Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Propter quam precibus fas est obtundere Divos ' Quod si non aliam vitam quam corporis hujus f Tam fragilis tamque immundi post funera habemus Non video, cur tanta Deo praeconia laudis, Oo Cur tantos illi in templis tribuamus honores, Qui nos tam miseros misera ac in sede creavit, , Tot mala passuros, & in aeternum perituros. Ergo ne injustus Deus & crudelis haberi Ac dici merito possit, fateare necesse est, 64s Non aboleri animas leto, sed vivere semper,

Non secus ac Divi in coelo vel in aere vivunt, Corporis expertes, nec non somnique cibique. Et lateare opus est, etiam sua quemque manere Praemia post mortem , aut meritas persolVere poenas.

Sed satis haec ratio tibi sit: namque ista malignis, , Si dieas, rident: lux nulla illuminat orbos.

Tu vero crede omnino, certumque teneto,

Namque hoc principium est, fundam entumque salutis Aeternam esse animi naturam, & prorsus ab omni 6ss Parcarum imperio exemtam nil lata timere. IHis ita praemissis, compertisque incipiamus De vita tractare animi, quae coelicolarum , Nos similes reddit, per quam affectamus Olympum Sed quoniam apparent melius contraria, quandomo In conspectu ambo adsiliunt, & juncta cohaerent ;, Proinde

352쪽

Proinde operae pretium est de vita corporis antδDicere, quae in terram nos detrahit aethere ab sto Brutorumque facit similes, Contraria menti. Hanc igitur vitam vivit, quicunque superbos, 66s Sit quanquam virtutis inops, Venatur honONS, Et laudes captare studet ventosus inanes, Tantum oculis hominum cupiens utcunque placere et Et qui divitiis virtute aut fraude parandis Invigilat nimis, & totum cor fixit in illis, oro Talpa bipes, sta semper tellure sepultus, Aspiciens nunquam sublato lumine coelum, Et qui luxuriae atque gulae devinctus amore, Illecebras carnis sequitur, spretoque pudore In Venerem praeceps fertur, ventremque sagina 67s Demens, ut Vermes majori funere pascat. Omnes hi turpes, & vero nomine possunt Carnales homines a carnis amore vocari, Quorum vita parum a brutorum sorte recedit Contra qui humanas laudes, terrenaque prorsus 68o Gaudia contemnit, vivens casteque pieque,

Spiritualis homo fertur: nam spiritus eius, Corpore jam domito victaque libidine, liber Imperat, & summa capitis dominatur in arce. Ergo vita animi est, in primis ponere turpi 8ς Frenae voluptati, di ventrem Veneremque domare, Subdere

353쪽

Subdere spiritui carnem, contemnere quicquid Nascitur in terris, solique insistere coelo. Coelum optare, & amare omni conamine coelum istic spirituum patria est, sedesque bonorum, 69o Illuc contendunt animae post funera justae: Illustres animae, illustri virtute nitentes,

Aeterna in luce aeterna mercede huentes. Praecipue mentem studiis exerceat, illos

Perlegat & libros avide, qui vel de anima, velsis De Diis, de misera vitae hujus conditione: Tractant, de morte, aut aliis de rebus honestis. Spiritualis homo & sapiens his nocte dieque Sedulus incumbat scriptis, & talia saepe

Gaudeat audire atque loqui, secumque volutet. oo Autores vero turpes, & turpia vitet Colloquia. heu quantum bona mens corrumpitur istis Lectio nimirum esca animi est, quae si bona prodest, Si mala sit, non parva solet dare damna legenti. Non secus atque malus cibus est damnosus edenti . os Quae servanda licet sint omnia, nil tamen est quod Plus hominem a vili carnis secernat amore, Plusque Deo admoveat, quam non raro meditari Vitae hujus miseram sortem, quae tam brevis, & tot Plena malis quum fit, mihi mors, non vita videtur,

Io Immo aliquid pejus morte. dc quis non videtὸ ecquis Non

354쪽

Non adeo sentit quantum sit fellis ubique Singula si excutias, sincerum comperies nil. : Omnibus infudit rebus natura Venenum. Plurima habent geminas facies: foris alba , sed intus is Nigra, suo fallunt oculos spectata colore. Si tamen est quicquam in vita hac pulcrumque bonumque Fumi instar, nebulaeque fugit: revolubile tempus Nil sinit esse diu in terris, vana omnia reddit Atropos, & fastus hominum conculcat inanes. 72o Heu quam cuncta abeunt celeri mortalia cursui

Quam fluxa atque fugax humana est gloria, bullae Persimilis, quae olim summa turgescit in unda, Mox perit, & vento exiguo dispulsa fatisciti Hora brevis bona cuncta rapit, tunc fabula restat: Σs Hic fuit, hic fecit, pugnavit, vicit, ama it, Regnavit. gentes domuit, populosque subegit, . Composuit libros. at nunc ubi talia Z nusquam. Ipse ubi nunc Θ nusquam. quid nunc ρ nihil. aut abiit quo p. In ventos. Heu heu nugae, & mera somnia sunt haec, 3o Quaecunque in terris pulcra & miranda videnturi Quid mihi cum Fuit, aut Fecit nempe Est valet unum Plus quam mille Fuit . verum hoc Est utitur alis, Transvolat, & secum nostros abducit honores.. Haec igitur meditari, & pertractare frequenter .

73s Qui solet, ille hujus mundi deponit amorem, Et

355쪽

337 CAPRICORNUS.

Et facile exosus terram, suspirat Olympum: Praesertim si1 etiam secum bene cogitet idem, . Corporis humani quam sit miserabilis, & quam Sordida conditio , fragili quod carne coactum, 4o Contextum duris ex ossibus & cute tectum, Faecibus immundis plenum est, & sanguine foedo , Semper sordescens, nisi semper proluat ipsum Abstergatque frequens cura, instaurando nitorem. O vas, hospitiumque animi illaetabile, per quod 74s Tot morbos patimur, per quod tot rebus egemus lG vestis gravis, 6 carcer . Vivumque sepulcrum, Suffocans mentem ac sensum, involvensque tenebris lUnde hominum generi tanta ignorantia adhaeret lo terra in terram citius reditura . brevique so Vermibus aptam escam in tumulo gratamque datural Qua miser est, quicunque tui seductus amore Veram animi vitam & coelestia dona relinquit, Dum tibi plus aequo indulgens tua commoda tantum Sectatur, curatque parum justumque piumque,

ss Neic putat esse aliam quam hoc vili in corpore vitam ἰDemens atque sui oblitus, patriaeque prioris: i

Unde has in tenebras & tristia regna recessit, , Ut carne inclusus misera miser efficeretur. .. Omnis enim qui corporeo stat carcere clausus 6o Spiritus, 3c membris terrenis consociatur, . - .

. Y Est

356쪽

M. PALINGENII

Est miser haud dubie: donec solvatur ab illa Compede, & aethereas redeat jam liber ad oras: Ni forth impediat vitiorum pondus euntem, Et teneat pressum in terris aut aere in imo. 6s Nil etenim immundum patitur purissimus aether, '-Nec pravi aut stulti coelestia limina tangunt. Haec dum vir sanctus loqueretur, finierat sol Pene diem lasso jam cursu, & juxta aderat nox, Paulatim inficiens atro velamine mundum. 7o Discedo, & Romam versus vestigia duco. Dumque iter inceptum perago, jam Cynthia pleno orbe micans claram reddebat lumine noctem. nam igitur solus, meditans audita . sed ecce Tres comites haesere mihi, quos forte repertos 7s Affatus blandε,' quo vellent ire rogavi. Romam, dixere. interea me conspicit unus ,

Nomine me appellans: unde is nunc Θ inquit. ab illo, Respondi, sapiente, manet qui in vertice summo Rupis Apollineae. subrisit protinus ille , 8o Atque ait, o demens, reperiri qui sapientem Pota putas quemquam in terris. sapere ille videtur, Qui minus est aliis stultus, licet insipiens sit. Convenit haud dubi8 solis sapientia Divis: Quorum de numero sumus hic tres. namque ego secor 8s Sarracilius, erum hic Sathiel, hic Iana vocatur.

Quamvis

357쪽

C APRICO R N U S. 339

Quamvis humanam videamur habere figuram, Dii sumus, M lunae contermina regna tenemus.

Namque illic habitat Divum ingens turba minorum, Est quibus imperium telluris & aequoris alti. so Talibus auditis stupui, coepique timere:

Me tamen audacem ostendens, tectoque timore, Cur Romam peterent, quaesivi. tunc ait ille,

Est socius nobis illic qui dicitur Ammon, Hunc sibi servitio adstrictum , magicaque coactum 9s Arte tenet juvenis quidam, cui Narnia tellus Est patria, Ursinique colit qui praesulis aulam. O quanta est hominum generi concessa potestas Coguntur Divi. vobis hinc scire licebit

Divinas animas vestras, & morte carere.

Soo Nam si nil vestri superesset, s moreretur Vestra anima, ut corpus moritar, quid juris haberet In superos tam; vile animal , tam frivola imago Si foret in vobis nil sanctum, quomodo Divi Tanti hominem facere, aut homini succumbere possent 8os Ipse etiam quandoque fui servire coactus Germano cuidam . Crystalli in corpore clausus :Sed me barbatus tandem fraterculus illis Exemit vinclis, & fracto carcere fugi. : Romam igitur petimus, cupientes solvere duro 8ro Sei vitio socium, si qua est via: deinde ut ad Orcum Y 1 Romanos

358쪽

Romanos quosdam proceres hac nocte trahamus 'Haec dicente illo, flavit levis aura repenth. Tunc Sathiel ait: o socii, jam noster ab urbe Remisses remeat: praecedens indicat aura. 8is Non vanus fuit hic sermo: namque ilicet illic Egregius juvenis Remisses adstitit. omnes Advenisse illum gaudent, laetique salutant, Atque rogant, quidnam Romana ageretur in iube. Cuncti luxuriae, atque gulae, furtisque dolisque 8 Eo Certatim incumbunt, nosterque est sexus uterque. Respondit: sed nunc summus parat arma sacerdos Clemens Martinum cupiens abolere Lutherum: Atque ideo Hispanas retinet nutritque cohortes: Non disceptando, aut subtilibus argumentis 81s Vincere, sest ferro mavult sua jura tueri: ... Concilium valeat, valeant commenta Lutheri, Pontifices nunc bella juvant, sunt caetera nugae: Nec praecepta patrum, nec Christi dogmata curant. Iactant se dominos rerum, & sibi cuncta licere. 83o Cui vis est, jus non metuit, jus obruitur vi . Sed nos hinc socii lucrum speramus, & inter . Tot caedes multorum animas ad averni feremus Sic ait: & mox inter se nonnulla locuti, Decedunt, & me solum tristemque relinquunt.

83s Namque ubi Sarracilus nullum dixit reperiri

359쪽

C A P.RICORNUS.

3 IIn terris sapientem, extemplo pectora tristis Invasit cura, & coepi sic volvere mecum: Ergo nequicquam petitur sapientia nobis P . . . Laudatur frustra, frustra speratur, & ipsis 84o Coelicolis tantum conceditur Θ ergo necesse est Hac misera in vita mortales desipere, & omnes

Ridiculosque esse, & spectacula tradere Divis Θ ' 'O humanum genus infelix, o effrena parentum

Luxuria, & natos gignendi infanda libido ls s Quid tandem facitis Z stultos miserosque creatis. Mas puer est natus: laeti celebrate choreas, Fundite vina, epulas festivis addite mensis. Sed mox ille puer fiet stultusque miserque,

Aut cito pallentes moriens migrabit ad umbras. Sso O mens caeca hominum, & venturae nescia sortis lMortales miseri laetantur saepe dolendis. Haec igitur mecum meditabar, tristitiaque Plenus paulatim hospitium requiensque petebam. Namque oculos jam somnus iners & crura gravabat. 8ss Haec sint de sapiente satis. deponere festami Musa chelyn par est, & raucis parcere chordis. Interea mundi autorem dominumque precemur, Ut nos clementer permittat, quae duo restant Sidera Zodiaci cantando absolvere nostri. 86o Sunt majora stetim dictis dicenda, timetque

360쪽

M. PALINGENII

Mens mea tam tenuis mysteria tanta referre . Naturam Hydrochoos noster scrutabitur omnem. At labor extremus Divum penetralia pantat.

Hic liber praecepta afronomica tradit. Omnes munda circulos orssiuem motumque planetarum , secundum sui a Ptolem istum . recensens. Deinde non solum Zodiaci, sed e lomnia coeli rina eorumque Ilellas exacte enumerat, singulorumque ortus G occasas desiguat. His absolutis, de materia cy formadi putat. Aether Iummus adamante durior es. Eclipsis a Luna interposita oratur. Coelum rotando sonum non edit. Mnet mutant , reguntque omnia, . cum Sole moventur. Planetae quare non scintillant. Coelum primum mobile: atque eodem modo, quo illud, omnes orbes, immutabili ordina 4 creatora posto . indesnenter circumrotantur. Formae dant esse rebus. Aether suos ciυes sine cibo potu υ;υentes habet. Unde Lunae maculae. An materia sit aettrna; ρ sice adfirmat, Theo- .logice neeat. Tandem de elementis meteoris, sub Mem huius libri, secundum philo1ophnam breviter agit, suamque sententiam exponat.

Aturae omniparentis amor, causasque viVendi occultas rerum nobis innata cupido M . - . . Aonios iterum fontes haurire . Jugisque Parnasi umbriferis iterum consistere suadet. s Musa redi, citharamque refer: nunc divite Vena , - .

SEARCH

MENU NAVIGATION