Caroli Poggii De nobilitate liber disceptatorius, et Leonardi Chiensis De vera nobilitate contra Poggium tractatus apologeticus, cum eorum vita, et annotationibus abbatis Michaelis Iustiniani ...

발행: 1657년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

biles orti antiqua stirpe,quorum maiores suncti O ficijs ciuitatis in Reipublicae administratione versati sint. Horum pars se ad mercaturam conseri, pars titulo nobilium gaudens, nulli exercitio dedita, venatu, & aucupio oblectatur. Ianuensibus idc, quod Venetis usu venit:negotiationi se dedunt, omnes praeserti in maritimae, nobilcs, atque ignobi-Ies,qui nulla alia remisi origine distinguuntur. Sunt ex his quidam in castellis montanis dispersi, Caci more, itineribus infesti, qui nobiles habentur. L5bardi,& item tractus omnis Venetorum,qui dicuntur nobiles,vinunt ex praediorum Luctu, & paterna hari editate: nullo,praeterquam venandi, aucupandique studio ducti. His sola origo, & negotiorum vacatio nobilitatem largitur. Q iid loquar de reliquis nationibus' quorum usus parum differt a maioribus nostris. Germani, atque Alemanni, COS,

quibus cuius patrimonij ad victum suppetit, & qui

procul urbibus, aut qui castellis,& oppidulis dominantur, quorum magna pars lati ocimo dcditur, nobiles censent. Quibus humanius ingenium n rura dedit,haerent principibus, quorum in Aula assuescunt cultiori vitae; rudes tamen, & moribus aia peri. Galliae omnis una est nobilium norma. Nam rura,& praedia sua incolentes,urbes sugiunt, in quibus habitare nobi Iem turpissimum ducitur. Qui in illis degunt,rustici habentur,atque ignobiles. Me cat OrcS aspemantur, Ut vile, atque abiectum hominum genus. Praedijs suis contentum, ac prodigum e sis, ncque futura quicquam pensi haber ignum nobilitatis volunt. Ea quotidie augetur, ves pec

22쪽

nta, vel famulitio. Nam mercatorum, aut quorumuis opificum fit ij, qui diuitijs praestant, aut.empto

praedio,rus se conserunt, urbe relicta,atque cius fructu contenti, seminobiles evadunt, sitisque posteria nobilitatem praebent, aut famulantes principibus, aliquo praedio collocato pro nobilibus honorantur. Ita plus illis rura, & nemus conserunt, quam urbes, atque ocij, aut negocij ratio ad consequendam nObilitatem . Eos certe, qui apud nos semirustici censentur villarum incolae, illi nobilitatis laude commendant . Hos Britanni sequuntur, Angli hodie vocitati, qui nobiles in ciuitatibus morari ignom, niae loco putant, rura siluis, ac pascuis seclusa inhabitant , nobiliorem ex censu iudicant, rem rusticam

curant,vendentes lanam,& armentorum foetus, neque turpe existimant admiseeri quaestui rusticano. Vidi ego hominem,relicta mercandi cura,cum praedia pretiosiora emisset, atque in ea cum familia, Urbe posthabita, se contulisset, autorem nobilitatis filijs extitisse, & ipsum haud reiectum a nobilium car- tu. Multos quoque ignobilis generis aliquod praestans in bello facinus,acceptis a Principe donis,nobilitauit.Hispania duplici nobilitate utitur. Nam qui in suis ciuitatibus antiquo genere orti caeteris prinsunt diuitijs praediti, & qui in campis commorant Snutriuntur ex praediorum ccsu cum Ornatiore quodam vivendi ritu, quae caeteris praestent, nobilium nomen tenent. Hos inter omnes equester ordo primum nobilitatis locum habet, Apud Graecos quicu-que ad Imperatoris aulam vocati, seruitio citis insistunt, quantumuis abiecti generis,ob Principis con-B a lae-

23쪽

Nobiles sullia . Aegyptio

suctudinem, ac famulatum nobilitatis titulo potiuntur , appellanturque deinceps nobilcs. Apud Rostros vcio is mos inolevit jut Pontifex, Imper tor, Reges,Principes, priuilegio,& litteris iaciat nobiles,nullii habita virtutis ratione. Ita ilIi, quod risu dignum est, usu, & obsequio: isti scriptura, & cera nobilitatem adipi scuntur. Barbaris quoque Fnti bus diuersi sunt nobilitatis mores. J gypt ijs ac Siris nulla habet ui,nisi eorum, qui mi Iitiae deduntur : qui soli excellunt, ac dominat uibreliquis strumuin locoliabitis. At laos Oinnes constat esse empticios serum, qui postmodum praesecturas equitum , prouincia rumque sortiti usque co forti ae Mnciacio cis

tali praediis ac latos dicuntur, & ipsi quoque cx seruitio maiori ex parte ad inii: tiam distiti. Puoi mini cmpti precio militia coiia cunt:in qua e cIlerc parit nobilitatem.Tanta ergo ut de rclinae S silc .im, Ua ricta S, tantaque mortaliarer homines dissensito, nuise quid no cogit nos fateri, quia tam disparibus modis Obseruant ullam esse certam , tutamque nobilitati P

Drmula,quam possis amplecti P Quoniam si quid ea

est,Originem aliquam haberc, fiundamctumque stabile, ac firmum,e quo prodeat pol ict. 4 una Lai rentius licet ca . inquit, pro geretium valictate nauseriplex videatur: omnέs tamen, quos modo I Cccnsuisti, di csse, & recte dici nol flos aibitror poli. Nam sicut ii mi omnes legos omnibus ciugacibus iunt accommodata ,scd valvamur psu rerum piab

24쪽

cgrim commodis, & utilitate, cumque alijs prosinta alijs obesse videantur, & tamen legum vim auctoriatatemque conseruant,ncque propterea non habentur leges; quia non Omnibus eaedem conseruntur.

Sic ego Italos,Gallos ermanos, Britannos, Barbaros, existimo, qui a suis ducuntur,nobiles esse. Ne que ego nobiliores appellabo cives, quam rusti canos, neque mercatorcs, qui in sua Rcpublica administranda cum laude versantur, quam illos desidiosos, qui tu conspici in atrijs sedentes,ntque otio sos, pulchrum ducunt. Consuetudinem enim, quae quasi morum magistra vim maxima in hominum moribus tonet,taouam ducem sequi debemus, , quae licet parum inter se dissentire pro varietate diuersarum gentium dicatur, tamen id nobilitatis indicium omnes putant, aut matrimonio ampliori,

aut honestiori vitae ratione, aut Vzcatione qua tuS, .caut armorum laudibus, aut victu splendidiore, aut . dignitate caeteros anteire. Longe, inquit Nicolaus, Nicolam.

opinione laberis Laurenti. Nam & ea consuetudo probanda, & accipienda est, quae non procul abiit arceta ratione altera enim abusus nomine appellatur; .ci lcges ad corum,quibus dantur,utilitates, & colmmoda reseruntur,quae cum non sint ubique gctium atq; omnibus eaedem, pro varietate commodorum di leges quoque variari oportet. Sed tamen omnes eamdein originem habent, cum ab aequitatis, & iustitiae Hnte descendant, vi quod cuique honestiunest,&iutile suadere, & pNcipere vidcantur. At istic, quas modo explicaui, nobilium species ita inter tavariantur conuariae, ac diuersae, ut nullam cortam

25쪽

stirpem, nullum certum genus praeserant, quod ratione aliqua nitatur, sed a sola opinione, institutoq; quodam voluntario, cuius nulla vera causa reddi possit, videntur prodire. Quapropter fatebor in Senue,neminem eorum iure appellari nobilem pos. se. Qui enim fieri potest, ut vir octo marcens, nullo honesto negotio intentus, nulla praeditus virtute . nulla sapientia, nulla doctrina, maioribus tantum, ac

stirpis Origine filus, possit ullo esse pacto nobilis pEgo vero istos vilissimi iumenti loco habeo.Neque

etiam fatebor unquam ciuem , aut alium quemvis improbum, abiectum,contemptum, flagitiosum, aut nulla re clarum,sed tantum maiorum virtute, & diagnitate fidentem nobilis nomen mereri. At vero CX mercatura non video, quae nobilitas acquiratur, aut quomodo cum illius venetur exercitio , quod ero. vile,atque abiectum sapientes arbitrati sunt. Cic ro eam non admodum vituperandam scribit,si se

. rit opulenta,illam in sordido quaestus genere pones. Sed quod aliquo modo vituperari potest,nunquam admisccbitur cum nobilitate, a cuius officio longi L. sime is quaestus abest. Opifices item, artifice u omnes expertes illius erunt: cum in illo exercitio versentur, cui nulla est virtus adiunctar turpe quidem omne genus eiusmodi hominum aestimatur. Sed nec ex diuiths quoque ulla nobilitas elicietur, si uoeas nobis ipsi comparauimus, siue accepimus relictas,quibus enim acquirantur artibus constat. SMne raro cum virtute, cuius aliud nauaus cst, quam

parandis diuitijs vacare. Relictae vero nihil nobis laudis afferunt aliena opera partae . Auream Beatus

26쪽

Hieronymus sententiam prosere; diuitem, aut ini. Nier υ- quum esse, aut iniqui haeredem. Neque hoc in te. Laurenti existimes dictum,cuius patri viro optimo, atque humanissimo,tum prudentia, atque industria, tum Hrtuna incomparandis opibus sauit. Nobilit, re ergo nos minime possunt. Nec magistratus quidem, dignitates, honores, imperia. Nam si ij perniciosi, scelesti, nefarij, veluti, dementes, & insani sugiantur;procul erunt ab omni laude nobilitatis, quae nulli vitio, aut sceleri potest esse communis . Neque vero antiquam familiam Sc quamuis longam pare tum enumeratione, si ijdem audaces, facinorosi, &sceleribus inquinati fuerint, conferre ad filiorum,

nobilitatem iudicamus .Sed eo dicentur a nobilitate remotiores, quo fuerit diuturnior parentum scelus,& turpitudo. Ab honestis autem,atque antiqui S mamioribus manantes ignavos, somnolentosque, ac reprobOS, parentumque virtutibus carentes,omni nobilitate vacuos esse dicam. Si enim ea antiquitat

pararetur,omneSaeque nobiles euaderinta cum cuiusuis origo aequo gradu a superioribus numeretur. Nullusque existat,cuius progenitores non ante millesimum annum possent recenseri. Sunt qui acceptam, ut aiunt,a maioribus nobilitatem, aucupio, venatuque conseruari putent: seque nullo negotio,& rerum vacatione nobiles dicunt, maiorum omnium nobilitatem, generisque insignia,commem rantes . Sed haec ociosorum, atque inertium studia, aues, aut seras sectandi non magis nobilitatem re dolent, quam bene oleant serarum,quibus oblecta-.tur, cubilia. Praestaret certe opus rusticum facer

27쪽

CC ' more priscorum quorundam, atquc Optimorum viarorum, quam vel tu insanos, ac sanaticos dii currere per nemora,& saltus, ferarum ritu. Non sunt laaec vLtuperanda nobilibus,si laxandi annias causa. non dis . soluendi, fiant.Sed in cis, ut plui eS videmus, curam omnem,Vitamque consuluere , quae non nobilitatis indicia existimantur, sed signa expressa dcmcntiar. Iam vero equestris dignitas, nolici militiam vocant. quae multis veluti ossicina quaedam, ac theatrum nobilitatis videtur,quid ad eam decoris, aut ornamenti conserat gnoro. Auream gestant fibulam Togati nonnulli, imbellesque, tanquam equestris ordinis notam, ipsi sine equo quandoque, atque omnis

militiae numeris expertes.Horum opera cum sint linge ab ornatu vestium diuersa, ficticia quaedam res.& ab inani pompa proficiscens,nihilo niagis nobilutare deserentem potest, qua timidum in bello sortu

facere. Quamquam videmus aliquos ex cis mercatura quaestum facere,tantum a nobilitatis splendore remoti, quantum Obscuritate exercitij propinqui . Nonnulli tamen iactantes auorum, pro uorumque equestrem numerum . suam nobilitatem ciusmodi commemoratione extollunt: in sc ij, quam parui ea sit nobilitas aestimanda. Nunqua cnim is ordo apud priscos Iocu nobilitatis . aut nomen tenuit, Vt admodum mirer, nos tantum ab eorum opinione differre. Equester nam ordo apud Romanos non censebatur

inter nobiles: quippe qui maiori ex parte a public nis cmendis, cxigenditque vectigalibus vili ossicio .ites exercebantur. Nobiles dicebantur patriciorum se miliae, & quae ex triumpbalibus, consularibus,senauri

rijsque

28쪽

Hjsque viris longa stirpe originem trahebant. Equester ordo habebatur popularium loco. Multi tamen ex eo ob res, vel pace, ves bello egregie gestas , crant suis posteris principium generis nobilitandi. Caium Marium,& Marcum Tullium non nobilitauit genus: at hi suis filijs,si paternam virtutem imitari volitissent,insignem nobilitatem reliquere. Nos e contra cx hoc ordine nobilitatem trahimus iactarique maxime videmus eos, qiu longa serie maiores suos equestri dignitate functos serant. AD sentirer sorsan, aliquando cos nobilitatis gradum

adeptos, si qui bellis immixti, quod susceptum nomen requirit,praeclarum facinus edidissent. Ociosis vero, ac procul ab omni equestri munere constitutis nihil aurcum calcar magis,quam aereuin, aut aureus balthcus, magis quam argenteus,nobilitatis importat . Ea siqui clem magis diuitum, quam nobilium videntur insignia. Nam Gallicam, Brittanicamque nobilitatem villis rusticis, ac nemoribus insertam, itemque Alcmannicam montanam, & latio cinis intentam a vera nobilitate reijcio. Non enim solitudine,aut octo ignavo,vel opum magnitudine, sed virtutis studio comparandam sapientes censent: quam magis in urbibus. & hominum caeluexercere possumus, quam inter seras in solitudine,& agrestiuin commercio. Illud vero absurdissimuna est habendunt dona, aut concessiones principum nobilitatem largiri,aut nobiles esse, qui in imperatoria aula versatur. Postini Princeps eiusmodi h mines diuites reddere, aut extollcre aliquo principatu, nobilem vero nihilo magis, quam prudentem C hone-

29쪽

honostia mire sapietem possunt efficere. Si quid . non extrinsecus nobilitas prouenit, sed ii propria

descendit virtute, quae inter principum munera admiscetur. Haec igit 'r tata, tanque peruagata rerum varietas mihi persuadet, nihil hanc velli am nobilitatem esse, praeter pompam quandam, ac inanem fastum ab stultitia hominum, & vanitate confictu. Verum, ut missas paulum faciamus vulgares opiniones : me quidem ratio ipsa recte conliderant cinhortari, atque.admonere videtur, nullam et se hanc decantatam nobilitatem. Quam ob rein quid mihi Nobilitat persuadeam, accipe. Ea,quae lunt,aut bona, aut ma- aut eorurn i 'dia, quae indiffercntia Graeci ap- ρώια-ra pellant dicuntur. In malis nobili atem nullus via - quam posuit.Absurdum etenim esset rein adeo laudatam, atque appetitam, malam censeri Sin Cain

bonum quid dixeris: id vel in animi bonis, vel cxternis, aut corporis situm erit. Nam in fortunae bonis minime consistit, quae qui adipiscuntur non nobiles, sed diuites appellantur. Sed ne corporis quidem bona,quae sunt valitudo, & forma egregia, illam largiuntur. Nam si qua in ullo horum bonoruin esset:deficientibus opibus, formai &valitudine , nobilitas quoque ccisaret . Ita ex ignobili nobilis,

rursus ex nobili ignobilis redderetur. In bonis C do animi: quae virtutes dicuntur aut intellcctu Des , aut morales , an ulla sit nobilitas inquirendat Sed prudentia prudentem, sapientia sapientem

iustum iustitia, temporantia temperantem; item ex reliquis virtuosum, non nobilem fieri, certum et .

Nulla quippe est una virtus, quae ex Ic nobilitatem

30쪽

producat,neq; Omnes quoq; illam generabunt, sed

felicitatem. Itaque nec virtuS Ca,ncc vitium . Nec videtur cfc in his, quae media dicuntur, cum nunc bona, non unqua mala aerantur pro varietate utentium: si nobilitas ita esset, ea & bona, & mala haberetur. Ex quo sequeretur, ut boni malique pari nobilitate potirentur, quod cum sit absurdissi inum, videtur ex his nihil nobilitatis comparari posse. Hoc de alia ratione videtur esse probabile. Nam siquid ca est, id aut in expetendis, aut sugiendis rebus consistit . In his stam dicere,ridiculum sane via

detur:cum nullus sanae inciatis appetat fugienda.In expetendis vcro multo minus; a namque appetere debemus, quae ratio praescribit,& sapietia. Haec sunt honesta, & quaecumque nos beatos, ac felices praestant. Sed nobilitas cum neque virtutes aliquaS,neque bonum quid asserat nobis,quo meliores, ditiores, aut beatiores efficiamur, cur appetenda sit non intelligo. Ergo ea nihil esse videtur. Eodem modo, neque in laudabilium,iaeque vituperabilium numero adscriberetur. Non enim vituperatur, quod laudatur, atq; expetitur Ctia a bonis. Ergo in illis nulla inest nobilitas, ac multo minus in reliquis. Laudabile enim omne a virtute progreditur. Siquide bon P,

aliquam virtutem.Sed nulla est virtus,quae vocetur nobilitas,aut ex qua illa oriatur,neque ct ex nobilitate laus aliqua cuiuspiam honesti operis descendit. Ergo in laudabilium consortio non erit. Praeterea, si qua est nobilitas, ea,aut in homine, aut in ipsa re collocabitur.Si in homine,aut natura, aut acqui-

SEARCH

MENU NAVIGATION