Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

r 6 REGIAE SCIENTIARUM

ANN. mus, volumine edita sunt. Primum est de compositis motibus , quod anno Is 7s. i5έ6 elaboraverat. Ex eo multas decerpsit propositiones quae in Academia lectae sunt & demonstratae anno 1668. Hunc Tractatum excepit alter de recognitione aequationum , ubi earum originem & naturam diligentidscxpendit. X. Huic alios subjecit de resolutione ςquationum tum earum , quae plane dicuntur, tum cubicarum, & de locis Geometricis , item de indivisi bilibus , quae methodo a se excogitata quinto anno ante Cavallerii Libri editionem sic exposuit, ut supelficiem ex aliis superficiebus , solidum ex corpusculis solidis servata Homogeneorum regula, non superficiem ex lineis, solidum ex superficiebus conflatum , uti a Cavallerio factum est , conciperet : atque in quadam ad Torticellum Epistola testatur se huic indivi sibilium methodo optima quaeque sua inventa accepta referre. XI. Post haec Tractationem suam de Cycloide elaboravit, quae magnam ei apud eruditos famam conciliavit. Problema illud famosum insignes non in Gallia modo , sed etiam in Italia Geometras commoverat, qui illius solutionem summa animorum contentione quaesierant. P. Mersennus ad eos qui in hac scientia prae caeteris eminebant, scripsit.& ad Galilaeum imprimis ut naturam Cycloidis , quam clavus rotae in una rotae revolutione deseribit in aere , indagaret. Hoc Robervallius via simplici & expedita problema solvit, ac demonstravit spatium a Cycloide comprehensum triplum elle rotae ipsius, ex qua formatur, cui solutioni duplicis problematis enodationem subjecit , unam de solidi Cycloidis circa suam balim formati dimensione , alteram de tangentibus Cycloidem inveniendis. Atque ea usus est methodo, quae ad omnes

tangentes curvarum pertinet.

XII. Haee & alia de Robervalli ingenio & opusculis copiose & candidE ab illustri Abbate D. Galloys sunt consignata in Actis Academiae mensis

Aprilis anni 16'3. ex occalione operis tum editi in lucem , quod varias Academicorum elucubrationes complectitur , quaeque antea nondum Typis mandatae fuerant, si perpaucas exczperis.

demiae institutione una cum D. D. Frenicie & de Robervat adlectus fuerat , vita functus est. Ingenio erat acri ad Mathematicas disciplinas quasi a natura ipse factus. Nam iis ultro se dederat, cum nec latine sciret, nec ullo magistro usus esset, atque ex industrio armorum opifice eximius Ge metra factus & in omni Matheseos cdm speculatricis, tum practicae genere versatissimus: machinatricem praesertim excoluit. Hujus saepe in hoc opere

mentionem fecimus.

In lignes hi Mathematici eodem sere tempore jam senes diem suum obisrunt ; omnes Matheseos partes amplexi , sed alius aliam telegerat , in qua piaecipue elaboraret , D. Frenicie ad numerorum scientiam , quae tum erat magno apud ejus aetatis Mathematicos honore; D. de Robeival ad Geometriae & Mechanices Theoremata, ad utramque scientiam D. Buot animum adiunxerat, ad Machinatricem imprimis ; omnes Physicae studium cum M

thesi conjunxere, cum liae disciplinae inter se consertae fuit & colligatae. Digitigod by Coos le

182쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I. Ie

SECTIO TERTIA.

PLantarum Analyses sunt continuatae, quas singillatim referre nihil necesse est, nisi forte quid notatu dignum occurrat.

CAPUT PRIMUM.

De Re herbaria.

I inusitatae ex Insula S. Christophori asportatum exhibuit. Hic aculeis instar cardui stellati armatus , quatuor aut quinque pedes in longum & latum patebat. Illius analysi facta liquores pene omnes acidi erant, portio ultima sale volatili foeta, tres drachmae salis fixi, duae olei extractae e quinque libris hujus fructus quem melonem carduum appellant. II. Die 12. Martii anni i67 . Serenissimus Franciae Delphinus Academiam sua praesentia cohonestatam voluit , quem D. Coliari cum omnibus Academicis excepit. Speculum ustorium pri mdm & illius vim intueri placuit: etsi coelum nubibus nonnihil obductum esset, terra tamen in vitrum conversia fuit& argentum colliquatum. Tum machinas recens inventas, stirpium Ac animalium icones contemplatus Sereniff. Princeps quaedam experimenta Chymica intueri voluit. Cum accepisset historiae generali stirpium intentam este Academiam, & in id incumbere ut per analysim diversae earum partes extraherentur , ex quibus cujusque plantae natura, & vires utcumque cognosci possent, quaedam suscepti opeiis specimina fieri jussit. Tum forte lavendulae spicae exstillatae fuerant, liquoris editisti portio praeaciditate sua succo heliotropii splendidum & igneum colorem exhibuit, sublimati solutionem nihil immutans. Altera liquoris portio sale volatili dives conistrarios procreavit essectus. Nam sublimati solutionem non turbavit modo , sed& coagulavit; atque una cum spiritu filis mista esluibuit; sal volatilis siu-blimati solutionem praecipitem dedit, de lacteo imbuit colore: Gl fixus eidem solutioni praecipitatae colorem subrubrum impertiit. Quaedam circa liquorum coagulationem, & colorum mutationes coram exhibuit O. Boret. Die crastina Serenissimus Delphinus Observatorium invisit. Sed ea de re paulo post cum de Mathematicis rebus verba faciemus. III. Die I Novembris D. Mariolte bulbum tulippae exhibuit, in cujus

germine folia tulippae jam inclusit imo de stores dc stamina cernebantur. Idem

V iii

183쪽

r18 REGIAE SCIENTIARUM

A N N. cum plura grana tritici in locis a se invicem dissitis sparsisset, unum ex iis 13367s. spicas protulit, aliud duas. dc 77. IV. Inter eas quae factς sunt plantarum analyses Cannabum id habere vi sum est singulare , quod cum satis lignostim sit , nullum tamen liquorem nisi sulphii reum praebeat, multum silis volatilis, ac plurimum olei stippedit t. Sic illa Blassicae species qu et a floribus nomen habet, liquorcm tantummodoxaeruleum dedit, ubi cum heliotropii socco permistus fuit. U. Carnium quoque analysis fusta est a D. Bourdelin. s. librae carnis ve vecinae, detractis m mbranis & adipe, extillatae liquorem omni ex parte sale volatili refertum p inbuerunt; 9. olei crassi unciae ; duae itidem salis volatilis drachmar, fxi quinque prodiere, nihil acidi exti achram est. Tantumdem salis volatilis & olei in Cyprino pisce repertum. VI. Quod ante proposuerat D. Boret, ut uncia salis communis unciis aquae fortis infunderetur ; idque futurum aiebat, ut extillata aqua forti sal communis in purum Cilem petri; abiret , illud iplum D. Bourdet in die 'M attit c fictum dedit. . unciae salis marini cum sexdecim unciis aquae

fortis sunt commixtae. Extillatis io unctis aquae fortis sex unciae salis resederunt, qui non aliud quiddam esse vi lebatur praeter nitrum : exhalata iterum aqua s aut 6 drachmae salis nitroli concrescere vita sunt : adeo ut magna pars nitri una cum sale communi confula in aquam fortem transiisse videatur. veritin hoc experimentum iteratum oportere omnes censu

runt.

Itaque cum paucis post diebus D. Bourdet in duas salis marini cum Sa quae tortis unciis miscuisset de extillasset , sex uncias cum semisse liquoris si, iritui salis non absimilis extraxit : nam in aurum vim suam exerebat , in fundo vasis residuus caibones accendebat. Nec dum tamen id certo diiudicari potuit an purus esset sal petr . Cum autem D. Mariolte in prunas conjecis rei purum salempetrae de praedictum ex sale communi de aqua sorti prodeuntem , uterque consimili modo est incensus , eo tantdm cum discrimine quod posterior crepitare visus sit. V II. Cum D. Bourdet in partes aequales salis tartari & olei vitrioli , quatuor nimirum uncias e singulis una miscuisset, T drachmarum pondere octo illae unciae lunt imminutae , & liquor admodum debilitatus superia fuit.

Clos olim factum iteratum fuit. Qui sal prinitam concrevit, minus aciditatis habere vitus est quam is qui postea fuit coagulatus, quique oleum lat

tari turbavit.

iis temporibus multum celebrarentur, D. du Clos e vitriolo eam parari judicavit. Hanc inesse vim vittioli phlegmati leni colore extillato censuit. distillatione , atque ut loquuntur cohobatione repetita. a. Eadem virtute donari oleum vitrioli, ex quo saepius vini spiritus est distillatus ; uti & salem vitrioli phtigmate suo idemtid .m perfusum alcbat.

suam exereret: rem ita esse semct & iterum comprobavit experientia : nam

184쪽

tenui laminae in aequilibrio positae post fulminationem ea decidit , qua par- P0siate granulum auri positum fuerat, relicto sui vestigio & imprcssione in la- ca Obmina. sem.

X l. Qtiae ad anatomen spectant , eo quoque anno non segniter fuerunt discussa. D. du Verney Tractatum suum de auditos organo tum tempo ris elucubravit , & aliqua ex parte legit. Pr ter cςtera id advertit , tympani cavitatem tenui membrana obduci, quam vasa omnis generis ri gant ; in plerisque animantibus cavitas illa ampla est , & apophrsim Mantoidem pene totam occupat , in aliis angustior exiguam illius apophysis partem implet. Illud quoque observat funiculum qui pone tympani mem branam renditur, nervulum esse durioris propaginem, neque ab eo membranam tympani distendit, aut laxati , cum huic non adhaereat , in muscumlum mallei spargitur, & in ductum qui ab aure in oris cavitatem tendit. Viscera instar nivis alba exhibuit, adeo ut vasa omnia, quaeque sunt magis spectabilia, oculis subjicerentur.

CAPUT II.

De aliis observationibus Physicis.

I. E caloris & frigoris natura suas proposuit conjecturas D. Dodari, O qui etiam observationes aliquot de transpiratione legit, atque in hoc argumento arti medendi perutili postea versatus est e qua de re alias pluribus. II. Ineunte anno Iς 7. D. du Clos frustum agni non corrupti lucidum apparuisse etiam candelae accensae propitis admotum testatus est. Idem olim a se observatum D. Mariolte confirmavit: atque ambo in eo consenserunt hoe lumen non in carne musculosa, sed in membrana interiore conspici.

Ineunte Aptili Physicae observationes a D. Richer in Cayenna Insula factae , in tabularia Academica relatae fuerunt, quae nuper sunt in lucem editae. Prima & praecipua ad longitudinem penduli quo minuta secunda temporis designantur . pertinet. Illud enim allatum ex praedicta regione.& cum pendulis quae in Academia adhibentur , comparatum brevius una linea & inventum est : adeo ut horologium Lutetiae constructum in eam regionem' transtatum unoquoque die duo fus horae minutis tardius moveretur. Haec observatio de qua jam superius dictum est, singulis hebdomadis decem mensium spatio fuit repetita. 1. Quae circa aestum maris reciprocum iis in locis observavit, jam sunt a nobis exposita in Philosophia veteri & nova tomo s. Tractatu 2. Is vero statis temporibus, ut in Galliae littoribus recurrit in noviluniis & in pleniluniis hora de meridie tertia, & ', aliquanto cititis: cum propitis ad A quatorcm accedimus, cum aestus sunt maximi, tum mare ad sex usque pedes intumescit,quod ex palo terrae infixo per integrum annum fuit observatum. Aistus maximi sunt circa aequinoctia, sed disserentia ultra sex digitos non excurrit.

185쪽

υίo R E GIAE SCIENTIARUM

A s s. 3. Tertio post novilunium , aut plenilunium die major est aestus quΙm in

is r. novilunio , aut plenilunio , ut in Europae littoribus evenit. III. Declinationem magnetis, aut Uersorii se graduum Orientem versus invenit , inclinationem vero sue grad. comperit : adeo ut illud verum

non sit , Versorium in pyxide nautica tantum deprimi , quantum Polus attollitur. Nam Poli altitudo eo loci est tantummodo graduum & 16

minutorum.

IV. Circa crepuscula id quoque comperit os minutis ante Solis ortum, vel post illius occasum legi facile posse : adeo ut aer iis in locis non minus sit crassus & refractionibus obnoxius quam in frigidioribus. U. Hydrargyrum in Barometro ad 17 digitorum & novem linearum usque altitudinem attolli , nec infra 1 digitos & unam lineam descendere comperit: ita ut idem sit pene aeris incumbentis pondus prope AEquatorem atque in locis ab eo remotioribus. Locus enim in quo hae factae sunt observationes Io tantummodo aut 21 ped: bus altior erat maris superficie .

U I. De ventis haec ab eo sunt observata , hanc regionem , quaeque Amaetonum flumini est finitima , ventorum mutationi minus subiacere quam circumiecta Europae littora. venti ab Oriente spirant a mense Julio ad Decembris usque finem , sic tamen ut ad Boream dcflactant ; a Decembri ad Julium, cum aer in imbrem solvitur , ab Oriente versus Austrum declinant. Hora fere octava incipiunt, post occasum Solis paulatim desinunt; tum redeunt mane simul & augentur , cum Solis supra horizontem altitudo

crescit: unde caloris aestum non mediocriter temperant. Tonitrua , exhalationes inflammatae, Iris ipsa, & alia meteora non minus crebra sunt atque

in Gallia. Quae tam subjecit de nonnullis animalibus non omittenda. studinum sanguinem frigidiorem esse aqua ejus regionis : cum sanguis tursionis v.

non minus caleat quam terrestrium animantium. 1. Crocodilum

vidit magna inclusum arca qui per octo menses nihil manducavit : etsi pisces devorandi in arcam conjicerentur. 3. Alius est piscis tres aut quatuor pedes longus non dissimilis congro qui digito , imo & baculi extremo contactus stupore afficit brachium & vertiginem tenebricosam creat, cujus rei periculum ipse secit. Est quoque in ea regione quoddam si is genus, in cujus tergo foramen patet , per quod multam emittit spumam , cum canes illum insequuntur. Cui usui illud ellit foramen, explorare voluit. An fortὸ ducendo aeri essit destinatum : sed in dissecto animali nullus ad interiores partes aditus patebat: orificium dumtaxat visum est cuiusdam pelvis, qualis ferme est in renibus, glandula spongiosa cinctae. VII. Quae gummi guttam proferret. arbor an frutex, dubitatum olim fuit: arborem quercu non minorem ella comperit. Ac qinbusdam in Americae locis sylvas his arboribus resertas invenit. Uberior succus inter coriaticem & lignum interfusus flavum colorem prae se fert , ut gummi quod exteriori cortici adhaerescit. Incolae colicis dolo tibiis a Schi , quibus sunt admodum obnoxii, hoc medicamine uti solent. VIII. Die aue Maii D. Perrauit coram exhibuit piscis cujusdam maxillam, quam vir optimus Abbas Gention e Canadensi regione allatam Clarili. &

186쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. II. I cI

perdocto viro D. Tot nard donaverat, ea maxilla piscis utitur in contercladis Phys conchyliis, quibus vescitur ; planum quoddam est velut dentibus candidis, ea Ob- praeduris, & rotundis consertim disposiris stratum. Iem. IX. De capillorum tiructura Ae vegetatione scriptum legit D. Mariolte . in quo illud primum advertit, non ut plantas , sic crines vegetari. Nam plantae nutritium succum inter fibras de corticem ad extremos usque ramos propellunt , ubi & folia de novos proserunt ramulos. Sed iii Harunguium crescunt crines , dum pars una alteram pellit & vicissim pollea pellitur, uti ex notis quae unguibus aut pilis, postquam resecti sunt, inutuntur , ficile colligimus. Idque experiuntur qui crines suos aliquo pigmento inficiunt: nam pars recens formata & cuti proxima alium prae te fert a

tincta colorem.

Capillus ue aut ε fibrillis eodem velut tubo conclusis Ze instar cornu pellucidis constat. Hae fibrillae microscopii ope candidiores de interiecta spatiola obscuriora cernuntur. Quod si capillo prope pupillam oculi admoto candelam aspicias , ex utraque parte radii ex tribus aut quatuor imagunculis compositi apparebunt variis tincti coloribus , quod non contingeret , si pilus esset uniusmodi. Quare multiplex fit retrachio sere ut in vitris multiplici facie praeditis evenit. Et ouidem ubi crines finduntur , id utique fit, quod tubulus quo involvuntur fbrillae disrumpatur, & in plutes dividatur

capillos. X. Aliam dissertatiunculam de corporibus, quae eum leviora sint aquae innatant , elaboravit , quae una cum aliis tentaminibus Physicis publicata ab eo fuit de in tertio tractatu Physicae generalis vet. de novae Philosophiae hoc quidquid est , satis dilucide explicatum retexere hoc loco nihil

necesse est.

Iisdem rationibus adducti omittimus demonstrationem Physico mechanicam qua disserentiam compositi Barometri a D. Hugens excogitati & simplicis ad calculum revocat 3c illiua rationes fusius prosequitur. Verum quod experientia sola probat, D. Varignon post decennium in Academiam ascitus demonstravit. Qua de re suo loco.

Die 13 Junii D. D. Cassint, Picard & Roemer tempus inter luministi soni perceptionem interjectum observarunt, dimenso spatio inter Obset

vatorium Ad locum cui nomen a Glarea, v. la Greve I 18o hexaped. interjecto quod sonus bombardatum via flamma aut crepitus ignium missilium 7 minutorum secund. intervallo peragrabat. XI. Circa mensem Iulium & sequentes D. du Verney complura experimenta Physica eoram Serenissimo Franciae Delphino exhibuit, de ea maxime quae ad pondus actis dc magnetem spectant.

187쪽

R E G I AE SCIENTIARUM

SECTIO QUARTA.

De Mathematicis.

DE Mathesi dicturi, ab Astronomicis observationibus hoe anno factis

ducemus exordium , tum de Geometricis agemus.

CAPUT PRIMUM.

De Apronomicis observaIionibus. I. Um D. Flamsted Anglus inito calculo scripsisset visum iri Meretia o tium in Sole die Novembris stylo novo ; ex illa observatione

eum iis quae a Gallando de Hevelio olim factae fuerant, rite collata accuratam hujus planetae theoriam haberi posse spes erat. Itaque D. Picardex Mercurii per Solem transitu , illius orbitam definiendi rationem demonDtravit. Tum orbitae Veneris aut Mercurii obliquitatis ex tempore transitus per Solem inveniendae methodum exposuit. Atque e converso , si detur ex tabulis Mercurii locus in Sole , viilbilem totius transitus lineam delet minandi viam ostendit. Quae demonstrationes cum paulo sint longiores, alio in loco commodius proferentur. II. Cum Cometa hoc anno circa mensem Aprilem se videndum praebuisset, illius motus, forma, magnitudo , de si quae sint alia phoenomena diligenter a D. Cassino sunt observata , in Academia lecta , ac tandem in pusticum vulgata. Hic exeunte Aprili in constellatione Andromedae viam Cometis tritam insistere visus est. Qui anno 1 77, I svo & I 638 apparuere , ab eo itinere non multum aberrarunt, inter triangulum & Medusae caput incedentes. Anno I 66ue duo visi sunt , prior per Medulla caput , postquam fuit retrogradus , posterior per apicem trianguli iterfecit. Sic Cometa anni I 1 7 1 triangulum inter de Medusae caput apparuit. Elapsis Icio annis nempe anno I 6 2 Cometa idem pene iter confecit. Superiori Rculo anno is et Ze nostro hoc iaculo anno itidem i6 7 Cometae eandem pene Viam insistere visi sunt. Quod annotatum oportuit , ut hinc conjectari liceat an forte iidem sint Cometae reduces post certa

annorum volumina.

III. Duo quoque Cometarum genera observavit D. Cassinus , unum eorum qui motu directo de juxta signorum ordinem progrediuntur. Hujus generis is erat qui anno I 677 mense Julio, cum haec scriberet D. Cassinus,

188쪽

omnes superiore saeculo visi sunt ; hi quidem cum motus est celerrimus , ultra aut ue gradus singulis diebus non excurrunt. Alterum Cometarum genus motu sere retrogrado contra signorum se item fertur. In eo censu erat Cometa anni 1671 uti & alius anni I 66 , cujus motus ad 4 usque gradus in maxima sua velocitate pervenit. Hujus motus linea multo magis ab Ecliptica deflectebat , quam in iis qui motu directo cientur.

Observationes suas citra hunc Cometem Madriti iactas P. Saragosia Soc. Jesu misit ad D. Cassinum quae in Academia lectae sunt, & cum iis quae in Observatorio factis fuerant, collatae. Observationes suas D. Cassinus

publici juris fecit. I V. Qui etiam 18 Augusti primum Jovis satellitem corpus Jovis subeuntem & ex illo exeuntem ita observavit, ut a Jovo ipso secerneretur, &illius umbra in Jovis corpore semper videretur. Quandam in motu secundide tertii satellitis irregularitatem animadvertit. Novam denique in Iove maculam quae in majori fascia videtur a die 1 Iulii deprehendit, quae suam periodum intra novem horarum & s s min. spatium conficit. Jovem ita dispositum invenit , & in ea sorma qua erat ante hiennium : maculam ex qua Jovis revolutionem circa suum axem deprehendit, quaeque evanuerat, reducem iuvenit consimili modo inter fascias positam, quo ante biennium :in medio scilicet Jovis sitam de eo loco , quem juxta Ephemerides occupare debuit: fascia itidem alba inter duas obscuriores , ut prius, sui e piam fecit. U. Die 1 Novembris Mercurius in Sole videri non potuit Parisiis obnubes interpositas , sed visus est Avenione , Montis Pessulani. , & aliis in locis. D. Gallet observationem a se factam Avenione misit , eaque satis accurata visa est. Tempus quod Mercurius in Sole percurrendo insumpsit, shorarum fuit & 3 min. Hoc autem colligit ex comparatione emersionis Mercurii cum iis quas habuit multo post ejus immernonem observationibus : cum immertionem ob nubes interpostas observare non potuerit. Cum autem eam observationem typis editam inscripsittet Domino Cassini, cujus calculo ipsam prae caneris consentaneam deprehendisse litetis testatus est, eam D. Cassini contulit cum iis quas Gassendus primum , deinde Hevelius olim peregerat : unde inter caetera collegit Mercurii nodos in Ta bulis Rudolphinis optime esse determinatos. 5ed ex eclipsis duratione a D. Gallet deducta conclusit Aphelium, seu maximam ejus a Sole distan iam antevertere, adeo ut in Tabulis motus ejus velocior hoc in situ ex hibeatur quam hae ferant observationes. Verum ex observatione quam eodem temporeiD. Hale' habuit in Insula Sanctae Helenae, in qua immersionem, ec emersionem Mercurii ipsi licuit observare , Mercurii in Sole mora fuit 3 hor rum i 4 min. quod propius accedit ad velocitatem ex Kepleri Tabulis deductam. VI. Cum refractionum scientia ad Astronomicas observationes magnum asserat momentum ι ea quidem superioribus annis multum exculta fuit :atque hoc anno exeunte praecipuum earum fundamentum diligenter excunsum. D. Roemet Cartesii hypothesim ex scriptis D. Fermat, quae a D.

189쪽

ti REGIAE SCIENTIARUM

A N μ. Carravi fuerunt Academiae communicata, convellere est aggressus. Ae pri- 16 7. mum quidem illud ut certum ponit, globum oblique impactum in sum ficiem aquae sic refringi, seu a recto itinere ita deflcctere , ut versus aquae superficiem , a perpendiculo declinet , & sursum versus tendat: contra radii luminis versus perpendiculum infringuntur , iique ab aquae superficia recedunt. Hine colligit Cartesius radios luminis facilius per aquam , quam

per aera transmitti.

Id vero negat D. Roemer . eum alia fit ratio motus corporis quod ita per aliud defertur, ut hujus partes loco cedant, qualis est motus globi petaera & aquam transtati ; alia commotionis particularum, quae fit ab impulsu corporis in cumulum earum partium , quem corpuI impellem non pet netrat, cui innodi est motus luminis ex Cartesio.

Globus A per aera A B oblique incidat in B G superficiem cumulieujusdam ex variis corpusculis congesti, per quem dissicilius seratur, quam per aera. Tum utique palam est ex ipsa experientia radium A B non recta in F, sed sursum inclinatum iri versus superficiem BG, puta in B C. At si ponamus a praedicto globo non eum penetrati cumulum corpusculorum, sed impingendo in ejus superficiem E G , succutere partem aliquam corpusculorum . tum ὸirectio hujus succussionis non tendit versus G , sed poti Is deorsum versus H , puta secundum rectam B D. Nam superficie E G , ex superfici eculis planis & in idem 'planum conspirantibus confia ta , directio lineae cujusvis incidentiae fit ad perpendicularem ; quod εmechanicis principiis demonstrari posse ait. Rationem attigimus tractata 1. cap. s. Physicae generalis. Quocirca ex dissimilitudine refractionum i ter radios luminis & globos hombardiles per diversa media transeuntes , non satis aptE concludit Cartesius lumen facilius per aquam, quam per aera moveri et adeo ut regula quam dimetiendis refractionibus constiatuit, licet vera sit de masni usus, non tam rationis, quam experientiae Via

190쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. II.

Longe praesuntiorem existimat hypothesim Domini Fermat , ex qua Mech. praecipua refractionum phoenomena demonstrari pollunt. Illud imprimis , resemstiones esse inter se in ratione sinuum rectorum , quod ille per analysim demonstravit r sed id ipsum θnthetice demonstrat D. Roemer. Quae demonstratio commentariis inserta 1 nobis hoc loco praetermitti potest.

Verum ut ad res Astronomicas redeamus, idem D. Roemet die I9 mensis Junii machinam a se inventam exhibuit, qua planetarum inaequales m tus explicantur. Ea constat duabus rotis dentatis , quarum una aquabiliter mota aliam inaequabiliter movet . & in ea ratione quae ad accelerationem aut retardationem planetarum requiritur.

De Mechanicis o Geometricis.

borum ignitorum v. des Bombos a se elaboratum dixisset , sed id optare se ut quae Geometrice demonstravit, experimentis comprobarentur, eaque Hydrargyri ope fieri commode posse. Hanc provinciam suseepit D. Roemet & machinam excogitavit qua theoriam Galilaei, & Tori celli citra parabolarum amplitudines in projectionibus confirmavit. Tubo ligneo cujus diameter erat sex linearum, altitudo duorum & amplius pedum , Hydrargyrus affusus est . qui per foramen rotundum, cujus diameter erat unius lineae cum semisse , erumpebat. Tubus sic aptatus erat, ut manente centro immobili. ad quemlibet angulum inflecti posset: Mercurius continenter assulas tubo , eandem semper altitudinem conse

vabat.

II. primum quaesitum est , quantus esset jactus verticalis, isque inventus est 1 ci linearum , minor i 3 lineis altitudine hydrargyri ; in angulo 8 s. grad. altitudo fuit 168 lin. in angulo go gr. jactus fuit a 61. Tum p

sito iactu verticali 2 o linearum , singularum altitudinum inito & cum observatis collato calculo, tabella conlecta est , quae Angulorum seu directionum supra horizontem inclinationes , amplitudines quoque N altitudines tum observatas, tum calculo inventas , di earum disterentias continebat, III. Haec vero inter observandum sunt annotata , filum Mercurii erumpens e foramine ultra pollices altitudinis continuitatem suam amisit , postea in guttas sparsum quae in semiparabola descendente in plano veiticali latius di mundesantur ; in medio confertiores quam in extremis runde in dimetienda quacumque amplitudine partis interjtetie ratio habita est : tametsi cum calculo magis consentiebant observata, ubi exteriores guttae sumebantur. Ex tabella piaedicta liquebat i. dircctiones supra & infra s gr. hinc inde ex aequo sumptas non easdem prorsus habere ampli-τudines : nam quae supra positae sunt, eaedem paulo minores erant: 1 quae

SEARCH

MENU NAVIGATION