Aristotelis ... Ethicorum ad Nicomachum libri decem. Ioanne Argyropylo Byzantio interprete, nuper ad Graecum exemplar diligentissimè recogniti. Cum Donati Acciaioli Florentini ... Commentariis, denuò in lucem editi. ..

발행: 1544년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

cuntur relucere in ipso. sed tu homines steri similes in

operatione praecipue deo Videtur, cum operatur seruadum ea potentiae, quae est suprema dc praestantissima omniti quae sunt in nobis. Dei aute operatio,dicit Philosophus in x. Ethicorsi praecelles beatitudine,conteplativa sine cotrouersia est. Et humanam igitur ope. rationii nimiu homo est summe felix, quae illi maxime est cognata. Et paulo inferius, Deo est inquit,toatavita beata: hominibus aute quoad ipsos similitudo quaeda talis operationis inest. Differtit tamen operautiones Zc cognitiones nostrae a diuina mim in modu: na deus intelligedo se,intelligit omnia quae dicuntur relucere in ipso, Sc sic circulo quodam odo semper intelligit. Nos aute prius cognoscimus res quasi per recitam linea,deinde pedetetim anima cognoscit se cognoscere, dc intelligit se intelligere,&hoc modo paulatim vertit se ad seipsam, dc venit in cognitione sui. ipsius atq; essentiae suae. Deus vero perpetuo Sc pe sectissime sciati omnia quae dictitur relucere in ipso

intelligit. Quare ob maxima differentia qua disteri nostra cognitio ab illa summa Sc perseetissima cognitione diuina, additur in definitione allata, quoad fieri potest. vst igitur Philosoohia similitudo,per qua homo conlepi ad Moperado evadit similis deo, simi.

lis,inqui,quoad fieri potes Duarta est diffinitio Platonis, quae etia silmitur ex parte 'ms, cu inquit, Philosophia est meditatio mortis. atm hoc tu Plato maxime fieri dicit, cu mente reuocamus a sensibus , animum in maxime a corpore abducimus. Vbi diligeter cauendu est ne veniamus in eunde errore,in que adolescens ille incidit Cleombrotus Ambraciota, qui hac diffinitione atq; sentetia in Phaedone lecta Platonis, in quo dialogo Plato oportere anima a corpore separare pluribus docet,& hoc philosophari es te ostedit,

separatione animae a corpore, quae fit dilsolutione co-

positi,putauit esse philosophia Platonis. Itaque hac

Cleombro. tus Ambraciota.

12쪽

opinione morte sibi cosciscenda ratus,ex arce ciuita. tis seipsum proiecit praecipitioq; peremit: veru illii adolescente sua prorsus fefellit opinio. Nem enim sentetia intellexit Platonis, Sc seipsum iniuria perdidit. Animam a At nos scire oportet hilaria anima a corvore separais has, Iub rlasti xςtia PlatoniS. Uno modo,dissolutione coposimoab intei tibUt dici solet. Alio modo per coni latione Sc ope. ideiritu tu ratione earu potentiaris,quibus homo maxime a belli , citi Eii luis Videtur differre. Cu enim anima nostra suis nobiliam. IisSimiS potetiis operaturino appetitu sensitiuum,nosensum,no phantasia sequedo , sed ratione Sc medem, posthabitis omnibus quae corporis sunt, tu haud incogrue separari a corpore dicitur. Quare ex parte finis, oc ipsa philosophia dicitur esse meditatio mortis, quia huc sin id est anima a corpore separare eo mo. do quo diximus per cotemplatione Videtur efficere. Huius etia sentetiae meminissevidetur Cicero in quaestionibus Tusculanis,cu inquit,Tota philosiophoru vita,ut ait Socrates, mentatio mortis est. Na quid aliud agimus,cum a voluptate,id est a corpore, cum a re samiliari, quae est ministra Sc lamula corporis,

cum a repti. cum a negotio omni sevocamus animus quid,inqua,tu agimus,nisi animii ad seipsum aduoa. canat ,secta esse cogimus,maximeq3 i corpore abducimus'Secernere autem a corpore animu,ne quicquaaliud est quam emomaiscere: quare hoc conactemur, mihi crede,disiugamusci, nos a corporibus,id est co- suescamus mori. Hoc Sc dii erimus in terris, erit illi coelesti vitae simile: de cu illuc ex his vinculis emissi feremur,minus tardabitur cursus animorti. Sic igitur

quatuor diffinitiones philoiphiae,id est duas ex parte subiecti circa quod est,duas ex parte finis gratia cuius est, ab ipso Platone habemus. Quinta diffinitio,. quae etia ex parte finis sumi videtur,cst ipsius Pythaphia amo gorae qui sapientiam tali nomine philosophiae, id est sapientiae. amore sapientiae esse dixit. primusq; omniti philoso. phorum

13쪽

phorii eos,qui antea sapientes appellabatur coepit appellare philosophos. Tradui enim eu aliquado Phli. untem Uenisse,ibiq; cii Leonte principe Phliasiorum Leon Phlidocile de copiose disseruisse quaeda. Cuius ingentu Sc P 'eloquentia cum admiratus esset Leon , quaesiuisse exeo,qua maxime arte colideret. At illii respondisse ar- PVthagorem se scire nullae,sed esse philosophu, pluribusq; Uex his Se similitudinibus declarasse, qui nam essent Phi phyin vo losophi,id est studiosi, Sc amatores sapientiae. Cu igi- cauit. tur philosophia habitus sit,secundu hanc sentctia,quo non modo ea quae sunt,in quom conicplatione ato cognitione dicitur cosistere sapientia,sed etia ipsium dea thorem Vniuersi,causam omnis sapientiae,ut nobilissimi Vt persectissimum omniu, Vt sinem Vltimumaxime expetibit quoad fieri potest cognoscimus, ait ad eum amandu Vehemctissime ferimur: merito philosophia tali nomine,id est amore sapientiae a Pythagora definitur.Ut enim ars militandi victori Lvelut medicina sanitatem: sic philosophia tale amore videtur efficere. atque haec sententia cu illa Platonis c uenire Uidetur , qua imitatores quoad per homines fieri potest) atm amatores dei volebat esse sapientes. Sexta definitione Aristoteles attulit ex ordine Sc graphilosiophia inter alias artes Sc scientias obtianetacu eam artium arte, S scientiarii scietia esse dicit, nam aliae artes cic facultates videntur a philosophia sumere principia vel subiecita sua , dc quoquo modo ei subesse. Veluti medicina corpus humanu cosiderat ea Medicinae ratione qua aegritudini vel sanitati subisscitur,quatuor

quoq; elementa,qualitates e primas totide cile, hu sideratio. mores ite quatuor Sc coplexiones noue, principia inrumper huiusmodi sumit, ut cotraria cotrariis sint medicinae,ut Ulcera, quae sunt rotundae circularis in figurae tardius curantur, Sc alia eiusdem generis: quae omnia

accipit ab ipsa philosophia, ct ab sciet is mathematicis. Sicut etiam Gramatica a sonos accipit,& tcpora Sora

14쪽

Sc orationis mensura: ipsa quom architec ira,& ars

extruedarum machinarii, S aliae facultates sumunt a

philosophia sua principia vel subiecta,ut diximus, eamq; veluti praesidente respicitit,sive illae sint praeter ipsam, siue eius sint partes. merito igitur a Philoso. pho Aristotele ars artiti , Sc scientiarii scietia dicitur. Quod si hac definitione primae tantii philosophiae accomodare Volumus, no abirdu videbitur ii ac sibi dignitate tribuere respectu aliarum scientiarum,quae ab

ipsa principia vel subiecta accipitii. Ec ideo sapietia, Ec domina reliquarii scientiar maxima in scientia a Philosopho dicitur in libro Posteriorum. Sex igitur definitiones vel descriptiones allatae, satis indicare videntur quid ipsa sit philosophia , Sc etiam innuere in

quo subiectio consistat. Nuc Vero ad eius diuisionem, ut ab initio instituimus, accedendum esse Videtur. Philosophia secundu vulgata omniu ferme consuetudine in duas partes diuidi solet,quam altera activa,

altera speculativa appellant: Ec quanqua subtilius indaganti talis forsitan no videbitur essentialis esse diis uisio , cu philosophia proprie sumpta , ac distributio

eiuS ex parte eoru quae sunt attendeda esse videaturino aute ex opere nostri intelleictus,ne ex parte com quae 'fiunt Vel aguntur a nobis: tamen ad hoc nostru proli is situ sequemur diuisione superius allata , largo modo

philosophia sumedo,bifariam in diuidedo, in activa scilicet philosophia, atq; Oeculativa, Ut diximus. atuque huius diuisionis sufficientia inde sumi videtur,

quia cognitio nostra aut Uersatur circa ea quae sunt, aut circa ea quae aguntur a nobis: prima cognitio speculativa, secunda a stiva philosophiae conficit partem. est praeterea in nobis intellectitia potentia duplex,spe. culatiua scilicet Ec activa, quibus no immerito respoudere Sc accomodari talis philosophiae diuisio potest, Ec no incongrue dici Ut altera aetitia, altera speculatiis ua appelletui,Vt diximus. hae aute inter se magnopere

disse

15쪽

disserunt,non solu ob diuersitate subiectoria circa quae' versantur, sed etiam ob diuersos fines Sc modos procedendi: veru diuisionis allatae Unaquae pars sumedaesbaim in sua membra iterii diuidenda,Vt manifestius innotescat. Cu igitur philosophia distributa sit in activam Sc speculatiua,speculativa rursiis in tres diuiditur partes,in naturale quae physica dicitur,in mathemati. cam &metaphysica, quae prima quo in philosophia nuncupari solet: atque huius diuisionis sum cientia, ex

distributione entiti circa quae ipsa Versatur, sumere noincogrue possumus. Ea enim quae sunt, in tria genera diuidiitur. Nam quaeda entiu immersa penitus in materia sunt ita , ut neque ab ea separentur secundu esse, nec secundu definitione rationem Q formalc. dc hae res naturales esse dicimuwt carobos, aurit, ferrii, Sc omnino quatuor elementa,cunctaq; ea quae ex iis constant,c compontitur. Quaeda praeterea seiuncta sunt omnino, Sc secundu esse suti rationem 4 formalem, maximeq; abstracta ab ipsa materia,Vt substatiae quae separatae dictitur ipse prscipue gloriosissimus D Ev s, qui purissimus est, Sc ab omni penitus materia distans: quaedam demum entia sunt, quae partim separari, partim haud separari a materia possunt. Haec aute sunt res mathematicae, Ut triangulus, circulus,& alia generis eiusde quae oportet ut sint in materia dc subiecto aliis quo secundu esse sua. Separantur tamen secundu deli. nitione rationemq; formalc. atque Ut in eode persistamus exemplo,triangulus aut circulus no potest esse in aliqua materia vel subiecto, siue ligneo , siue ferreo, siue argenteo , Vel aureo &similibus: separari tamen Ec abstrahi potest secundsi suam ratione formale, cum in definitione eius nullo modo subiectu in quo est, aut ulla sensibilis materia cadat: quod is talibus hac ratione, Ut arbitror, euenire Uidetur,quia nulla propriusubiectum Vel materiam propria, Ut formae naturales

sibi determinant. Quare si geometra triangulum desiis

PhiIos phiae spe cuiatiuae diuisio. Deus sub stantia se

16쪽

IN ARISTO T. ET HIC Aniat, ura planam elIe ostendet,quae tribus rectis Itis Deis continetur. rursus si ratione dc definitione circuli assignare Voluerit, dicet quod circulus est figura pla- na Una linea circii lata,quae circimferentia dicitur,cuius in medio punctus est , a quo omnes lineae rectae ad circuisentiam perductae sunt aequales. Atq; in rjs definitionibus,taec ferrum, nec lignu, nec omnino quicuquam eoru sumitur in quo aut triangulus,aut circulus

este potest. Cum igitur ea quae sunt seu res ipsae trifaria dividantur, philosophia aute speculativa de uniuersis

rebus atl entibus esse dicatur,merito in tres,ut diximus, distribuitur partes. In naturalem,mathematica,

ct metaphysicam,quae prima philosophia nuncupari solet. omitto aute partes illas,in quas naturalis scicintia vel mathematica postet iterum distundi, quia prae. sentis speculationis no sunt: itaq; ad alteram parte philosophiae accedamus,id est ad ipsam activa,quae magis ad hoc nostrum proposita pertinere Uidetur. Actiinua igitur philosophia, quae etia practica dices solet in viilioso tres cic ipsa distribuitur partes, in E thicam,oeconomi bi ita ς- politicam nam cti praecepta humanae vitae cotineat,ea Ucro trifariam diuidatur, aut enim circamois res, aut circa rem familiar aut circa rem ciuile Uitam

nostram institutit,merito in tres species doctrinae activa philosophia diuiditur. morali enim doctrina seis

ipsum mores suos instruit homo, oeconomica Vero

domum familiami disponit: politica demum ciues rem 4 ipsam publicam regit atq; gubernat. Cc siderare aute oportet quod scire speculari , huiusmodi documenta parum admodu est,nisi ea quoq; deducamus in actum. No enim in ijs,quae in actionem cadunt, finis est conleplari, Ut inquit Philosophus, aut cognoscere singula,sed potius agere. Nec de Virtute scire sat est, sed enitendum ipsam habere ac Uti, Sc omnino laborandii Vt boni esticiamur. quare in activa philosio- .phia speculatio no est ultimus finis,sed ad ipsas ope-

ratio

17쪽

rationes ordinatur , ex quibus saepius repetitis oritur virtus,ac per Uirtute demia quae huius Philosophi sentetia dicitur esse humana felicitas. Nec me praeterit dii Felieitas plicem cise felicitate humanam, Una activam, aliam i/umana contemplativam, Ut in decimo Ethicorum latissime QRPὲς ' ostendit Philosophus. Quare huius rei cosideratio in eum locum differenda est nunc tantu considerare oportet quod ac uae philosophiae documeta ad aetionem ordinatur, Ut diximus, quae aut est ad nosipsos,aut ad alios: ad alios rursus,aut ad paucos, aut ad plures: si ad paucos,tunc rei familiaris administratio: si ad plures,

ciuitatis gubernatio oritur. primu aute oportet Vt nos

ipsos perficiamus , deinde alios regamus: &sic triis plex doctrina philosiophiae asiluae, circa triplice vivedi ratione traditur a Philosopho, atm ex eo sufficieterin tres diuiditur partes , Ut dictum fuit. Verti allata desinitione philosophiae atque diuisione eiusde, nunc de intentione Philosophi in libro moralium,de utilitate doctrinae, si liber sit eius authoris cuius dicitur esse de titulo insuper Sc de ordine, quem haec facultas ad alias scietias habet. Praeterea de diuisione librorti, Scad quam parte philosophiae haec moralis reducatur, Ec de ipso demit modo doetrinae diligenter cosiderareno solii Utile,sed etia necessariu esse Uidetur: quare horti Untiquod ,Vt fieri solet, cosideremus. I nretio igiis tur primo Aristot. est in hoc libro Moraliti ea docere

quibus homo felix felicitate quide humana quoad fieri potest euadat. Na cu humana felicitas,sentetia eius, fit operatio secundu Virtute, de ipsa & de virtutibus, ac omnibus medijs quae , sentetia sua,ad tale felicitate consequeda perduciit,exactissime tradidit do strina, ut acquiredo nobis Virtutes, ac deinde operado secundum eas,Vita felici quoad fieri potest vivamus. , tilitas huius libri ex antedidiis, tu etia ex iis quae dicetur facile percipi potestina sicut Pictia medicinae se habet. ad sanitatem corporis: sic doctrina moralis se habere

Vide

18쪽

videtur ad animi sanitate. Haec enim viam Sc modunobis ostedit,quoUirtute Scipiam omnino selicitate, quibus sanitas animi cotinetur,adipisci Sc consequi possimus . Aristotelis aute hunc elle librii nemo ferinnae ambigit:etenim no solii Peripatetici,sed etia Platonici pene omnes illius esse fatentur, miris eum etiferunt laudibus. Ipse quoque Aristoteles huius ope. his quibusda in locis Vt proprη meminit modus Pra terea , Sc character atque ipse omnino scribendi ordo Aristotelis hunc librum esse ostendit. Titulus aure Ii-hri Ut in vetustissimis exemplaribus reperitur, talis esse apparet, Aristotelis Stagiritae moralia Nicoma ischia: quo quidem titulo Sc author Sc materies libri, Ec ille etiam cuius gratia est scriptus significatur. Aristotelis famam admirabilem scietiam omnes ferme qui Ullam literaru cognitionem h abent, probe noue

runt. Is cum natione Graecus, genere nobilis,ingenio

nobilior essiet,siub praeceptore Socrate primo , deinde Platone talis ac tantus in omni genere doctrinae euausit, Vt eius nomen etiam post tam longii tempus ubique gentiu celebretur. Atque libroru eius, quibus rhetoricam,dialecticam,atque omne genus philosophiae

complexus est,no solii in graeca lingua,in qua primo conscripti atque editi sunt, sed etiam in Varus linguis ad quas postea translati suere, magna adhuc copia ex. tet. Huius igitur talis tantii philosophi hic mora. lium liber inscribitur esse , ut titulo indicatur. Atqui ita iii ἡ StagiriteS AristoteleS nuncupatur a patria urbeo Sta

Stagi fite, giraaquam a Philippo Macedonum rege expugna. nucupatus tam prostratamq;, Alexander filius Aristotelisqbdi. scipulus ob amorem Sc reuerentiam praeceptoris reostituit, Sc in meliorem formam statumq; redegit. At vero M oralia appellari ob id manifestissime costat, quia haec doctrina nostros instruit mores, S homine

secadum rectam rationem Viuere docet. Nicomachia

praeterea dicuntur: quia Aristotelem filii Nicomachi - amorra

19쪽

amore compulsum hunc librum scripsisse,atque illius nomine appellasse tradunci quo etiam nomine distinis guttur ab illo Aristotelis libro quem magna morarilia appellant. Nome praeterit esse nonnullos,qui huc

librum non Aristotelis, sed filss eius Nicomachi esse

opinentur,sunt enim qui Nicomachum hanc morum doctrinam voce non scriptis a patre Aristotele accepisse atque hunc deinde librum composuisse arbitrenis tur. Horu ego in aliis malo,quam in hac parte autho. ritatem sequi. non enim tantae doctrinae fuisse Nico ismachus dicitur,ut talem librum , qui potius viribus paternis aequari videtur, componere potuisset. Ordo

autem huius doctrinae,si ad alias scietias Ec facultates comparetur, Ut a Peripateticis Platonicisi accepi. mus, taIis esse videtur:nam post gramaticam dc rhetoricam,si ad philosophiam ascendere volumus, danda est opera arti disserendi,quae Logica dicitur:deinis

de philosophia moralis statim est percipienda, quo

eius doctrina tanquam cultura quadam Uitiis radiciatus extractis cupiditatibusq; repressis animus expedi . tus non solum ad operandum semper cum recta ratioune,sed etiam ad speculandum cotemplandumq; aptus relinquatur.praeterea si ad speculativam activa philo. sophia ordinatur,ut aiunt, proculdubio ipsa moralis praecedere quamuis speculatiuam scientiam debet: ex

quo fit ut post argumentandi disserendit doctrinam,

quae utrano philosophiae parte , Veluti quaedam Via videtur praecedere,haec sit nobis amplecteda lacultas, si perfecte scientiarum ordinem seruare Voluerimus. Hac autem habita atque percepta, oeconomica deinde,& ipsa demurei ciuilis doctrina sumenda est.nam sicut liber de Physico auditu se habet ad reliquos li. hros philosophis naturalis:sic moralis doctrina se habere videtur ad reliquas partes philosophiae activae. continet enim prima elementa, primaq; principia. Ital moralis in ordine prscedit:deinde oeconomica,

20쪽

demum ciuilis sequitur disciplina , atque iis cognitis quibus activa philosophia cotinetur,gradatim postea

Ethicoru ad speculatiuam ipsam acceditur. Diuiditur autet, OCdiiii ab 'R OPUS in decena libros , Ut naanifeste patet: sed quid in

unoquoque libro contineatur, in aliis Iocis commodius videbimus. Dicere tam e breuissime possumus,

quod in primo libro Philosophus vltimusinem humanum nobis proponit,atque eum diligenter descri- .hit S designat. In secundo considerat de Virtute , SE Ostendit quomodo acquiratur,de quid ipsa sit in genere Sc in communi. In tertio docet de principi jS op rationum nostrarum , Sc declarare Volens in specie unam quanque Virtutem, incipit determinare de fortitudine Sc temperantia. In quarto prosequitur declarando liberalitatem,magnificentiam, S reliquas gradatim Virtutes morales,excepta iustitia. In quinto determinat de ipsa iustitia, Sc aequitate, dc bonitate. In sexto docet de quinque habitibus Ec virtutibus intellectitiis. In septimo de heroica virtute, de continen. tia,de constantia,tum de Voluptate &d olore, Ut sunt obiecta illarum dispositionum. In octauo de amicitia dc speciebus eiusdem. In nono de conditionibus Ec proprietatibus amicitiae. In decimo de V oluptate, ut inueniat eam quae felicitati coniungitur, deinde de utraque felicitate: sed praecipue de contemplatum considerativi locis suis DatebitSic autem moralium ii. her ad eam partem phiIossophiae reducitur,quam actis uana appellant,non quia speculationis nihil contineat doctrina talis,sed quia ad actionem tanquam ad Vlteariorem Sc vltimum suum finem ordinari Videtur, adique hoc etiam speculativae dc activae inter sese scien. tiae differunt, quod speculatiuae speculatione Sc contemplatione terminantur: activae Uero praeter specula, tionem Ulterius etiam actionem requirunt, atque ad

eam tanquam ad ultimum finem diriguntur, Ut dixi.

mus modus huius doctrinae quo in hoc libro Philo. sophus

SEARCH

MENU NAVIGATION