Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

A N N. propiores sunt jactat verticali, eae urigis cum calculo conveniunt. 3 Illud 15 7. in universum constituitur altitudines & amplitudincs observatas paulo majores esse iis quae per calculum prodierunt. IV. Interjectis aliquot diebus problema quoddam proposuit D. Blondet circa directionem projectionum quod a D. Buot primum fuit solutum , tum a D. Rocmer , sed methodo faciliori, visa tamen antea solutione D. Buot. Ille instrumentum subjecit eidem problemati inveniendo , nempe projectionum directionibus aptatum. Hoc & alia eundem ob finem proposita circa parabolicas sectiones problemata solvit D. de la Hire nondum inter Academicos cooptatus, sed ex suis operibus notissimus , &omnium votis expetitus , quae brevi post tempore nempe anno I 678 expleta sunt. V. At D. Cassinus novam invenit methodum , qua tota projectionum

doctrina ulterius promota una propositione explicatur , amplumque tractatum Academiae exhibuit in quo citra sectionum conicarum opem v Ires machinarum projicientium explicantur , iisque praecognitis exhibetur modus proiiciendi missile ad quemlibet propositum scopum , ad quem compertum est vim ejus posse pertingere , sive ille sit in horizontali plano cum machi a constitutus, sive insta ipsum , aut supra , ad quamvis depressionem aut elevationem, idque per solam rectam lineam in circulo ductam : quamvis missile lineam parabolicam describat ; ex his instrumentum consecit, Ze Academiae exhibuit per quod machina iis attollitur supra scopum, ut ipsum feriat missile. Hujus tractatius compendium D. Blondet inseruit suo de hoc argumento

fractatui, eique librum octavum tertiae partis assignavit.

V l. Interea Serenissimo Franciae Delphino qui pridie Bibliotheeam Regiam , de Academiam ut supra diximus , inviserat una cum Sereni T. Principe de Conty & aliis primariae dignitatis viris in Observatorium Re gium se conferre placuit. AEdificii formam, situm , & structiiram e summo illius fastigio aut Solario contemplatus ac reseratis fornicum foraminibus specum subterraneam ad 18 usque hexapedas altam , singulas deinde partes

oculis & animo lustravit. Primum in majorem aulam cum descendisset, eam de qua mox diximus machinam in cubiculo D. Picard paratam invenit. Hanc D. Roemer parieti sic aptaverat ut Galilaei & Tori celli circa projectionum directionestheoria. experientia ipsa firmaretur. Variae erant in pariete delineatae parabolet quas hydrargyrus suisium per apertum foraminutum erumpens ad quam libuisset angulorum inclinationem describebat.

Hinc ad eas aedificii partes venit quas D. Cassini inhahitat , ubi plures

Lunae figuras, te toreumata est contemplatus; quaeque ex diversis Solis asepectibus & corporis Lunaris Librationibus occurrunt illustrationum varietates , simul & diversos planetarum motus apte delineatos conspexit. VII. Iisitem fere temporibus D. desaint Felix aliquot Machinarum quae ad usum navium sunt comparatae, typos exposuit; eas machinas magno usui

navigationi esse posse visum est earum rerum peritis. Harum typi postea sunt in Observatorio repositi. Diqitigod by GOos le

192쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lys. II. Iis

Paucis post mensibus vir industrius D. Allemand globum exhibuit in Me- quo Sol, Luna , fixae ita erant disposita , ut duplici motu diurno & an- chan.

nuo Sol moveretur , Luna menstruo , stellarum ortus & occasus nota

rentur.

VIII. Predicti tractatus de sulphuratorum globorum projectione examen deinceps fuit continuatum. Tum D. Mariolte quantum aer earum jactum imminueret, computavit. Idem experientia comprobatum aiebat leviora corpora , cujusmodi sunt chartae folia filo suspensa , ultra quietis punctum arcus describere in ratione subduplicata numeri filorum , dummodo is major non sit numero I 6. Illud etiam experientia comperit unum chartae folium ex altitudine Io autia pedum suspensum ultra punctum quietis unum aut circiter pedem pro moveri , cum ex altitudine arcus Io aut 8s graduum decidit: tum quaesivit quot folia sint addenda ut duos aut tres pedes ultra quietis punctum progrediantur. I X. Quaedam ante praemisit lemmata majoris forte momenti quam problema propositum l. Corpora quae in libero aere decidunt , per omnes Larditatis gradus non transire , sed determinatam habere vel in primcipio sui motus velocitatem. Id vero probat ex casu duorum ponderum inaequalium quae extremis librae sic appenduntur , ut unum longius a cen tro librae aut staterae quam alterum distet. Tum enim ambo simul cad re incipient , sed non eadem velocitate ; ac plures erunt tarditatis gradus

in pondere centro propiori . quos non decurret illud quod a centro longius est dissitum.1. Corpus leve ut spongia aut suber , quod in descensu motum suum

accelerat, ubi acquis erit in decidendo velocitatem aequalem impressioniventi sursum flantis , quae corpus sustinere valeat, dum descensum incipit, tum corpus illud motum suum non amplius accelerabit, sed eum acquisita velocitate quod reliquum est sui descensus, percurret. Hoc utique ex priori probat Lemmate : corpus enim certam in sui descensus initio habet & determinatam velocitatem ; aer vero quantumvis centies forte levior, ea velocitate sursum moveri potest ut corpus susti ncat, si tantumdem celeritate vincat corpus, quantum vincitur ejus pondere. Quare ubi aer sc impinget in corpus impressione aut celeritate centies majore , quam sit prima in descensu corporis velocitas , quamque esse determinatam ostensum suit , utrimque fiet aequilibrium ex percussionum legibus. Sed prima in cadendo velocitas ea ipsa est quam acquisitae continenter adjicit, cum descensum accelerat : cum igitur corpus eam inter cadendum acquisierit velocitatem , quae sit isqualis venti sursum pellentis& sustinentis celeritati, eadem vi pellet aera , qua ventus ante illud impellebat : Ze eandem resistentiam ossendet , quam diximus aequilibriumessicere cum ea quae accelerationem procreat. Ergo nihil amplius acquisitae celeritati addet: ac corpus deinceps cum ea quam paulatim acquisivit velocitate eaque aequabili reliquum descensus sui iter continuabit : cum in aera eadem vi impingat.

3. Quae sequuntur lemmata ex iis quae in tractatu de collisione corps tum Dissiligod by Corale

193쪽

ut REGI ' SCIENTIARUM

ab eo sunt explicata demonstat. Aquas V. grat a salientes ea sustinere pondera qu.e sunt inter se in ratione dupli ta velocitatum.

X. Varios deinde libellae conficiendi modos proposuit D. Cassinus. eum aquae , tum hydrargyri beneficio. Ac D. Picard iis temporibus iussu Regis Cliristianissimi circumjecta versaliis loca exegit ad libellam. ofl enim anno I 674 propositum fuerat de aquis Versalias deducendis , hoc ipsum anno I 6 3 iterum fuit agitatum. Non procul ab urbe Pithuetario vukro Pluυura , est rivus qui Iunius , vulgo ia Riniere de 3uino vocitatur : hujus tanta est declivitas ut intra breve spatium so moletrinas vi aquarum suarum circumagat : e stagnis & fontibus ad sylvae Aurelianensis fines positis originem tuam ducit. Viri in his rebus exercitati si inbi petsuaserant hinc aquam deduci Versaliam posse. Hoc quoque negotii datum est D. Picard, ut iterum expenderet an res ipsa fieri pollat, & ad exitum perduci. Is Sequanae libratione Corbolium usque repetita & lon gids producta Aureliam venit : cujusque loci librationes in Tractatu a no- his citato de arte librandi descriptas habemus. Id tandem competit Sequanae alveum prope Versalias in Pago Sive dicto 1 hexapedis depressiorem esse ip a aquarum origine in sylvae Aurelianensis finibus sita. Cum autem domus Regiae solum sit alveo Sequanae fio hexapedis alti iti ; hinc coneluia sum fuit aquarum fontes saltem sex hexapedis elle depressio es loco ipso in quem eas duci oportebat. Rursum id iussum est ut librationibus conti nuatis id expenderet D. Picard an canalis e Ligeri versialias usque du ci posset. Quod itidem fuit exploratum : Dunctum divisionis in Canali Blia reo quod i texapedis Ligeris alveo est altius , 68 hexapedas super alveum Sequar ae prope Versalias at Olli, ita ut ultra oppidulum Polliacum advel sus Ligetis profluentem esset progrediendum, ut sufficiens haberetur pro clivitas , quo per aquaeductum Ligeris aqua Versalias deduci polset. Nam par, summa Canalis Briarei fere est ad labellam cum reeeptaculo seu e lo immissario in specus fastigio collocato. Veram quae tum faelae sunt ii brationes in Belua per diversa itinera , manifesto demonstrarunt Belsae solum cis Aurelianensem sylvam depressiorem esse Uerialiae solo, atque adeo

aquam e Ligeri adduci nullatentis posse , ni fi per aquae ductum a mediasylva pet multa milliaria in sublime elatum & productum : unde ab eo consilio discessiim est.

Res faciliorem habuit exitum in anis librationibus quae a D. D. Picard &Roemer prope Versalias factae sunt: nam eς feliciter processerunt : atque

e vico Bievreo rivulus per montem Santauriacum perfossium I hexapedas

infra montis planitiem, substructo aquaeductu rueo hexapedarum , deductus, est Vetialias usque.

SECTIO

194쪽

De Physicis experimentis anno 1678. Iusceptis.

R Cta hujus anni Physica a Bolanicis & Chymicis ordiemur.

CAPUT PRIMUΜ.

o D. D. Dodard , Bourdet in , & Marchant operam suam & midium contulerunt. D. Marchant complures e regionibus longe dissitis, quaeque ab Anchoribus non sunt delineatae asportan as & excolendas curavit; tum earum quae jam ab aliis descriptae sunt, collegit synonyma ; prima fungorum rudimenta exhibuit, qui in fimo equino , ex muco aut situ quodam in fila diducta oriuntur, orimum molliora, tum duriora , eaque in globulos candidos paulatim coalescunt, quae fungorum sunt primordia. II. Idem mense Decembri qua ratione liliorum aurei coloris quae cruentata appellant, bulbi renoventur, exposuit. In plures dividuntur partes, quarum singulae caulem emittunt ; anno proximo in ima parte cujusque caulis novus formatur bulbulus vulgo un Careu, qui tertio post anno fiorem da bit ; caulis supra bulbum capillitium spargit. III. D. Bourdelin 6o plantatum analysim intra hujus anni spatium exhibuit. Inter alias illae memoratu sunt dignae, pulpa Colocyntidis extillata liquorem dedit , oleum & salem omnis amaritudinis expertia. Tres fere librς is uncias liquoris acidi & sulphurei, duas olei acris quidem, non amari, tres salis lixivialis praebuerunt. Ex ε seminis cucuibitae unciis i 3 olei, is liquoris unciae sunt extillatae. ex quibus qitatuor erant sale volatili resertae. Sic ranarum sperma nihil acidi, multiim salis volatilis dedit. Illud cujus supra meminimus plantae genus Nostoc dictum, multum quoque salis volatiis tum eoncreti , tum liquori permisti de oleum admodum foetidum piaebuit. E foliis violae multum salis volatilis eductum. Longum es Ict & supervacaneum singulas analyses plantarum persequi. Ex iis quas exempli loco attulimus & aliis quam plurimis illud suspicari licci planta, compluris quae inter frigidas numerantur, multum salis volatilis , & ct i suppeditare.

contraxit, & in certum digessi ordinem : adeo ut jam tum remporis in n-

195쪽

i-o REGIAE SCIENTIARUM

A N u. se nimirum Aprili hujus anni ueo plantae extillatae suerint , alcaue uno ve- 1678. lut conspectu quid ex unaquaque planta aut olei , aut salis volatilis , aut fixi eductum fuerit, planum fiat. Regulas quoque proposuit quae aliis ap- rari poterunt plantis , unde & generales quaedam earum affectiones aut exceptiones eruentur, qui hujus laboris fructus futurus est longe uberrimus. Sapores intentiore cura in plurimis plantis expendit, qui quidem negligenia ter ab Actoribus sunt observati : cum tamen nihil fere sit utilius ad earum usus dignoscendOS. Qua methodo in analysii rite peragenda utendum sit, scripto tradidit. In eo quidem praeter alia multa scitu digna observat mirum illud videri fructus, ut poma 8c pruna , quibus vescimur, nihil fere salis volatilis aut olei per distillationem praebere: cum carbonum magna copia, perparum cinerum ex iis supersit; illud verisimillimum esse, in carbonibus multum olei fixi inesse quod linis vi separari a terra non potest ; sed tamen ventriculi calor ab aliis partibus illud secerint : nam id liquet multos homines iis fructibus vitam sustentare.

V. D. du Clos distertationes de cale , sulphure , nitro , opto , aloe,

mirrha exeunte hoc anno legere incoepit; spiritus nitri his rebus omnem pene detraxit amaritudinem: ex oleo foetido gentianae spiritu vini ex luto, per aquam communem picea quaedam materia praecipitata fuit. In his oleis magna silis volatilis copia inest ; hine eorum esservescentia , ubi spiritus nites assunditur: oleum iuniperi post octo minuta esserbuit. VI. D. Dodard Narcim bifolii ex Promontorio bonae Spei allatum huliabum aperuit, in quo flores admodum exiles 8e omnibus Bis partibus instructi visi sunt. Sic tritici tubulum die a 3. Martii duabus lineis longum exhibuit, in quo Microscopii ope iam nodi in culmo formati, spica cum granis inchoatis apparebant : Vertim ista ad Physicas observationes spectant, de quibus pauca nobis dicenda sunt.

CAPUT II.

De P0sicis observationibus.

i. 'TRactatum de sono a se elaboratum pene integrum legit D. Perrauit, I in quo omnes sonorum species de causas quae in corporum collisu de

instrumentis musicis occurrunt, diligenter persequitur. Hanc dissertationem inter Physica tentamina postea emisit in lucem atque in summam contraximus Tomo III. Physicae veteris 3c novae. II. D. Dodari observationes suas circa insensibilem perspirationem , Beterum utilium in viventibus exhalationem exposuit. Inter alia memoratu

digna id competit, sanguinis missionem ad sex- decim usque uncias intra s dies se restitutam fuisse, ut corpus pristinum pondus recuperarit. Jeiunium eo peractum modo quo i 2 primis Ecclesiae faeculis, multiam de corporis pondere de-

196쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LlB. I. irrintra io dies hoc dispendium in homine medii cujusdam habitus eorporis suit Doresarcitum. PD

Mense Julio nobilis de pereruditus Germanus D. SallitΣ phosphorum li- tis. quidum Illustriss. Abbati Coiberi nunc Archiepiscopo Rothomagensi primit mostendit, ac varia ejus phoenomena nobis coram facta sunt. .

IV. Cum de mellis origine orta esset disceptatio , D. du Verneyscripto sententiam suam exposuit, ac primum eorum expendit opinionem qui putant mel elle vaporem e floribus stirpium sublatiim & frigore densa tum, quem deinde apes jam praeparatum colligunt. Ii quidem merito negant mel esse quoddam roris genus ex ac re delapsum : cum liquor ille qui mellis naturam refert, quaeque partibus infimis florum , ut Lilii Indici, aut Ranun culi guttulae insident, parvis receptaculis contineantur ; atque in eo genere lilii quod Coronam Imperialem vocant, cujus caput terram versus deprimitur, si extremo digiti quae pendent guttulet abstersae fuerint, statim novae succrescunt, vel in medio die cum aestus major est , & ros omnis exhalavit. Quare melia litae eae suttulae e succo plantarum bene cocto & percolato in quibusdam receptaculis quasi in totidem glandulis, quae peculiaribus vasis sunt praeditae , formari videntur & foras protrudi. Jam enim ex observationibus clarig. Malpighii illud constat, terebinthinam quae floribus & foliis insidet, quibusdam in cellulis recondi, in quasit tubuli desinunt huic liquoti secernendo destinati. Non dissimili modo mellitum liquorem , cujus natura non multum ab Terebinthina dissidet, secerni per vasa quaedam admodum verisimile est. Quod si enim mel non aliud quiddam ellet praeter rorem frigore densiatum, is caloris vi dissiaretur e sed non

est ita. Orto sole apes mel colligunt, magno indicio illud quidquid est, a rore ipso multdm dissidere.

U. Et quidem manna , quod est mellis quoddam genus , ex rore non prodit : sed succus est fraxino aut orno, per incisiones factas in ramis defluens :adeo ut manna non si rore originem suam ducat, sed e plantarum succo per tubulos huic aptatos separetur. Eadem videtur ratio liquoris illius mei . liti de quo diximus , qui tamen non videtur mellis ab apibus praeparati ma

teria.

Hoc igitur modo mel confici videtur. E corde ipso plantarum complura prodeunt illamenta aut stamina , quorum apices certis temporibus magnam pulveris copiam ex variis globulis compositi suppeditant. Praecipuus staminum

usus is videtur, ut stylum in medio positum tueantur : sed de insectis pletisque alimenta praebent quae huic pulveri insidere cernuntur. Hunc apes colligunt, non mel ipsum florum soliis insitum ; nunquam enim his Coronae Imperialis receptaculis in terram depressis, sed staminum apicibus insident.

Apes veto certis vasis donantur quae pulverem illum parant, & in mellis naturam convertunt; sic in bombyce , erucis & araneis ductus quidam cernuntur in varios anfractus fere ut intestina convoluti. Hi liquore quodam im

plentur qui per proboscidem in mento positam protrusus in fila diducitur, detestae aut telae quam haec animalcula contexunt materiem suggerit.

197쪽

REGIAE SCIENTIARUM

CAPUT III.

De Rebus Ona Iomicis. I. T Oe quoque anno in dissectionibus animalium multa fuerunt obse ut Irata speculatione digna, quaeque Anatomiam & Physicat. ι non medioeriter illustrarunt. Taceo quae a D. Perrauit de auditus organo dc perisceptione soni sunt observata , quaeque postea mandavit litteris. D. du Verney partes animalium nutritioni destinatas diligentilis expendit. Ac primo quidem in sele odorata, V. Civette, id advertit, interiorem ventriculi membranam non aliud ferme esse quam continuatam glandulam innumeris foraminulis pertusam, quae digitis pressa liquorem viscidum praebet. Sic cesophagum quamplurimis glandulis conspersum reperit, idque in aliis animantibus, imo & in avibus ipsis conspicitur. 1. Cum in avibus desint venae laetiae , uti & ductus thoracicus, ac me- sentetit glandulae, id suspicatus est chylum c cavo intestinorum in venas me sataicas, se inde in hepar deduci. Clim enim venas me sentetit i infla set, intestina ipsa inflata sunt : adeo ut venae mesenterii cum intestinis communicare videantur. Quin de liquores per easdem vena injecti intestina

subeunt.

s. Circa sensuum organa scripto quaedam tradidit non incuriosa , praesertim ea qm; ad aurium structuram spectant, quaeque postea peculiari volu mine juris publici fecit, haec adeo nostram operam non desiderant, praeseriatim cum in Philosophia veteri de nova satis accurate, contracto tamen stylo, fuerint explicata. II. Eandem ob rationem quae ad structuram oculorum pertinent, & ii dem temporibus ab eo sunt obtervata praetermittimus , quod in eodem opere satis susE sint pertractata ; structura imprimis illius interioris membranae quasi tertiae palpebrae in avibus maxime , cujus motus celerrimus a duobus musculis quorum mirabilis plane est conformatio, perficitur. II I. Circa narium structuram non pauca deprehendit, quae in eodem opere breviter sunt perstricta. Illud imprimis, narium cava lamellis carti lagineis , aut osseis, quae in plures alias tanquam in totidem folia diducuntur , plena reperit. Quae lamellae ad radices narium positae sunt angustiores; sed eaedem sunt numerosiores oc cum osse cribrosio omnes continuatae ;adeo ut justi sit suspicio os cribrosum ex earum lamellarum extremis coale cere, & foraminuta quibus pertusum cernitur, nihil est piaeter earum lamellarum intervalla. 2. Interior narium membrana omnes lamellarum anfractus & recessus

tegit. Quo quidem naturae artificio tenuissimae illius telae quae est genuinum olfactus organum, superficies intra angustum plane spatium redigitur, quo halitus odoriferus qui satis est debilis, plures illius membranae partes assiciat, i nervorum fibrillas concutiat. Reliqua loco citato videri poliunt.

198쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. II. IT

IV. Fibrae itidem motricis structuram exposuit, quam in sexto volumine De Philos veteris & novς cum figuris breviter descriptam invenies. Summa est, Hi Τ. fibram motricem triplici parte constare , duplici tendinosa , Ze media quae Avim carnosa est , crassior & mollior. 1. Unaquaeque ex aliis texitur fibrillis in longum porrectis per multa filamenta membranosa una conjunctis. 3. Pars carnea veri elateris habet rationem, & manifestum motum. Tendo est quasi funiculus isque immobilis. 4. Fibrae ejusdem musculi inter se sunt aequales; tametsi tendo interdum altero brevior esse possit. Quaelibet enim fibra est instar elaterii quod ad certam usque longitudinem producitur : adeo ut si elater unius digiti ad unam usque lineam producatur . fibra trium pollicum ad tres lineas usque protrahatur. Unde fibrae ejusdem musculi cum aequales sint, ubi vim suam exerunt, ad certam usque quantitatem contrahuntur, Zeelateria quaeque se mutuo juvant ; sed si fibrae essent inaequales, motus non esset aequabilis, aliae enim aliis fortius traherent, de sibi mutuo ellent imp dimento. Unde si fibra carnea altius in tendinem desinat, minus in alterum

tendinem ascendit.

Majus est in fibris robur, cum omnes in rectum disponuntur : sed ita disipolae corpus musculi crassius , ut bases tendinum latiores esticerent , quae n ossis corpore majorem quam par sit locum occuparent ; unde plures in brachia v. gr. musculi ejus figurae dispositi illud admodum deforme exhiberent. Quare intra angustum spatium natura plures musculos coegit, ut Venustatem de figuram idoneam in membris conservaret; adeo ut fibrae aliae aliis leniter incumbant, sic fibrae tendineae in unum funiculum eolliguntur qui parum loci in osse occupat.

Postremo longiores interdum mustuli breviori carne & multiplici fibra sunt praediti in aliis fibrae sunt longiores , sed numero pauciores. Musculus longus de brevium carnium robustus est ; sed brevis est illius motus. Musculus longior de paucarum carnium imbecillis . sed magni motus. Multitudo

carnium vires prςbet, longitudo motus magnitudinem.

Multa hujus generis quae ad Anatomiam spectatat , coram Serenissimo Franciae Delehino de Regii Sanguinis Principibus tum exhibuit , uti de plurima Phylices experimenta quς una cum D. D. Blondet de Rocmercirca inane, liquoium aequilibrium & magnetem variis in congressibus sunt

pertractata.

V. Die M. Aprilis idem D. du Verney eorpus mulieris ACcare coepit, ac prinitam partes nutritioni servientes ostendit. Auditus organum , majoris Cyprini de Lucii piscis sceleta : aeris vesicu lis piscium conclusi cum oesophago communionem non longe a dentibus, alimenti quoque ductum in sulmonibus demonstravit. Intcstinum in eo picce est ' aut io digitis longum , cui complures appendices quasi corcula Iaut 4 digitorum tanquam totidem coeca achaere icune, neque enim ullum

lib. bent exitum.

V I. Cum die tr. Augusti de ventriculis cerebri & eorum usu sermo limberetur , D. Dodard quae a se observata suere diversis temporibus in duo hus mei is enarravit, qui hydrocephali deces rant: haee consi laratione digna re tulit. Uterque his morbis ainctus erat , qui nullomoto ad caput po-

Y iis

199쪽

r RgGIAE SCIENTIARUM

A NN. tinere videbantur, & citra ullam convulsionem ambo interierant. Duo an-I678. teriores ventriculi cum tertio unam & eandem essiciebant cavitatem , quam

aqua pura & limpida trium fere librarum pondere implebat ; cerebri substantia candida & compacta vix digitum aequabat magnitudine : cerebellum integrum erat, glandula pinealis vesiculae cuidam aqua itidem pura plenae insidebat. Ex ea observatione id videtur colligi polle has cerebri cavitates continendis spiritibus non destinari, neque aquam iis conclusam apoplexiam ipsam aut paralysim asterre , nisi alia subest causa. VII. Exeunte anno hominis bicipitis quem in oppido S. Germani vidit, descriptionem dedit. Hic tum erat quinque & viginti annos natus. In parte sterni infima carnis excrescentia instar ganglionis , aut circiter digitos crasta & sex digitis longa assurgebat, in cujus parte summa quae a m capitis rudimenta sed inversa apparebant. Frons enim partem infimam occupabat osse firmata, quod nudatum partem eranti canini imitari videbatur. Ossis illius radices a nothis costis oriebantur , atque eo loco durissimum erat : pili ex ea parte prodibant, tanquam capilli ε, in suprema frontis parte duo tu bercula eminebant, quae occlusos oculos cum se ite ciliorum exhibebant Interea species quaedam nasi in duas nares divisi apparebat , ex eo presso quidam humor exibat, isque limpidus supra nasum longa quςdam extabat fise sura oris loco, ex qua prodibat dens longior quam par essit. Ubi nasi &Οris apertura minus profunda videbatur, huic os incumbebat instar maxillae inferioris. Dentem illum excidi ite ut fit in pueris aiebat, tum eum renovatum , cum Oile per articulationem conjunctus videbatur.

De . athematicis.

A Physica ad Mathesim progressi ab Astronomia capiemus ini

tium.

CAPUT PRIMUM

De Observationibus AI ronomicis. I. T Nter observationes Astronomicas quae anno is S. factae fuerunt, in-1 signis illa fuit quam D. de la Hiie delinea vit, eclipsis nimirum si turni interjectu corporis lunaris quae die 37. Fcbruarii evenit hora 7, ax, 3o, post Meridiem. Illud animadvertit D. Cassini hujus eclipsis tempore citids Lunam progredi visam quam tabulae designent : Observationes a D. D. Cassini, de Dissiligod by Corale

200쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LI p. II. I s

la Hire , Roemet peractae inter se omnino consentiebant. Quod in Diario Eruditorum I. Martii ejusdem anni fuit annotatum. II. Iisdem sere temporibus Pleiadum descriptionem exhibuit D. de la Hire, quae ex magna stellarum multitudine coalescunt, compluribus in unam de eandem eonfusis, ubi citra Telescopium conspiciuntur. III. Macula tum temporis in Sole visa est quae in faculam conversa est. Huius motum Ze formam D. Cassini est persecutus. Aliae postea circa 1 .

Maii apparuerunt numero complures : sed eX iis quatuor erant magis conspicuae , quae in trapezii formam erant dispositae. Inter eas maxima quadam velut nebula cincta videbatur : sed tubo 12 pedum aliae quoque maculae nebula rariore circumfusiae apparuerunt , easque recens formatas suspicatus est :Situm earum annotavit. Ex theoria jam olim Constituta qui futurus esset earum motus & quibus in locis unoquoque die habita ratione Eclipticae viderentur , praedixit. Una ex iis evanuit die 2 F, quae nimirum maximae tra-

pesti erat opposita. Ex tribus reliquis factum est triangulum aequi laterum , quod die a 8 contrahi visum est, ob eam serie rationem quod disci solatis margini essent propiores , idque ex Optices legibus. Die 19 visae sunt ad

se mutuo accedere, sed tertia ab iis recessit , quae fuit magna irregulatitas in motu hujus maculae , nisi sorte recens genita fuerit in prioris loeo. Die 3 o puncta quaedam obscura superfuerunt, sed majore splendore circumfusa r quod semper accidit cum maculae desinunt. IV. Verdm cum satellitum Jovis eclipses pene solae , Geographiae & tabulis hydrographicis perficiendis magnum asserant momentum , in iis obse vandis D. D. Cassint , Picard 3c Rocmer praecipuam curam & studium suum posuere. Jam anno I 676. D. Cassini in quodam Eruditorum diario admonuerat Astronomos exeunte Martio anni 1677. systema satellitum Jo vis sic inversum iri , ut superiores semicirculi qui ante sexennium ad Ru strum deflc istebant , jam versus Boream declinent. Idque ita evenit in primo , tertio 8c quarto satellite, non item in secundo, qui eodem in litupermansit, ut in ejus eclipsibus observatum fuit a D. D. Cassino de Rotanter : adeo ut hoc anno hujus satelliris latitudo contraria e Si aliorum la titudini , quod 11 abhinc annis contigerat. Haec observatio aliam anni

I 6 4 comprobavit, quae cum esset singularis & dubia, suspecta tum haberi

potuisset.

V. Illud quoque D. Cassini primum in terito satellite . deinde in quarto

una cum D. Roemer , ac tandem In primo deprehendit, quod in ipso transitu ea in parte disti Jovis , ubi satellites esse constabat, maculae quaedam subobscurae apparerent, quae in ipsis erant satellitibus , idque ab anno 16 61.

non fuerat obtervatum.

Ex quo illud essicitur quasdam in satellitibus partes esse quae Solis lumen non regerunt , adeo ut majores ii sint quam videantur. Quod ex umbra quarti satellitis est confirmatum ; haec enim aliquando fatellite ipso ma tot visa est. Cum autem ejusmodi maculae non semper sub aspectum ve niant , & interdum satellites eodem in situ cum Jove dc Sole constituti, ejus dem magnitudinis non semper appareant, hinc concludi posse censet D. Cassinus eos circa suum axem verti, ac forte quasdam iis mutationes Phy-ὰ r

SEARCH

MENU NAVIGATION