장음표시 사용
91쪽
A N M. Se ad earum morbos spectant ex illo succi nutritii circuitu fortassis deprehendentur. Illud mihi videtur exploratum plantarum succum non e solis radicibus sursum ferri, sed magnam esus partem a soliis ipsis ad caulem, Mad partes usque infimas delabi. Sed non adco certum est eundem succum λradicibus in trunc ira arboris & folia sursum sublatum , ab iis per alia vasa ad radices usque descendere , ut excoctus & bene praeparatus nutriendis partibus sit idoneus, quae est propriς dicta circulatio : qua de re forsan redibit sermo. Exinde plantarum descriptiones magno studio fieri coepi r sunt , quae λD. Marchant allatae, in Academia diligenter sunt examinatae , & cum plantis ipiis collatae.
I x invis , ut plantarum & animalium Historiam illustrarent, quaeque a veteribus de recentioribus sunt mandata litteris , accurato examini subji
Die 1s. Aprilis anni i669. Erinaceus vulgo un Herisson , dissi eius fuit .
cujus vesica longe major erat, quam pro corporis magnitudine. h. venae lact ae numerosae apparebant ; chuli receptaculum amplum & multochylo turgens. 3. Intestina erant unius modi, nec ccccum , nec appen ix in
iis visa fuerunt ; oculi pisi magnitudine palpebris interioribus instructi, nullo pene humore aqueo aut vitreo, scd crystallino tantummodo donati, eoque admodum convexo. Haec semina erat octo papillis mammarum donata &praegnans. II. Paucis post diebus mas itidem dissectus fuit , corpus aculeis fere instar castaneae munitum erat : illud in globum contrahebat, ne apprehender tur , adductis posterioribus pedibus cum anterioribus ad rostrum , idque tanta vi, ut pedes divelli vix pollent, eumque in aquam demergi oportuerit, quae contractos musculos laxaret. Musculus huic contractioni aptus aperto ventre repertus est. Hic ab olle sacro originem capit prope spinam, usque ad rostrum porrigitur , fibris longis de conspicuis praeditus est. Nervorum opticorum , qui admodum crassi erant , conjunctio singularis vita est per interjectam lineam. Atrae nervorum conjugationes sunt exploratae. Duplex erat clavicula ut in homine. Verstm utrius iue descriptio cum figi. ris anno I, 5. excussi fuit. Loogum esset Sc supervacaneum cuncta quae hoc & insequemi anno dinsi et i sunt animalia sigillatim recensere , cum eorum descriptio Typis Regiis mandata fuerit , non omnium quidem, sed eorum in quibus insigne aliquid & cognitione dignum fuit observatum. Verum hoc ipsum opus non meaiocritcr auctum & illustratum aliquando publici juris fiet.
92쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lis. I. cI
Epistola quam vir Illustrissim. & omni doctrina praestans D. Huet, postea De Aorincensis Episcopus miserat die 19. Julii , lecta fuit & in commentarios Hist. relata. Hic piscis sex pedes longus erat, isque cartilagineus ; caput itidem Animcartilagineum , uti & spina squamis praeduris munita, dorsum quoque &Iatera ; pellis itidem dura, os sine dentibus intus politum ; cor angustum &molle, pericardium membranosum , cum in majore parte piscium sit cartilagineum. Uentriculus itidem angustior , pars ejus infima musculose conia chyliis, erinaceis marinis, gammari reserta. Hujus dextro lateri adhaerescere visum est corpus quoddam glandulosum, quod litteram v , exprimebat, sdigitis longum de quatuor latum in parte superiori; uno digito crassum, rugis asperum , & subrubri coloris : circa hoc corpus intestina unum efficiebant circuitum, tum in abdominis partem infimam descendebant, & in orbem acta in anum desinebant.
Sub pyloro foramen erat uno digito latum, per quod ad corpus glandulosum patebat aditus; quod utique non lien, ut visum est Betonio, sed chyli
forte est receptaculum. Hoc enim plenum chylo repertum est : eius cavitas Variis erat capsulis exasperata. Hoc corpus per complures vasorum ramos cum Ventriculo communicabat, eique erat contiguum.
Idem plane usus hujus corporis videtur bine qui mesenterii cujusdam in Orbe pisce infra pylorum posti , & duodeno adhaercscentis , quod chylo itidem oppletur. Supra pylorum in stomacho soramen inest quod in amplam cavitatem ducit sesquipede longam, & in medio sex digitis latam , quaeque
paulatim versus extrema fit arctior. Vacua erat illa cavitas, & ab omni cxtraneo corpore pura, nec quicquam aliud visa est quam aeris quoddam receptaculum, ut in multis piscibus rCperatur.
Lecta hac Epistola id conclusum fuit ut D. Galloys Domino Huet receriberet, eique & Cadomensi Academiae, Parisiensis nomine gratias ageret, simul & eam rogaret ut piscium anatomiae suam navaret operam . quod mare finitimum diversa piscium genera iis suppeditet: cum interea Academia regia variis animantium generibus dissi candi, incumberet.
IV. Castoris paulo ante disiecti descriptio lecta fuit quae brevi post tempore typis mandata publici juris facta. V. Octavo post die D. Frenicie quae a se circa quaedam insecta fuerunt
observata, exposuit. Res ipsa cognitione digna visa est : nam ars divina non minus in minutissimis animalculis elucescit quam in magnis animantibus ;incredibilis in eis est partium varietas & pulchritudo. VI. Primdm Erucam ille consideravit variis distinctam radiis a capite ad extremam usque corporis partem porrectis, utrimque aequali ordine dispositis. In medio unus & candidus, alii hinc inde magna colorum varietate & splenia
dore micant. Hoc genus erucarum in prunis frequentius occurrit. Sexdecim pedibus, octo ex utroque latere, ut pars erucarum maxima donatur , sex
capiti propiores ; duo in extremo , octo intei medii, inter quos complures sunt rugae, quarum numerus in plerisque pedum numero respondet , nonnullae tamen in unam utrimque rugam prope posteriores pedes crispantur, eqque dorsum altius inter incedendum attollunt.
Haec die ultimo Junii in chrysalidem tenui pelle obductam , tum in
93쪽
A M s. papilionem abiit. Huic duo oculi micantes, facies hominis vultum utrefita I 663. que reserens, nasus infra oculos , dc naso os subjectum inest , cum quadam ct ειν. specie oblongioris barbae quae in mucronem dc sinit. Alae breves, uti & cornua, corpus iners de sciae immobile.
1. Aliam huic similem sed crassiorem in atriplicis v. I Arroche soliis est contemplatus ; fila itidem ut in prioti disposita , sed colores minus foliis erucas nigriores punctis albis distinctas invenit. Ubi
mutationem moliuntur , urticae folio se involvunt, tenuissima tela spatium vacuum in convoluto solio obducunt, in chrysalides circulis flavis distinctas facessunt, & in muscas tandem oblongas mutantur, quatuor alis pellucidis iustiuistas : hae facto foramine per caput chryialidis erumpunt. 4. In urticae quoque foliis aliud occurrit erucς genus , folia circumjecta haec colligit , in iis se condit & tamdiu manet, quamdiu in iis alimentum ilicst ; fila emittit quibus folia in unum colligat ubi dehiscunt folia , statim per fila rimas opplet. Post nigras de quibus mox dictum est,
hoc erucae genus nascitur , si eruca habenda est , non vermis : nam pilis destituitur. Die 16. Junii sese intra soli a solito accuratius condidit; adeo ut nullam relinqueret riniana, figuram novam induit, nullis exuviis relictis. capite tantum de rostro superstite : adco ut corpus erucae non mediocriter contractum fuerit, cum chrysialis facta est , ex ea η. ova perparva, ex qui bus muscae communes prodicrunt. s. Sic in beta die S. Septembris erucam conspexit crassam , sesqui pollice longam de pene inertem , nisi cum tangebatur : tum enim quam citissime se retrahcbat, alias consimiles in beta & lactucis praetereo. Sic in spina racemosa agresti eruca aculeis aspera inventa est flavo colore timsta , sed ru-bcum de vividum induit colorem , cum fuit transmutata, quod bis tervefactum est , ut fit in erucis quae rosarum soliis innascuntur. Harum varia sunt genera , quae longum esset minutius describere. Quaedam ex iis antennia
donantur, quae limacum Cornua reserunt.
6. In rosis quoque vermes visi punctis nigris conspersi , virides, oblongi 22. pedibus instructi, adeo ut toto corpore utrimque pedes & rugae citra intervalla sie disponantur , ut sex anteriores sint longiores de acutiores. His inter incedendum utuntur , cumque edunt aut gradum sistunt , pars eorum posterior sursem erigitur in seipsam retorta ; rotundi sunt ut lumbrici ; continenter fere edere videmur, anterioribus pedibus folia teneriora complexi exedunt. . Alias quoque species Insectorum quae inter erucas 3e vermes ambigunt , & rosis vescuntur, descripsit. Inter eas conspicuus est vermis itidem viridis , qui cum quiescit, in formam helicis convolvitur, capite foris pro minuto , praeter sex pedcs anteriores, . sunt utrimque in medio ; I . Videlicet, sed parvi admodum, qui tamen progrellui inserviunt, duo in cauda. Ubi adoleverunt, pilis albis teguntur, qui aculeos urticae referunt, sed breviores tamen, de aequabili serie dispositi. S. Cum unus ex iis vermibus capsulae abietinae qua erat conclusus 'operculo adhaetillet, hoc exedebat , de domicilium sibi parabat cum scobe splendidi.
94쪽
de segmentis ligni, quae rostro evulsit una conglutinabat. Verum disrupta Dὸ domuncula, de aperta capsula, aliquandiu in ea elaboravit , ac tandem Hist. alterius erucae quae in malo cotoneo reperta fuerat, aureliam perseraVit, Amm. ibique se condidit. Alii diu vixerunt e lateribus capsulae pensiles. Nonnulli quoque vermes coloris purpurei, qui nihil aut perparum edebant, in eodem fruticum genere visi sunt. Ex iis quidam pulchro & viridi colore splendidi admodum erant voraces 3e segnes. Sed de insectis redibit sermo, nunc ad ea quae rariora sunt & majoris expectationis veniendum. IX. Cum Academia die xo. Septemb. anni i668. iussu Ludovici Magni convenisset, ut Chameleontem vivum qui Regiae majestati a Patre quodam pucino oblatus fuerat, & ex AEgypto allatus , expenderet, multa in eo sunt observata quae paulo post typis mandata sunt. Is vero die D. Octobris mortuus est. Die is . omnibus coram partes singillatim sunt examinatae, illius accurata & ampla descriptio a. D. Perrauit exarata die xo. Novembris lecta
est , & publici iuris facta , cujus summarium infra reddemus. Ciconia quoque iisdem seic temporibus dii lecta fuit. Structura rostri
praeter alias corporis partes in se omnium oculos convertit.
X. Cameli quoque aut Dromedarii ante dii Iecti descriptio lecta est diea . Decembris, uti & Captae Lybicae v. Gazese, & Felis odoratae v. Civet re quam D. Perrauit suspicabatur Hyenam elle veterum. Anno I 669. die M. Februarii apertum est corpus mulieris pridie suspendio strangulatae. Multa sunt observata quae nunc temporis cum satis nota sint, praetermittimuS. X I. Mense Martio dissecta est vulpes junior in qua motus peristat ticus intestinorum , isque reciprocus fuit observatus. Nam a superioribus partibus versus inferiores , & vicissim motum suum vermicularem continuabant. Coecum instar cochleae convolutum plures membranae devinciebant , quibus disruptis figurae conicae apparuit : jecur in 7 lobos divi
I. Nno superiori D. Mariolte opinionem suam de visionis organo. Ic exposuerat omnino persuasus non in retina, ut vulgo creditur , sed in choro ide membrana , quae intima est & interioris nervi optici propago . rerum objectarum imagines depingi, aut certe id proximum esse visionis organum. Adversus hanc sententiam multa opposuit D. Pecquci ut eam quae nunc communis est opinio, propugnaret ; quae ab eo allatae sunt ratio nes in Diarium Eruditorum sunt collatae. II. Exeunte Augusto anni 16sq. D. Mariolte objectiones D. Pccquet diluere est aggressus quas summatim attingemus: nam publicis scriptis utrinlaque editjs haec quaestio fuit agitata. Primum illud in defensonem commu-
95쪽
ANN. nis & receptae opinionis allatum fuerat retinam non pellucere, neque adeo i66ν. radios luminis per eam ad choroidem deduci posse; nam oculi bovis recentis scierotica sublata lumen non penetrat retinam. Ergo haec tunica videtur potius visionis organum , non choroides. Id consequens esse negabat D. Mariolte cum magnum sit discrimen inter animalis mortui retinam acri expositam & eam quae in vivo animante inter vitreum humorem & choro idem accurate concluditur. Rerum qualitates paulo momento immutari aiebat, corneam tunicam quae pellucet, in aere calido brevi tempore opacam fi 'ri. Quin etiam in oculo bovis adhuc calente & in duas partes sicto, adeo ut retina vitreum humorem adhuc in volvat, tum varii colores choroidis, basis itidem nervi optici, vasa ex eo in retinam sparsa, sic in conspectum veniunt, ut retiformis tunica vix discerni
Nec propterea Lamen omnem albedinem retinae detractam Volcbat, praesertim in ea parte qua tangit choroidem ; idque a natura provisum aiebat, ut nimium vegetioris luminis splendorem temperet, quemadmodum cutis epidermide obducitur, ne laedatur a corporibus quae tangit.
III. Quin & ratio a D. Pecquet proposita perparvi elle momenti eidem vi drbatur , cum subtiliores partus in retina mortui animalis dissatae, opacitatem quandam inducant , fere ut charta madens pellucet , exsiccata fit opacior. Sic in multis animantibus in medio crystallini humoris nucleus quidam est pellucidus qui intra paucos dies albus fit & opacus,etiam intra oculum, conclusus, cum tamen exterior crystallinus adhuc pelluceat IV. At enim retina aquae immersa albedinem suam & opacitatem nativam prodit. Ita est, sed vitrei humoris parte in vase immersa , tunica hyaloides quae omnino est diaphana instar telae araneae, alba quoque videbitur. Quin &crystallinus in aqua opacitatem quandam contrahit, & congelatus instar nivis candicat. Non mirum igitur si rctina ante aeri exposita & aquae immersa
nonnihil albedinis prae se serat. V. Quamobrem ut liquere possit an radii luminis pene integri ad
choro dem perveniant , an potius in retina ipsa sistantur , utraque tum choroides, tum retina in statu suo naturali spectanda est. Experientia ipsa retinam tralucere comperiemus, si candela accensa de nocte prope oculos collocetur, idque faciamus ut canis octo aut decem passibus remotus nos aspiciat, tum enim lumen in illius oculis splendidum in tuc bimur e radiis reflexis a choroide canis multum candida & splendida . Nam si a crystallino, aut retina prodiret vegetum illud lumen , idem evenitet in homine di avibus, quibus choro ides atra est : sed non est ita. Id vero ita evenit in cane quod radii luminis per crystallinum traiecti in choroide velut in foco colligantur, iique sic resiliant ut focus reciprocus sit in accensa candela. Unde oculus huic vicinior crystallinum canis humorem admodum illuminatum intueri debet, uti in optica demonstratur. Idque experiri facile est si phiala vitrea & rotunda aqna pura impleatur , eaque octo aut deccmpassibus ab accensa face removeatur, tum retro phialam ad semidiametri suae distantiam chartam candidam admoveas, in qua lux quae phialam penetravit, tanquam in laco colligitur : tum enim oculus prope facem
96쪽
ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I. TIae censam positus phialam omnino lucidam intuebitur. Idem experiri licebit De τἰ- in oculis selium , in quibus lux illa caerulaea & vegetior apparebit: magno seu ora quidem indicio eam non aliunde quam a choroide , quae hoc colore tingi gano. tur, ad oculos nostros resilire. Nec color ille , aut alius quivis visionem ipsam confundit : non enim sensus ullam a suis organis imprcssioncm e cipiunt. VI. Impressio vero illa luminis in choro ide alba picturam magis visibilem, quam in nigra cssicit , sed tamen sortior est in nigra : quemadmodum charta nigro colore infecta speculi ustorii vi citius incenditur , quam alba , cum ista radios fortius regerat. Sic homo & aves acrioris sunt visus, quam pars major animantium, quod atra choroide donentur. quam lux vehemcntius assicit : unde Zc pupillam magis contrahunt. Ex quo essicitur ut radii luminis axi crystallini viciniores distinctam magis picturtara in fundo oculi delineent i cum in plerisque animantibus , quibus choroi des albi est , neque a lumine ita percellitur , pupilla magis dilat tur , ut lux uberior ad choroidem appellat, neque in iis adeo distincta est visio. Uerum ut huic defcctui natura succurreret , crystallinum duriorem in medio majoris aptavit, qui majorem refractionem & minus confusam visionem facit.
VII. Sic in piscibus duplex est crystallinus : cum enim hic humor sphaericaesi figurae, quod radii luminis ex aqua in eum humorem transeuntes non multum infringerentur , ac focus ipse longius quam par esset , distaret , silenticularem figuram, aut planiorem nactus esset, hoc tamen haberet incommodi figura spli rica, quod radii refracti axem minus ςquabiliter secarent, de
consuci magis foret visio quam in animantibus quae in aere degunt, nisi interiore de duriore crystallino donarentur , cujus major refractio essicit ut radii propius axem frangantur & citius coeant.
Vt II. Vetum his & aliis omissis D. Mariolte insignem observationem urgebat, quae publicis scriptis fusius est enarrata. Chartulam albam in niagro fundo positam ad oculi altitudinem affixit, ut in eam visus acies dirigeretur ; alteram duobus aut circiter pedibus a priori remotam ad dexteram collocari iussit. Clauso interim sinistro oculo, & dextro ad priorem chartulam defixo paulatim recedenti ad 9. usque pedes , tum posterior charta sub obtutum non venit, quasi subducta fulisset, cum res circumj cctae hinc inde viderentur , quod locus imaginis in basi nervi optici, ubi choro ides de fecit , nullus esset, nulla adeo rei objectae species. Porro illa distantia chartae ab oculo respondet distantiae centri visionis a basi nervi optici cum cadem basi comparatae, utrobique enim est sero eadem pro pollio , hoc est , si diameter circuli chartacei si fere pars decima distantiae oculi a charta , ita centrum visionis, quod a basi nervi optici aut circiter lineis distat, dcclesset e continet diametrum basis nervi optici , nempe unius lintae. Quare duo fiunt triangula sibi invicem similia , dc ς quiangula , unius apex est in oculo , basis in orbe chartaceo posteriori, alicrius trianguli apex est in centro visionis , basis in diametro nervi optici. Cum autem imago circuli chartacei in basim ne tui optici incidit , illamque integram tegit ,
illius imaginis nullus est sensus , nulla impressio. Ex quo concludcbat Disiligod by Coos le
97쪽
A N N. D. Mariolte praecipuum Visus organum esse choro idem e nam ubi abest 16εν. nulla fit visio. Sed retina totum tegit oculi fundum, & nusquam deest . non igitur inquiebat, haec erit proprium visus organum ; neque etiam ex ea ad interiores partes cerebri ducuntur filamenta , uti ex choroisse , quae est p ς matris productio , cujus fibrae ad protuberantias , ex quibus nervi. optici originem suam ducunt, continuantur : quod de retina dici nullomodo potcst. Opponebat D. Pecquet vasorum quae ex basi nervi optici oriuntur, truncos vilioni obfuturos. Verum hi minores sunt quam ut visionem interpellent , aut id sit sensibile. IX. Addebat D. Mariolte quaedam phaenomena quae ex illa hypothesi satis apte explicantur. Illud imprimis, quod pupilla in obscuriori loco di
latetur , in lumine contrahatur. Hujus naturalis , non voluntarii motus cauia
se vix alia elle potest , quam exqui litus choroidis sensus. Hanc enim lux nimia offendit : unde & fibras quibus cum uVea anteriori connectitur , aut contrahit, aut laxat, quo ejus aperturam , quae pupilla dicitur , aristiorem vel latiorem essiciat, ut lumen sortius est aut debilius. Quod explicatu est disseillimum , si tetina visis statuatur organum. X. Illud quoque ex structura oculorum in avibus , & in iis maxime
quae ex praeda vivunt, comprobabat : ita enim sunt facti, ut nervus opticus in ipso ingrella in orbem inflectatur. Hanc curvaturam sic tegit choroides ut linea alba in medio remaneat, ex qua retina suam ducit originem. Haec choro idem sic tegit, ut a latere lineae candidae , membranula nigra ejusdem longitudinis cum linea alba obducatur. Locus ille axi est proximus, adeo ut res objecta in quas aves aciem intendunt , in eandem incurrant membranulam. Cum igitur in ea parte acrior sit visio , & retina ibi desit, cumque aves illae sint acutioris visus, palam esse aiebat non retinam, sed choroidem esse praecipuum visus organum.
XI. Id vero quod ultimo loco de oculis avium proposuerat D. Mariolte, placuit in proximo congressi experiri. Itaque in Milvi adhue vivi oculis dissectis liqc sunt observata. I. Pars Chrystallini anterior paulo convexior quam posterior visa est ; hujus limbus rotundior & densor quam in homine, propius ad crγstallinum plicis omnino globosum visus est accedere.
2. Nervorum opticorum eadem origo, quae in terrenis animalibus, ab iis nimirum protuberantiis quae nates dicuntur, quaeque in suprema spinae medullaris productae parte positae sunt, intra cranium pia matre erant involuta. 3. Nervus Opticus paululum dilatari videbatur, antequam ad globum . oculi perveniret: plura flamenta in ea dilatatione apparibant , quae in lineam albam in scieroticae fundo cicatrici similem desinebant. Quae linea ut internosci facili ds pollet, & illaesis retina & choroide fundum oculi intueri liceret , oculus transversim per medium sectus est, adeo ut parte vitrei humoris secti superstite fundum oculi conspicere liceret, tum humore vitreo penitus evacuato, retina & choroides in eam lineam quae in nervi optici ingrestu formatur, visae sunt terminari. Sublata membranula, quam suo nigram esse diximus, ex utraque parte lineae albae filamenta specillo detecta sunt, quibus huic lineae ambae tunicae erant illigatae. . Lineae
98쪽
ACADEM IJ HISTORIA. Lia. I. τ 3
4. Lineae albae is in oculo situs est observatus, ut pene ad perpendiculum De via incideret in lineam quae ab aure ad nares duceretur , sed auri vicinior quam sῶs o naribus. Eam pelliculam unum esse E praecipuis visionis organis in avibus gano. suspicatus est D. Pecquet, & per eam rerum objectarum species ad lineam albam deserri, ut interjectu nervi optici ad cerebrum usque perveniant. Nam id admodum est probabile visionem in avibus quae eminus praedam suam conspicantur, non debilitari, ut in homine , cum rei objectae imago in ner
vum opticum incurrit, aut in retina: vasa.
XII. Hanc disceptationem satis acute dirimere mihi videtur D. de la Hire in dissertatione de visu & variis ejus casibus, anno i 69 . edita. Experimentuma D. Mariolte propositium ut certum de exploratum ponit , locum esse infundo oculi, in quem res objestς nullam faciunt sui impressionem, eum tamen retina ubique sit aequabiliter fusa, locum vero illum ibi elle, ubi nervus opticus oculi globum bubit, atque ibi visionem deficere. Negat tamen hinc concludi posse choroidem, potitas quam retinam esse pro . prium visus organum, cum haec sit nervi optici expansio, nec sensus alibi quς- rendus videatur, quam in nervis. Etsi retina luminis impressionem per inte j cctum medium excipiat, quod eam a re objecta recipit , idque commune est aliis sensibus. Sic in auditos organo spiralis lamella aeris tremulos motus , aut vibrationes in nervi acoustici ramulos transmittit, idque in lin- sua , naribus , & in aliis sensuum organis natura observat , ut docet D. du Verney in Tractatu de auditos organo. Nam subtilior est nervorum textura , quam ut rerum exteriorum impressioni nudi exponantur , ac subinde necelle est , ut membranae, quibus teguntur nervorum fibrillae, eas i m. pressiones a corporibus exceptas in nervos transmittant cum iis conditionibus quae sensationi conveniunt. Sic choroides quae de firmior est , &coloris obscurioris, luminis impressione facilius commovetur , quin tunica reti formis, quae cum sit diaphana Varias lucis impressiones non excipit. Sed eas choro des certa quadam ratione modificatas in retinam ut in praecipuum visus organum transfert, nec retina ut par est , assicitur a lumine, nisi varias ejus impressiones ci choroide commota mutuetur. Nihil adeo mirum est si visio in ea retinae parte non fiat , cui non subest ipsa ch
De aliis Physicis experimentis.
Post haec multa circa liquorum concretionem facta sunt experimentas quae Philosophiae naturali, imo de medendi arti nonnihil lucis asserte possimi.
99쪽
De quorum am sequorum coaguiatione.
Ι Α Tque haee de praecipuo visionis organo inter viros eruditos sunt disputata, quae curiosia magis quam utilia videli possunt , & iis naxime qui in rerum naturalium cognitione solam utilitatem quaerunt. Alia iisdem fere temporibus latins sua , & ad vitae humanae usum magis accommodata , de causis coagulationis & firmitatis suit agitata quaestio , quae, ut par erat'. dijudicari non potuit nisi ex Variis experimentis. Hae e magna ex parte ficta sunt in lacte, in ovi albumine , in sanguine& in aliis liquoribus quae sine sunt in Commentariis descripta r nobis satis fuerit ea strictim delibare. II. Primdm quidem exeunte Aprili mense anni ig6'. cum lacte bub lo varii liquores sunt commisti. coagulum Vitulinum, succus catapuciae minoris , spiritus mellis acidus , spiritus nitri & quaedam adstringentia , quae omnia longε citisis lac coagularunt, quam ubi solum fuit aeri expositum. Salfixus & sulphureus tartari aut nitri, spiritus calis ammoniaci, mel, sacch
rum . de plantae pene omnes aromaticae concretionem inhibuerunt aut retardarunt : eam vero nec promoVere, nec moram huic attulerunt sal comm
nt, . sal gemmae. bT pu , ας ..... III. De his D. du Clos ita Philosophari visius est ex principiis vulgo receptis & ex quatuor elementorum primis qualitatibus. In lactis eoag latione duplex paritum genus secretum fuit, aliae enim erant densiores , aliae setosiae; illae vel erant sulphureae, quae in butyrum , vel terrenae magis , quq in caseum abierunt. Calore solo , aut motu ipso haee fit partium cretio: adeo ut paries solidiusculae ante dispersae in unum eoeant , dum aliae aliis adhaerescunt , ac quinta fere pars lactis tum calore ignis , tum
additione succorum coagulantium Visa est concrescere. Illa concrc tio in aere sieeo Be calido, ut in aestate citius fit quam in aere humido , & veris tempore. Unde adstringentia de acida eam concretionem promovent, non item quae humida sunt, aut resolvunt. IV. Paucis post diebus ovorum albumina agitata de despumata cum variix quoque liquoribus sunt conjuncta. Spiritus acidi e sale communi, aut nitro exstillati firmam concretionem essecere, non item oleum vitrioli quo fibrosa
coagulatio facta est ; firmior ε spiritu sulphuris, nulla e spiritu mellis acido ,
aut ex aceto secuta est concretio.
Spiritus alis ammoniaci, oleum itidem tartari nullam condensitionem Irocrearunt; spiritus vini purus satis firmam . sed in grumos divisam ex-ibuit; succus e catapulta minore expressus . sal ammoniacus in pulverem contritus, sal pei sicariae , sal tartau , sal communis nihil de fluit itate albuminum detraxerunt : sed gallarum extractum promptam coagulation m
100쪽
lore infieit, dissolutio mediocrem coagulationem , vitrioli Martis , ut v cant, solutio nullam eficit concretionem , uti nec dissolutio vittioli
dem rem experimenta. E iugulari vena agni sanguis missus & diversis vasculis impositus. Qui nulli liquori admistus suit , intra semi horae spatium omnino est coagulatus : cui affusus est spiritus salis communis, hic sta tim totus induruit , nigrescens omnem ruborem exuit. Idem contigit san-eini eui oleum vitrioli assusum fuit. Αcetum quoque distillatum nigro eo- e sanguinem infecit, sed miniis solida erat concretio. Spiritus salis ammoniaci omnem coagulationem inhibuit, uti di oleum tartari; sed ille colorem rubrum pleniorem dedit, hoc vividiorem di igneam magis ; spiritus vini sanguini concretionem satis firmam & grumosam imperti Pt, uti& ovi albumini t multdm tamen seri secretum est, rubor erat Ochiae adustae non absimilis. Spiritus mellis sanguinem atro colore infecit, cum molli & inaequali eonsistentia 1 nucis gallae extractum concretionem itidem grumosam dedit. Spiritus aeruginis fortem & aequabilem concretionem. sed colorem atrum induxit. Spiritus nitri, & spiritus salis communis mollem & in grumos disjectam essecerunt coapulationem omni rubore detracto. Salis communis in aqua communi dissolutio colorem paululum immutaVit , nulla coagulatione insecuta ; nulla quoque E succo catapuetae aut ac tota prodiit concretio , sed ex admistione sacchari. cepae, nasturtii , ut in puro sanguine , sic facta est coagulatio. Ex arteria carotide sanguis eductus firmiorem nactus est consistentiam , ubique ruber, atque ex liquorum admistione eaedem sunt consecutae concretiones , quae in venoso finia guine.
hic in imo vasis nullam contraxerat nigredinem ; succus napelli utrumque nigro colore imbuerat: sed cum eo discrimine, ut quarta pars venosi lamguinis induresceret, non item in arterioso sanguine; cicutae succus venoso san guini majorem & firmiorem concretionem impertiit, quam arterioso, cujus color pene idem permansit, sed Venosus parte suprema lividus apparebat. Solani mortiferi succus eundem colorem dedit venoso sanguini qui ut purus ita coaluit, arteriosus liquidior visus est ; pars densata pristinum colorem non amisit sed serosa erat instar aqua subviridis & putrescentis. Sa suis venosus eum succo e foliis simbuet expresIo ut purus ita coaluit. non item arteriosus qui non fuit coagulatus, illius color lividior, hujus nigrior: sic ellebori nigri succus sari uinem venosum miniis coegit , quique in sun do vasis subsidebat, minins ater visus est : arteriosus liquidus maniit, di colorem praebuit nigriorem quam venosus.
nee salvi, lavendulae& angelicae succi venoso sanguini ullam pene mutati nem attulerunt. Angelicae succus dimidiam arteriosi partem coegit, reliquum instat seri sanguinolenti visum,idque post sesqui- horae spatium coaluit. Sic Imperatoi iae succus languinem venosum pellicula obduxit; interposito sesqui horae spatio sanguis omnino est congelatus,non Item atteIIOsus qui liquidus permanis