Dissertatio juridica inauguralis ad titulum pandectarum cui inscribitur arborum furtim Caesarum ... defendet Henricus Gockinga

발행: 1834년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

- 12 Ad legem Secundam. si avs Lib. I. ad legem XII Τabularum.

n Sciendum est autem, eos qui arboreS, 'et mamime vites caeciderint, etiam D tanquam latrones puniri.'In applicatione legis superioris vidimus o 3-sione damni sive delicti arborum furtim caesarum plures dari actiones; quarum novem ibi numeravimus. Iam in hac lege secunda, nobis obvenit actio criminalis, et proinde non immerito quaeritur quatenus haec actio concurrit cum civili; nec non, quatenus actio civilis actioni criminali praejudicium facit an minus. Rationem

dubitandi petimus e L. 4. D. de pubi. juae ubi

Paulus ita disserit: χΙnterdum evenit ut prae judicium judicio publico fiat, sicut in actionei legis Aquiliae et surti, et i honorum rapi Brum et interdicto unde vi, et de tabulis test χ menti exhibendi: nam in his de re familiarin agitur. V Iam quaeritur quid haec verba prae

judicium fieri judicio publico sibi velint 7 Sunt

qui putent, Pauli sententiam non ita accipiendam, quasi velit, electa actione legis Aquiliae, pro Sus non posse agi lege Cornelia, sed interim, et dum pendet civile judicium, praejudicium fieri publico; finito aulem civili, recte proceSSurum

22쪽

publicum. Quae quidem solutio inepta videri non poterit; sed praevalere tamen videtur alia ratio harum legum conciliandarum, Secundum

Matthaeum de Crim. L. 47. tu. 3. 9 5. Nimirum quod Paulus dicit, praejudicium fieri judicio publico, id totum ad probationes reserendum esse, si enim civili judicio reus convictus sit, facilius convincetur et criminali, et contra, si privato jud eio absolutus sit, facilius innocentiam probabit publico. Prasudicium enim est quod praecedit judicium, et exemplum monstrat judicaturo quod sequatur. Proinde judex publicae quaestionis suturae sententiae exemplum Capere potest ex exitu privati judicii. Cons. Matthaeus lac. laud. et L. un. Cod. quando Cis. aes. Crim. praejud. Qui arbores. Intelligendum est frugiferas, licet neget D. Gothola. qui in notis viri Clariss. N. Smallenburgii ad h. L. corrigitur. - Melius autem ad hanc legem nobis disputare videtur Merillius Obs. L. IV. cap. 33. qui hunc locum ex Paulli nec. Sent. Lib. V. T. 20. explicat, de actione extra ordinem, qua quis tenetur si arbores fructiferas reciderit. Et maxime viles. Vitium memoratio jam probat Merillii sententiam, nempe, hic agi de arboribus fructiferis; caeterum de honore et privile gio quo vites jure Romano habebantur, cons quae notata sunt ad Leg. 3. pr. h. t.

23쪽

- 14 -

Etiam.) Melius supprimenda haec VOX.Latrones. Quaeritur igitur quaenam poena iis infligenda est 2 Gottioi r. ad h. L. putat po nam mortis; minus recte tamen, sorte deceptus loco Servii, qui ad Virgilii Ecl. III. vs. II. Disque mala vites incidere falce nove las, adnotat, fuerat capitale supplicium alimas arbores

incidere. Capitale autem supplicium non tantummodo dicitur de morte naturali, sed etiam de morte civili, qua caput etiam eximebatur. Latrones autem in metallum dabantur, aut relegari solebant. Cons. L. 28. 9 I0. D. de pom.

Et hinc eadem poena etiam reis criminis arborum furtim caesarum inflicta suisse videtur. Iure antiquo Hollandico hujus eriminis rei virgis liave poena arbitraria coercebantur, pro Variarei ratione. Cons. Groenevegen de Lem. abr. ad L. 2. D. h. t. et Voet ad h. t. D. M. S.

24쪽

- 15 Ad legem Tertiam. vLPIANvs Lib. Q. ad SABINUM. Ad legis ST principium. η Vilem arboris appellatione contineri,

' plerique veterum egistimaverunt. Huic legi merito apud Gothosredum inscribitur: χ De his quae arboris appellatione contianentur. U Variue enim species arborum de quarum appellatione sorte dubitaretur hic enumerantur. Et primus locus merito Vili conceditur, quae apud priscos magno honore habebatur. Hinc Plinius scribit: Vites jure apud priscos, magnitudine inter arbores numerari solitas esse. Huc etiam pertinet illud Virgilianum GDq. V. vs. 3Ι.χ Vitis ut arboribus decori est, ut villus uvae, B Tu dectis omne tuis. Et apud Horatium haec occurrunt: χ Nullam Vare, sacra Vile prius severis arborem. Neque apud Romanos solum, sed et apud alias gentes magno in honore habebatur vitis. Virgilianum enim locum ex Theocrito desumtum

25쪽

esse notat Servius ad li. l. Praeter Graccos tiam Hebraei magno honore habere vites sol bant; ut patet e loco Iudicum C. IX. vs. I2. ubi arbores finguntur regem sibi velle eligere et Gliam se ad Vilem ut hancce invitent, vertunt IJ. Uspani quoque communi proverbio domum p ternam, Vineam avitam laudant. In jure autem quaeri solet, an vineae arbores longaevae aestimandae sint, an minus, quae quaestio ventilatur a Menagio Amoenis. Iuris

p. IX. ad L. 4. 3 5. D. loeaest: ubi cum de

vetustate vinearum quidam colonus' quereretur, ob idque remissionem postularet, Imperator Antoninus rescripsit, non esse rationem ejus bahendam, in hunc modum: B Novam rem desi-

Iὶ Locus sic sese habet: n Vr. 8. Ierunt ut ungerent super se regem: dixerun que olivae, Impera nobis. Vr. 9. Quae respondit. Nunquid possum deserere pinguedinem meam, qua et Dii utuntur, et hominest et venire ut inter ligna promovear Vr. 10. Dixeruntque ligna ad arborem ficum, veni et super nos negnum a CiPe. . II. Quae respondit eis. Nunquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter caetera ligna promovear 7 Vr. Ita Locutaque sunt ligna ad vitem, veni, et impera nobis. Vr. l3. Quae respondit eis. Nunquid possum deserere Vinum meum quod laetificat, Deum et homines, et inter ligna caetera promoveri Τρο

26쪽

Dderas, ut propter vetustalem Vinearum remis

lasio tibi detur.' Breviorem vitam Theophras tus et Plinius Lib. XVI. Cap. 44. vitibus tri buunt: sed laus longaevitatis iis competere videtur ex propaginibus, quarum beneficio vitas

non alias arbores ex se creant, sed quasi ex se replentur. Et hinc non immerito vites immo

talitatis participes esse dicuntur I).

occasione eorum quast de Vite arbore in medium protulimus , etiam super vite Vinoque adscribam locum insignem , EN antiquo libro Belgico, scilicet versione Belgica, operis, olim valde celebrati, Bartholomaeus taen Engetichman, Man in pro rieterim mer Dium.

27쪽

η Bederae quoque et amundines, arbores unon male dicentur.

Hederae. Secundum Brissonium de V. Sin v. haec vox non alio loco in Pandectis occurreret. Apud Columellam L. VIII. Cap. X..hederae uvae sive uvae hederaceae utilissimum nutrimentum turdis laudantur, atque frons hederae bubus alimentum erat. Sic scribit Cato de Re Rust. LV: χUbi Menum Vin erit frondem hederaceam dato. Frons hederae etiam signum victoriae celebrabatur; uti legimus hiam irae victricis fer e praemia, apud Horat. Epist. L. I. Ep. 3. Vs. 25. Egregium est epitheton quod Virgilius in Gl. ΙΙΙ. vi. 19. huic arboridat. memorat enim ibi errantes hederas, quia hac et illac vagari solent: nostratibus mimop. Cons. Servius 'ad Virgil. d. l. Et Arundines. Arundo caedua occurrit in L. 40. I I. D. de conir. emit. Arundine pro

ligno utuntur in Aegypto. L. 55. I S. D. deligat. 3'. Arundinetum est locus ubi arundo Provenit et colitur, Belgice, rin pharis mel ristbeptant. Non abs re videtur hic observare, mox post arundinis. iactam mentionem, memorari S lieletum, sive potius Salictum; nam in cultura harum actorum naturale etiam quoddam vinculum

28쪽

exstitisse videtur, observante Catone de R. R. XLVII. quo autem loco omnia de arundine et vite adeo confuse sunt proposita ut Pontedera ad eum locum adnotet: n Haec Catoniana esse, sicile mihi persuadere non POSSum.

ἱ ad L. S. 6 2.

De Salieleto. De salicio legitur in Haloa drina, Et haec lectio prae sal leto serenda vid tur. In L. enim I. g. b. D. Quod vi aut elam eadem significatione occurrit salicium, et apud ipsum Columellam, de N. R. L. M. C. 2. j I9. etiam Iegimus deputare aulicia; et vox aulictum etiam occurrit apud Ovidium Metam. XI. τα 363. Salictum autem est locus frequente et densa s lice plantatus, nostratibus: Eeu Wheniose .

29쪽

Ad L. S. I S.

η Sed si quis saligneas nimas instituenris salicti causa de erit, haeque, ante-

η quam radice3 coegerint, succidanturn aut evellantur: recte Pomponiusnscripsit non posse agi de arboribus B SucciSia, . cum nulla arbor proprie 'dicatur, quae radicem non cons ' perit

Generale juris principium est, nullam actorem dici, nisi quae radices egerit; hujus autem regulae exceptio proposita est in stirpibus olearum, ob eximium harum fructum, uti docetur 9 7. h. L. ubi vide quae adnotata sunt. Contrarium autem obtinet in virgis saligneis, quippe harum

non eadem est praestantia, atque Propterea, fi cundum generalem juris regulam, arbores non Censentur esse, antequam earum radices terra coaluerint; sed herbarum erunt loco, quique eas evulserit, propterea hac actione non tenetur.

Coegerint. Alii legunt egerint, alii coierint. Cons. Gothola. in n. M h. t. Pomponius. Videantur quae infra notata sunt

30쪽

s quod si quis em seminario, fid est i

s stirpitus arborem transtulerit: eam,' quamviS nondum comprehenderit ter-ηram, arborem tamen videri, Pompo

snius Lib. D. ad Sabinum probat.

In hac lege, uti jam observavimus, agitur do his

quae arborum appellatione continentur; quibus spe ciebus singulis enumeratis, huic legi finem imponit 98. hisce verbis: nomnium igitur harum arbo-Drum quas enumeravimus nomine agi potest, nimirum, arborum surtim caesarum actione;) extra omne dubium igitur, etiam quae hae 4 enum rantur, stirpitus e seminario translatae arbores, hanc actionem producere debent; sed totidem verbis con trarium docere videtur L. I. 32. D. b. t. vhi dicitur, si quis radicitus arborem evellerit vel extirpaverit, hac actione non tenetur: neque enim caecidit volsuccidit vel subsecuit. Aquilia tamen lenetur quasi ruperit. - Ηanc dissicultatem senserunt, a que ita eam explicare conati sunt, quasi de duobus hic sermo esset, de altero transferente, de altero caedente arborem. Cons. Corp. jur. Gloss. ad h. l. nota p. ubi hacc: DTranstulerit, de B Ioco alieno in suum.landum, aliusque postean caecidit translatam , quae nondum radices immi- η serat, illi enim hac.actione tenetur. Sed non is

SEARCH

MENU NAVIGATION