장음표시 사용
141쪽
142쪽
Orth in Saturni sacello deambulantes , cum alia multa in eo donaria spe stabamus; tum tabulam quandam paulidi altius ante templum positam , in qua pictura quaedam erat peregrina,& quae peculiares' fabulas contineret; cuiusmodi autem , & unde, istae essent, coniicere non poteramus. Neque enim, quod pictum erat, urbs nobis esse videbatur, neque castra ; sed septum erat, alia duo intra se septa continen S; Ma-jus , alterum ; alterum , minus. Porta etiam erat in primo septo ; atque ad hanc 'portam multa turba adstare videbatur . Intra septum autem multitudo quaedam mulierum conspiciebatur. Caeter uri in primae portae, ac septi, aditu se lex quidam stabat, qui indicium facie. . bat, quasi ingredienti turbae aliquid prae- , Ciperet. Cum autem de illius fabulae e X-plicatione diu inter nos ambigeremus,
143쪽
ρι σοφίαν , λόγω 5 και ἔργω πυθαγο-
144쪽
senex quidam adstans: Nihil miri, inquit,
o hospites , vobis accidit, quod huius piis urae significationem non adsequimini. Nam & ex indigenis multi ignorant, qu3m huius picturae explicatio vim ha beat. Nec enim civitatis est donarium; sed hospes aliquis olim huc advenerat, vir cordatus, magnaque sapientia praeditus, sermone autem & Opere Pythagoream aliquam , & Parmenideam vitam aemulatus, qui & templum hoc, de picturam Saturno dedicavit. Num igitur, inquam ego, & ipsum virum, utpote a te visum, nosti Etiam longo, inquit, tempore eum fui admiratus. Quamvis enim iunior esset, de multis & eximiis rebus disputabat; S de huius quoque fabulae significatione saepe ipsum audivi disserentem. Per Jovem igitur, inquam ego, filii magnum aliquod tibi negotium est, fabulam nobis explica: audire enim admo- , quidnam hoc fabulae sit . Nulla invid a, o hospites, inquit, tangor: sed hoc vos audire oportet, periculi aliquid habere explicationem. Cuiusmodi Einquam ego. Quoniam, inquit, si animadverteritis quae dicuntur, & intellexeritis, prudentes, & beati eritis : sin minus, inosipientes , v infelices, ac improbi, indoctique, male vivetis. Quippe Sphingis aeni-I ' gma
146쪽
T A B U L, A . I Igmati haec explicatio similis est , quod illa hominibus proponebat: illud enim siquis intelligeret, salvus evadebat; si non intelligeret, a Sphinge necabatur. Similiter in hac explicatione scires . habet. Α- mentia enim hominibus Sphinx est: obscure autem te haec innuit, quid bonum in vita sit quid malum; quid nec bonum nec malum . Quae quidem si quis non inteis, at, ab ea perimitur non semel , utia Sphinoe deis voratus moriebatur ; sed paulatim in tota vita absumitur, sicut illi, qui lento supplicio
excruciandi traduntur. At si quis ista coeno salvus evadit, beatus ac felix omni in vitam transigat. Vos igitur attendite, nec Obiter auscultate. Proh Hercules, in quantum
nos desiderium coniecisti, siquidem haec ita sena bent . Omnino vero, inquit, haec ita se ha bent. Quin igitur nobis ista faxim explicas, non supine auscultaturis, siquidem S paena tanta proposita est. Ille igitur arrepta virga quadam , eaque ad picturam ex teii a r.Videtis, inquit, hocce septaem p Uidem uia. Quod primum vos scire oportet . hic locus Uita adpellatur: ac multi illa turba, quae portae adstat, illi sunt, qui invitam sunt. ingressuri. Senex aurem, qui suPzmus, chartam aliquam una ma
nu tenens, altera quasi aliquid osteri-I a dens ;
148쪽
dens ; hic Genius vocatur. Praecipit autem ingredientibus, quid eos facere oporteat, ubi in vitam ingressi fuerint: et, quam viam ipsos oporteat insistere, si salvi in .vita esse velint, ostendit. Quam igitur, inquam ego,viam insistere jubet,aut quomodo ξViden', inquit, ad portam solium quod dam positum hoc loco, ubi turba ingreditur, cui mulier fucata forma insidet , quae persuadendi facultate praedita videatur, manu poculum quoddam tenens Uideo , inquam sed quaenam ea est Seductio, inquit, vocatur, quae omnes homines in errorem inducit. Pori, quid haec agit In vitam ingredientibus vim .suam propinat. Sed potio illa quaenam est Er- . ror, inquit, et inscitia. Quid praeterea Hoc poculo exhausto in vitam eunt. Num vero omnes errorem bibunt, an non Omnes, inquit, bibunt: sed plus alii; alii minus. sed viden' praeterea intra portam mulierum meretricum multitudinem quandam, . omnigenas formas habentium 3 Video. Hae ergo, opiniones, et Cupiditates, et Uo- . luptates adpellantur. Cum igitur turba ingreditur, prosiliunt illae, et ad singulos se adplicant; deinde eos abducunt. Quo vero eos abducunt Aliae, inquit, ut serventur ; aliae ut pereant, Pro
150쪽
acerbam potionem istam dicis Atqui om- .nes, inquit, pollicentur, ad optima se
quemque perducturas, et ad vitam beatam ac commodam: illi autom ob inscitiam, . et errorem , quem a Seductione hauserunt, non inveniunr, quae sit vera illa via quam in vita insistere oporteat sed te- Inere, uti oves, errant. Viden 'quoque . prius ingressos ut circumagantur, quo istae monstrent λ Id, inquam, video. At mulier illa quaenam est, quae quasi Caeca set insana quaedam esse videtur , rotundo
alicui lapidi insistens Adpellatur , inquit ,
Fortuna : est autem non solum caeca , sed insana etiam, ac surda. Quodnam igitur eius munus est Passim , inquit , vagatur, et aliis quidem facultates eripit, quae aliis largitur ; sed ab iisdem iterum ista , quae dederat, statim aufert, alsisque temere ac inconstanter donat'. Quare et signum istud pulchre ingenium eius indicat. EC- quod illud signum inquam ego . Quod rΟ- tundo lapidi insistit . Caeterum quid hoc significat Munus ab ea profectu ni non es Certum, firmumque. Magni enim, durique casus succedunt, si quis illi credat. Ri illa multa turba quae Fortunam Circumstat, quid vult, et quo nomine adpellantur Etiam hi adpellantur Incol sulti. Petunt autem eorum quisque, quae illa