile ac mirum fortasse videtur , t Isis Me posse has inter rupes & saxa manere, i Qim pauci f& rari veniunt, ubi plurima ad: usum, Quae . iaciunt hominis vitaeque aptissima, desunt: Non tamen est ita dissicile aut mirabile, si quem Spiritus afflavit, coeli demissus ab arce, fro Spiritus ille Dei sanetus, qui pectora purgat, i . Sublimatque animas moribunda in carne sepultas, Ceu sublimatur subjecti viribus ignis .

Mercurius, niveumque capit purgando colorem. Spiritus hie mentem illustrat, cor dirigit, a usta fas Terrenas curas , coelestern inducit amorem,

Quo flagrans animus, nil non tolerabile ducit, a. Nil non ferre potest. levis. est labor omnis amanti, . Praesenim spem aliquam magnae mercedis habenti. Spes M amor duo sunt calcaria krtia, quae noss3o Audaces, faciunt, contemtoresque laboris. ἡi: Propterea assiquis votis precibusque petendum est, . Ut delabibis nos dignetur spiritus iste, DQpi cum spe ingenti ingentem producat. amorem, Quo mens aeeensa ascendat sublimis Olympum,s3s Despiciens terras & gaudia eorporis lirius Frivola,

347쪽

Has cautes duram patienter degere vitam, i o Quanquam nec victus, nec cultus defuit unquam Hoc 'in monte mihi. quantum natura requirit. Non luxus. paucis nempe haec servantur ad unguem, Paucaque lassiciunt homini virtutis amanti,

Qui sibi quod satis est optans. nil caetera curat, sque Qui mavult animi quam carnis vivere Vitam. Nam vita est duplex, ne tu sis nescius, in una Corporis, hanc sequitur stultorum maxima turba . Vulgus iners, plebs inspiens, quae nil sapit altum,

Egregiumque ignava colens pro numine Ventrem. sso Haec pecudum propria est, propria est haec vita feraru M. i . Altera Vero animi Diis convenit atque Deorum Nobilibus pueris, qui ob facta ingentia possimi , Verh homines, & semidei heroesque Vocari. 3Tales consuevit rarenter gignere tellus, is ues Tellus injustis mater, justisque noVerca. : ... in m

Sed quoniam video te nunc audire paratum. Quaedam de hac animi vita non vilia dicam. Quae debent cuicunque bono intellecta placere. Principio esse hominem non solo ex corpore constat,e6o Verum etiam ex anima: haec vitam viventibus affert.

348쪽

Mare motum sensumque humana in viscera mittit , Haec tribuit nobis mentem: qua dignius est nil, Per quam multa homines miranda operantur in Urbe . Sed multi dubitant an si mortalis, & m, cum membris anima haec pereat, letine sit expers. Et maneat semper nullum interitura per aevum. Nimirum pars deterior . quae dedita cami est Ac vitiis, Divum contemptrix, credit & optati Mortalem esse animam, scelerum quia digna fisorum s 7o Supplicia heu metuunt, propter quod tartara nollent Ulla dari, aut manes usquam reperirier ullos. Si e malefactorum cupiunt evadere poenas. Altera pars hominum melior, qui foeda perosi Crimina virtutis pulcro stimulantur amore, sus Esse putant aeternam animam nec morte resolvi, Utque putant, vellent, quod praemia digna bonorum Expectant operum, & sperant post fata salutem, Et promissa sibi melioris munera vitae. Utra igitur potior sententia ρ nonne bonorum

s8o Nimirum in dubiis ea semper opinio debet Praeserri, quaecunque placet melioribus, & quam Egregii sanctique viri plerumque sequuntur. Tutius est haerere bonis quam credere iniquis. Non quot, sed quales aliquid dixere, notandum est. s8s Quare cum paucis justis te credere praestat Morte

349쪽

Morte carere animas, quλm multorum injustorum Iudicio inniti. & nullos concedere manes. Sed magis ut credas, etiam hac ratione docebo Esse immortales animas. nam si Deus id quod

spo Est melius, semper facit ut sapientia dictat, Utque fateri omnes debent justique piique

Haud dubiε aeternas animas fecisse putandum est. Quandoquidem longh est melius has vivere semper, Quam cum carne una extingui, in nihilumque reverti. sps Quod sic ostendo: si mors animas quoque delet, Si non vita datur nobis nisi corpore in Isto. Censeri injustus poterit Deus, atque vocari Improbus: innumeros etenim florere videmus Divitiis opibusque & honoribus imperiisque 6 Ignavos homines, indoctos atque scelestos, Qui peccant impunό, ac laeta sorte fruuntur. Conm saepe bonos adversis casibus , atque Paupertate premi, & contemtam ducere vitam. Aut igitur Deus est injustus, talia qui fert, Sos Aur sua post obitum partitur munera cuique, Aut quid agant homines in terris scire recusat.' Praeterea quae & quanta Dei clementia possit. Quae bonitas dici si solam hanc ipse dedisset Nobis tam exiguam, tam incerto limite vitam, 6io Cujus dimidium dormitur caetera curis

350쪽

i Innumeris variisque laboribus atque periclis Exagitata, fugit rapidis velocius undis . . . Ergo agite, o miseri mortales, grandia templa Construite, egregiis onerate altaria donis, i6ts Festivam sacris foribus suspendite laurum , t . Solennes cantate hymnos, producite pompas, Tura adolete, Dei nares distendite fumis: Haec facite, atque alios etiam superaddite honores, Ut vitam hanc vobis tam bellam praebeat, in qua 62o Vos cruciat nunc frigus iners, nunc servidus aestus, Nunc pestis, nunc dira fames, nunc Martius horror, Nunc morbus, casusve aliquis, nunc tristis esessas , Nunc musca atque culex, nunc & cum cimice pulex. Exultate, inquam, quod mille laboribus aevum 61s Ducitis; ia victum multo sudore paratis, Et breve post spatium mortem toleratis amaram ,

In tumulo jacituri, & vermibus esca futuis . . o vitam egregiam, o pulcerrima dona Deorum lNatus homo in mundo hoc, inter pecudesque ferasque, 63o Inter tot stultos & iniquos ViVir, ubi imber , . , Nix, glacies, coenum, pulvis, nox, noxius aer,

Et nebulae Sc nubes, Ventique, atraeque procellae,

Et dolor, & luctus regnant, ubi denique mors. est. Haec felix patria, haec statio sedesque beata, . 63s Propter quam tantos Divis debemus honor sit , Propter

SEARCH

MENU NAVIGATION