Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

CAPRICORNUS. 3rs

parcus edat, parcusque bibat vir doctus & aequus . Exercere etiam corpui mediocriter apto Tempore conducit multum, viresque reducit. Segnities robur frangit: longa otia nervos Im Debilitant, ignava quies effeminat artus. Praeterea calor immodicus, frigusque cavendum est, Atque aer crassus nimium, regioque palustris: Praesertim sole aestivo, quum Sirius agros Diffindit, viridique canunt sub fronde cicadae.1qs Denique conandum pro viribus, ut bene sanum Sit corpus, praecepta animi ut bene cuncta facessat, Quod facile haud fieri poterit, si dura vetabit Pauperies: opus est nummis vel morte relictis, Vel sorte inventis, vel qua is arte paratis. Iso Quippe inopem mala multa pati contingit ubique. Nec sine divitiis fas cuiquam ducere vitam Felicem. heu quam saepe gemit rerum indiga virtus Quam contemti jacet, si sacra pecunia desiti Ille autem dives vere proprieque Vocatur, Iss Qui valet ingenio, eloquio, prudentia, & arte Atque ubicunque manet, victum sibi quaerit honestum . Et, quamvis loca multa petat, diversaque longe, Fert sua quaeque tamen secum bona: nec sibi desunt Commoda , quae possint laetam producere vitam :I6o Nee metuit fures, nec saevorum arma latronum:

V s seque

332쪽

Seque iterum vestit cito, si quando exspoliatur. Vera etenim virtus fortunae cedere nescit. Quaelibet urbs, totusque orbis patria esse videtur Egregio fortique viro, & bene vivit ubique. Iss At virtute carens, quamvis amplissima passim Praedia possideat, quamvis exuberet auro, Non tamen ire potest quo vult, terrasque per omnes Currere, diversos hominum perpendere mores, Diversos spectare locos, & vivere ubique. Izo Quippe domos, agrosque suos, & scrinia secum Ferre nequit quocunque meat, ne sorte latronum Haec rapiat manus, aut fallax voret omnia pontus, Mox mendicus egens aliena cibaria quaerat. Sedi bus ergo iisdem patriaque moratur eadem, x7s Semper ubi vinum & segetes sua praedia reddunt. Utque relegatus metuit transcendere fines, i, Quos sibi praescripsit sua sors, & inertia mentis: Unde videre nequit vasto quae plurima in orbe Fiunt pulcra, suis latebris ut carcere clausus.

I 8o Ρroinde sophi veteres subtili indagine quendam Commenti lapidem, sibi fida viatica cunctis

Permansura locis nunquam interitura pararunt, Quo auxilio varias terras, diversaque regna Cernere, SP a multis quam plurima discere possent.

r8s Quondam igitur trules imploravere Deorum.

Numina

333쪽

Numina mactatis de more bidentibus ante: Mercurium in primis, Solem, Lunamque precati, Fuderunt tales puro de pectore voces: O mundi decus, o Divum pulcerrime Titan, iso O quae nocturnas Latonia disjicis umbras, O Jovis & Majae instabilis fugitivaque proles, Cui datur in varias se transformare figuras, i Aositis placidi, & nostras audite querelas. En pauci, quorum mens est sublimis, & altum I9s Ingenium, quibus assidue sapientia cordi est,

Dum causas rerum & naturae arcana videre Nitimur, immensumque animo metimur Olympum, Pauperie premimur, patimurque incommoda multa,

Deficimusque fame: interea plebs vilis & amensetoo Cuncta libi rapit , dc nummos stibi congregat omnes: Nec nostri quenquam miseret: si poscimus ullam Rem, digitum ottendunt medium , ia nos ludificantur Unde agros sodere , aut jumenta strigare coacti. Aut stabulis efferre fimum, vix quaerere Victumetos Possumus, δc stultis miseri servire jubemur. Quare, vos Divi, saltem miserescite nostri, Si qua coelitibus pietas & cura bonorum Et facilem monstrate viam , qua vivere honeste, Et veri latebras investigare queamus.1 I. Talibus auditis, Divi advenere vocati, Respon

334쪽

Responditque prior Ρhoebus: Veneranda propago Semideum , coelo digni, superumque faVOre, Audite, atque animis mea dicta recondite vestris: Hunc juvenem Arcadium, infidum nimiumque fugacem ars Prendite, M immersum Stygiis occidite lymphis. Post Hyales gremio impositum Deus excipiat, quem Lemnia terra colit, sublatumque in cruce figat: Tunc sepelite utero in calido & dissolvite putrem lCujus stillantes artus de corpore nostrostro Spiritus egrediens penetrabit, & ordine miro Paulatim extinctum nigris revocabit ab umbris, Aurata indutum chlamyde, argentoque nitentem: Projicite hunc demum in prunas, renovabitur aliqr Ut phoenix: & quae tanget, perfecta relinquet M. I Corpora , naturae leges ia foedera vincens: Mutabit specilis, paupertatemque fugabit.' Phoebus ab his tacuit . di istis Cyllenius ales Annuit, atque eadem praesens Diana probavit

Mox abiere omnes, coeli ad convexa Volantes . 13o Tunc mentis divinae homines oracula caeca Volventes animo ancipiti, Vix tempore longo

Experti multa, & non parvis sumptibus illam

Invenere artem, qua non ars dignior ulla est,

Fingendi lapidem aethereum : quem scire profanis, 3s Haudquaquam licet, & frustra plebs improba quaerit . Quem

335쪽

CAPRICORNUS.

Quem qui habet, ille potest, ubi vult, habitare decaeiter ἐNec fortunae iram metuit, nec brachia furum. Sed paucos tanto dignantur munere Divi . :Forsan & hoc aliquis roget, an deceat sapientem ago Connubio adstringi, & generandae incumbere proli, Atque maritali sese vincire capistro.

. Quanquam aliqui laudant, tamen hoc me judice) sanctis

Aethereisque viris non convenit. impedit uxor, Natorumque effrenus amor, divina sophorum a s Ingenia, & mentes contemplari alta volentes. 'Gaudeat uxorum & natorum amplexibus ille. Qui tantum terrena sapit: crebrosque hymenaeos Advocet. at sapiens laetetur coelibe Vita, . Sit castus, purusque & mente & corpore. nam qui aso Exiguo & raro victu conteutus, ab omni IAbstinuit venere, orando assiduεque pieque, i i' sita contemplando, mentem ad coelestia tollens Ille. Deum crebro visu & sermone fhuetur hu I. , Et felix fiet, prospectabitque futura .i st laes s Candida virginit/s res est gratisiima Divise I i et Huic sese ostendunt, huic. multa arcana recludu . . M1 Contra luxuriam immundam, lususque pudendcis Odere ac fugiunt, detestanturque salaces . nil INemo tamen virgo esse potest, nisi cui Deus adsit,

Aque ferat. donum hoc descendit Chimpo,

Humani

336쪽

4 Hinnanis meritis, humanis viribus impar. . Quo sine non poterit lapiens perfectus haberi. ἰΡulcrum etiam scitu est, an conveniat sapienti Horrida Mavortis tractare ferociter arma, Σ6s Hostilique suam temerare in sanguine dextram , Et sibi pugnando immortale acquirere nomen. λ. Quandoquidem multis Virtus, laus, gloria, fama, Major nulla quidem quam bello parta videturo caeci, o miseri , quid bellum pace putatis 2 o Dignius, aut melius Θ nempe hoc nil turpius, & nil Quod magis humana procul: a ratione recedat. Nam ratio & leges si semper ubique vigerent, , Nusquam bella forent, pax inviolata maneret. 1 silent bello, bello lex opprimitur vi.

Σ7s Tunc furor & vitium laxis bacchantur habenis r i cos Tunc pravi tollunt cristas, & cornua sumunt, Impune occidunt. feriunt, rapiuntque . nec ulla Iudicis admoniti formidine cuncta profanantia Pax decet alma hominem, gaudet fera hellua bello 28O Arma amens amat, arma cupit, quicunque laborem. odit iners & inops, qui vivere luxuriosλVult, quamvis nequeat, non respondente erumena. Proinde animam vendit pretio, Veseque periclis Τ : objicit, ut raptis alienis victor ovansque )μ

χὀs Ad proprios referat praedam ia spolia ampla penates.

337쪽

At quicunque domi est dives, vel sufficienter 'Arte potest aliqua sese nutrire, suosque, SMilitiam refugit, pacemque libentius optat, sSit nisi mens insana illi, insulsumque cerebrum . 29o Αt dices, etiam magni Regesque Ducesque 'Saepe armis delectantur, Martemque sequuntur. Quid tum nonne etiam magni Regesque Ducesque Delirant saepe, & vitiorum peste laborant, Stultitiisque suis saepe urbes exitio dant ρEt quum multa habeant, cupiunt plura Z omnis avarus,

Et si possideat quantum Tagus excipit auri,

Pauper, inops &'egens tamen est. hoc ergo furore Reges atque Duces dira impelluntur in arma , Imperiumque sibi miserorum caede lucrantur. 38 Sed quanquam belliun turpe, exitiale, nefandum esse Non tamen utilitatis habet nihil. omnia vasti Fallacesque homines, usurae & fraudibus apti. Αgglomerant cumulantque sibi, quo tempore pax est At quum bella fremunt, miles math parta rapit vi. 3os Tunc merito vulpes ulciscitur ira luporum. ' a Praemia tunc fortes astutis digna rependunt. Parque pari referunt. variat fic omnia tempus. praeterea Reges mille artibus atque rapinis, Quum pax est, spoliant populos, arque undique nummos 3ro Corradunt: unde omne aurum argentumqae Voraret: Fiscus

338쪽

Fiscus, ni bellum erueret quod pace latebat. -'. Distribuens multis quantum congesserat unus. Postremo est hominum turba haud mediocris, habetque Nec rem, nec doctrinam, artem ve, fugitque laborem, Dedita nequitiae, prona in scelus, impia & audax. Tales ergo homines, immo umbras, teinpore certos Mittit in arma Deus, crudeli morte necandos. Sic genus humanum purgat: multosque per annos Qui remanent, vivunt hilares, hac peste remota: 3Σo Donec succrescant iterum mala gramina, rursus fEvellenda acri bello, gladioque secanda. i a iTunc iterum immundas despumat Iuppit et ollas Tunc iterum immissis furiis purgamina Verrip. Hic est perpetitus mundi ordo ab origine prima ruedis Has olim statuere vices fata ipsa, Prometheus Z i Quum ferula aethereos in terram detulit igne Et quum Deucalion hominum tot millia nasci ii De lapidum jactu Pyrrha cum conjuge fecit. X. Ergo decet sapientem uti ratione, & amare. . 33o In primis pacem, pacem complectier omni t l' - -

Conatu ac studior nisi forte aliquando coactust lPugnet pro patria, pro seque suisque tuendis r. iTuoc venia est dignus, tunc fit sine crimine bellum r i Nam jus fasque sinunt vim vi propellere, icth lam 33s Fraude, velut meritum merito pensare decorum estis

339쪽

Quaerendum ulterius, sapiens an debeat ullam Exercere artem, sibi qua succurrere egenti Possit ; si quando infelix patrimonia casus Abstulerit, si quando serox fortuna malignam 34o Pauperiem intulerit rebus violenter ademtis, Ne mendicus eat, patiens frigusque famemque. Nimirum est aliquid, fieri quod possit honeste 'Α sapiente, juvet quo se, si cogat egestas. Sit bonus & doctus medicus, medicina parabit 34s Sufficiens lucrum domino, morbosque fugabit. Hanc olim Phoebus coluit, Phoebeius atque Filius: hac sese immortali nomine dignos Effecere: hanc & didicit Chironis alumnus, Quamvis Aeacidae, quamvis Nereide natus: Ἀ3so Hac fuit illustris Paeon, clarusque Machaon, Hippocratesque sibi aeternum quaesivit honorem. Quid memorem cunctos, quibus haec ars contulit olim Et lucrum & laudem, & demum post funera famam e Egregius medicus mendicus non erit unquam. A3ues Adde huc quod plena est occultae cognitionis. Haec florum, herbarum, lapidum secreta recludit: Et, quicquid tellus intra sua viscera celat, Perspicit ac vires:natura provida pandit, χCorporis humani partes confiderat Omnes, 36o Et revocat multos regnum ad Plutonis ituros.

X Ergo

340쪽

M. PALINGENII

Ergo quid hac potius sapientem scire decebit ΘUt non solum animos possit sanare monendo, Verumetiam membris aegris prodesse medendor Sic utramque hominis partem tutabitur idem , 36ue Sic hominem totum sapiens servabit ad unguem. Ast ubi jam seros Lachesis nere incipit annos, Et 3am canicies foedat barbamque comamque, Tunc ipsum decet in primis requiescere, & usquam Sistere, nec varias ultra percurrere terras, 37o Sed certam sedem, certos habitare penates, Atque ibi degendae vitae opportuna parare, Ne desint alimenta sibi veniente senecta. Interea tamen a turba secedere paucis Contentus sociis debet, solusque frequenter 37s Nocte dieque Deum purgata mente precari, Et penitus sese divinis contemplandis Dedere, ra humanas animo propellere curas. Tunc aderunt Divi secreta in valle moranti, Aut colle, aut nemore umbroso, aut in Vertice moBtis 38o Exiguas aedes desertaque tecta colenti. Non adeo tutum est cum multis vivere, & urbes Stultorum plenas habitare, interque Iatrones . Sacrilegos, cupidos, rixosos, ambitiosos Versari fugiat sapiens commercia vulgi.

38s Quandoquidem invisa est vulgo sapientia, propter Dissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION